Page images
PDF
EPUB

sumunt, finesque suos, submoventes primo, mox etiam inferentes bella, defendunt. Nubendi quoque finitimis animum omisere; servitutem, non matrimonium, appellantes. Singulare omnium seculorum exemplum ausae, auxere rem publicam sine viris: iam etiam cum contemtu virorum se tuentur. Et ne feliciores aliae aliis viderentur; viros, qui domi remanserant, interficiunt. Ultionem quoque caesorum coniugum, excidio finitimorum consequuntur. Tum pace armis quaesita, ne genus interiret, concubitum finitimorum ineunt. Si qui mares nascerentur, interficiebant. Virgines in eundem ipsis morem, non otio neque lanificio, sed armis, equis, venationibus exercebant, inustis infantum dexterioribus mammis, ne sagittarum iactus impediretur: unde Amazones dictae sunt. Duae his reginae fuere, Marpesia et Lampedo, quae in duas partes agmine diviso, inclytae iam opibus, vicibus gerebant bella, solae terminos alternis defendentes: et ne successibus deesset auctoritas, genitas se Marte praedicabant. Itaque maiore parte Europae subacta, Asiae quoque nonnullas civitates occupavere. Ibi Epheso multisque aliis urbibus conditis, partem exercitus cum ingenti praeda domum dimittunt. Reliquae, quae ad tuendum Asiae imperium remanserant, concursu barbarorum cum Marpesia regina interficiuntur. In huius locum filia eius Orithya regno succedit: cui, praeter singularem belli scientiam, eximia servatae in omne aevum virginitatis admiratio fuit. Huius virtute tantum additum gloriae et famae Amazonum est, ut Herculi rex, cui XII stipendia debebat, quasi impossibile, imperaverit, ut arma reginae Amazonum sibi afferret. Eo igitur profectus longis novem navibus, comitante principum Graeciae iuventute, inopinantes aggreditur. Duae tum sorores Amazonum

regna tractabant, Antiope et Orithya: sed Orithya foris bellum gerebat. Igitur quum Hercules ad litus Amazonum applicuit: infrequens multitudo cum Antiopa regina, nihil hostile metuente, erat. Qua re effectum est, ut paucae, repentino tumultu excitae, arma sumerent, facilemque victoriam hostibus darent. Multae itaque caesae captaeque: in his duae Antiopae sorores [captae sunt,] Menalippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo. Sed Theseus, obtenta in praemium captiva, eandem in matrimonium assumsit, et ex ea genuit Hippolytum. Hercules post victoriam Menalippen captivam sorori reddidit, et pretium arma reginae accepit. Atque ita functus imperio, ad regem revertitur. Sed Orithya, ubi comperit bellum sororibus illatum, et raptorem esse Atheniensium principem, hortatur comites, frustraque et Ponti sinum et Asiam edomitam esse dicit,si Graecorum non tam bellis, quam rapinis, pateant. Auxilium deinde a Sagillo, rege Scythiae, petit: genus se Scytharum esse; cladem virorum, necessitatem armorum, belli causas ostendit: assecutasque virtute, ne segniores viris feminas habere Scythae viderentur. Motus ille domestica gloria, mittit cum ingenti equitatu filium Panasagorum in auxilium. Sed ante proelium dissensione orta, ab auxiliis desertae, bello ab Atheniensibus vincuntur: receptaculum tamen habuere castra sociorum, quorum auxilio intactae ab aliis gentibus, in regnum revertuntur. Post Orithyam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano bello inter fortissimos viros, quum auxilium adversus Graecos ferret, magna virtutis documenta exstitere. Interfecta demum Penthesilea, exercituque eius absumto, paucae, quae in regno remanserant, aegre se adversus finitimos defendentes, usque tempora Alexandri Magni duraverunt. Harum Minithya, sive

Thalestris, regina, concubitu Alexandri per dies xi ad sobolem ex eo generandam obtento, reversa in regnum, brevi tempore cum omni Amazonum nomine intercidit.

