Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

ARG. Cap. 1. 2. Agathoclis postremae res gestae. 3. Pyrrhi bella.

4. Hiero.

CAP. I. Agathocles, rex Siciliae, pacificatus cum Carthaginiensibus, partem civitatum a se fiducia virium dissidentem armis subegit. Dein quasi angustis insulae terminis clauderetur, cuius imperii partem primis incrementis ne speraverat quidem, in Italiam transcendit, exemplum Dionysii secutus, qui multas civitates Italiae subegerat. Primi igitur hostes illi Bruttii fuere, qui et fortissimi tum et opulentissimi videbantur, simul et ad iniurias vicinorum promti. Nam multas civitates Graeci nominis Italia expulerant; auctores quoque suos Lucanos bello vicerant, et pacem cum his aequis legibus fecerant. Tanta feritas animorum erat, ut nec origini suae parcerent. Namque Lucani iisdem legibus liberos suos, quibus et Spartani, instituere soliti erant. Quippe ab initio pubertatis in silvis inter pastores habebantur sine ministerio servili, sine veste, quam induerent vel cui incubarent: ut a primis annis duritiae parcimoniaeque sine ullo usu urbis adsuescerent. Cibus his praeda venatica, potus aut lactis aut fontium liquor erat. Sic ad labores bellicos indurabantur. Horum igitur ex numero quinquaginta primo ex agris finitimorum praedari soliti, confluente deinde multitudine, sollicitati praeda, quum plures facti essent, infestas regiones reddebant. Itaque fatigatus querelis sociorum Dionysius Siciliae tyrannus, sexcentos Afros ad compescendos eos miserat: quorum castellum proditum sibi per Bruttiam

mulierem expugnaverunt; ibique civitatem concurrentibus ad opinionem novae urbis pastoribus statuerunt; Bruttiosque se ex nomine mulieris vocaverunt. Primum illis cum Lucanis, originis suae auctoribus, bellum fuit: qua victoria erecti, quum pacem aequo iure fecissent, ceteros finitimos armis subegerunt; tantasque opes brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. Denique Alexander, rex Epiri, quum in auxilium Graecarum civitatum cum magno exercitu in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. Quare feritas eorum successu felicitatis incensa, diu terribilis finitimis fuit. Ad postremum imploratus Agathocles spe ampliandi regni a Sicilia in Italiam traiecit.

CAP. II. Principio adventus opinione eius concussi legatos ad eum societatem amicitiamque petentes miserunt. Quos Agathocles ad coenam invitatos, ne exercitum traiici viderent, et in posterum statuta his die, conscensa nave frustratus est. Sed fraudis haud laetus eventus fuit: siquidem reverti eum in Siciliam interiectis paucis diebus vis morbi coëgit; quo toto corpore comprehensus per omnes nervos articulosque humore pestifero grassante, velut intestino singulorum membrorum bello, impugnabatur. Ex qua desperatione bellum inter filium nepotemque eius regnum iam quasi mortui vindicantibus oritur: occiso filio regnum nepos occupavit. Igitur Agathocles, quum morbi cura et aegritudo graviores essent et inter se alterum alterius malo cresceret, desperatis rebus uxorem suam Thexenam genitosque ex ea duos parvulos cum omni pecunia et familia regalique instrumento, quo praeter illum nemo regum ditior fuit, navibus impositos Aegyptum, unde uxorem acceperat, remittit: timens, ne praedonem regni sui hostem paterentur. Quamquam uxor diu, ne

ab aegro divelleretur, deprecata est, ne discessus suus adiungi nepotis parricidio posset et tam cruente haec deseruisse virum quam ille impugnasse avum videretur : nubendo se non prosperae tantum sed omnis fortunae inisse societatem; nec invitam periculo spiritus sui emturam, ut extremos viri spiritus exciperet; et exsequiarum officium, in quod profecta se nemo sit successurus, obsequio debitae pietatis impleret. Discedentes parvuli flebili ululatu amplexi patrem tenebant; ex altera parte uxor maritum non amplius visura osculis fatigabat. Nec minus senis lacrimae miserabiles erant. Flebant hi morientem patrem; ille exsules liberos: hi discessu suo solitudinem patris, aegri senis; ille in spem regni susceptos relinqui in egestate lugebat. Inter haec regia omnis adsistentium fletibus tam crudelis discidii impleta resonabat. Tandem finem lacrimis necessitas profectionis imposuit et mors regis proficiscentes filios insecuta est. Dum haec aguntur, Carthaginienses cognitis quae in Sicilia agebantur, occasionem totius insulae occupandae datam sibi existimantes magnis viribus eo traiiciunt; multasque civitates subigunt.

CAP. III. Eo tempore et Pyrrhus adversus Romanos bellum gerebat; qui imploratus a Siculis in auxilium, sicuti dictum est, quum Syracusas venisset multasque civitates subegisset, rex Siciliae, sicut Epiri, appellatur. Quarum rerum felicitate laetus Heleno filio Siciliae, velut avitum (nam susceptus ex filia Agathoclis regis erat), Alexandro autem Italiae regnum destinat. Post haec multa secunda proelia cum Carthaginiensibus facit. Interiecto deinde tempore legati ab Italicis sociis venere nuntiantes: Romanis resisti non posse, deditionemque futuram, nisi subveniat. Anxius tam ambiguo periculo incertusque quid ageret vel quibus primum

subveniret, in utrumque pronus consultabat: quippe instantibus hinc Carthaginiensibus, inde Romanis, periculosum videbatur exercitum in Italiam non traiicere, periculosius a Sicilia deducere: ne aut illi non lata ope aut hi deserti amitterentur. In hoc aestu periculorum tutissimus portus consiliorum visus est omnibus viribus decernere in Sicilia; et profligatis Carthaginiensibus victorem exercitum transponere in Italiam. Itaque conserto proelio quum superior fuisset, quoniam tamen a Sicilia abiret, pro victo fugere visus est: ac propterea socii ab eo defecerunt; et imperium Siciliae tam cito amisit, quam facile quaesierat