CAP. V. Scythae autem tertia expeditione Asiana, quum annis octo a coniugibus et liberis abfuissent, servili bello domi excipiuntur. Quippe coniuges eorum longa exspectatione virorum fessae, nec iam teneri bello, sed deletos ratae, servis ad custodiam pecorum relictis nubunt, qui reversos cum victoria dominos, velut advenas, armati finibus prohibent. Quibus quum varia victoria fuisset, admonentur Scythae mutare genus pugnae, memores, non cum hostibus, sed cum servis proeliandum; nec armorum, sed dominorum iure vincendos : verbera in aciem, non arma afferenda; omissoque ferro, virgas ac flagella ceteraque servilis metus paranda instrumenta. Probato omnes consilio, instructi, sicut praeceptum erat, postquam ad hostem accessere, inopinantibus verbera intentant; adeoque illos perculerunt, ut, quos ferro non poterant, metu verberum vincerent: fugamque, non ut hostes victi, sed ut fugitivi servi, capesserent. Quicunque capi potuerunt, supplicia crucibus luerunt. Mulieres quoque male sibi consciae partim ferro partim suspendio vitam finierunt. Post haec pax apud Scythas fuit usque tempora Lancyri regis. Huic Darius rex Persarum, sicut supra dictum est, quum filiae eius nuptias non obtinuisset, bellum intulit: et armatis septingentis millibus hominum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus pugnae potestatem, metuens, ne, interrupto ponte Istri, reditus sibi intercluderetur, amissis octoginta millibus hominum trepidus refugit: quae iactura, abundante multitudine, inter damna numerata non est. Inde Asiam et Macedoniam domuit: Ionas quoque navali proelio superat. Deinde cognito,

quod Athenienses Ioniis auxilium contra se tulissent, omnem impetum belli in eos convertit.

CAP. VI. Nunc, quoniam ad bella Atheniensium ventum est, quae non modo ultra spem gerendi, verum etiam ultra gesti fidem, patrata sunt, operaque Atheniensium effectu maiora, quam voto, fuere: paucis urbis origo repetenda est; quia non, ut ceterae gentes, a sordidis initiis ad summa crevere: soli enim, praeterquam incremento, etiam origine gloriantur; quippe non advenae, neque passim collecta populi colluvies originem urbi dedit, sed eodem innati solo, quod incolunt; et quae illis sedes, eadem origo est. Primi lanificii et olei et vini usum docuere. Arare quoque et serere frumenta glandem vescentibus monstrarunt. Literae certe ac facundia, et hic civilis ordo disciplinae, veluti templum Athenas habent. Ante Deucalionis tempora regem habuere Cecropen: quem, ut omnis antiquitas fabulosa est, biformem tradidere, quia primus marem feminae matrimonio iunxit. Huic successit Cranaus, cuius filia Atthis regioni nomen dedit. Post hunc Amphictyon regnavit, qui primus Minervae urbem sacravit, et nomen civitati Athenas dedit. Huius temporibus aquarum illuvies maiorem partem populorum Graeciae absumsit. Superfuerunt, quos refugia montium receperunt, aut ad regem Thessaliae Deucalionem ratibus evecti sunt, a quo propterea genus hominum conditum dicitur. Per ordinem deinde successionis regnum ad Erechtheum descendit, sub quo frumenti satio apud Eleusin a Triptolemo reperta est; in cuius muneris honorem noctes initiorum sacratae. Tenuit et Aegeus, Thesei pater, Athenis regnum, a quo per divortium decedens Medea, propter adultam privigni aetatem, Colchos cum Medio filio, ex Aegeo suscepto, concessit. Post Aegeum Theseus, ac

deinceps Thesei filius Demophoon, qui auxilium Graecis adversus Troianos tulit, regnum possedit. Erant inter Athenienses et Dorienses simultatum veteres offensae, quas vindicaturi bello Dorienses, de eventu proelii oracula consuluerunt. Responsum, superiores fore, ni regem Atheniensium occidissent. Quum ventum esset in bellum, militibus ante omnia custodia regis praecipitur. Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat; qui et responso dei et praeceptis hostium cognitis, permutato regis habitu, pannosus, sarmenta collo gerens, castra hostium ingreditur: ibi in turba obsistentium, a milite, quem falce astu convulneraverat, interficitur. Cognito regis corpore, Dorienses sine proelio discedunt. Atque ita Athenienses virtute ducis, pro salute patriae morti se offerentis, bello liberantur.

CAP. VII. Post Codrum nemo Athenis regnavit: quod memoriae nominis eius tributum est. Administratio reipublicae annuis magistratibus permissa. Sed civitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. Legitur itaque Solon, vir iustitiae insignis, qui velut novam civitatem legibus conderet. Qui tanto temperamento inter plebem senatumque egit, (quum, si quid pro altero ordine tulisset, alteri displiciturum videretur) ut ab utrisque parem gratiam traheret. Huius viri inter multa egregia illud memorabile fuit. Inter Athenienses et Megarenses de proprietate Salaminae insulae prope usque interitum armis dimicatum fuerat. Post clades multas capital esse apud Athenienses coepit, si quis legem de vindicanda insula tulisset. Sollicitus igitur Solon, ne aut tacendo parum reipublicae consuleret, aut censendo sibi, subitam dementiam simulat, cuius venia non dicturus modo prohibita, sed et facturus erat. Deformis habitu, more vecordium in publicum

« PreviousContinue »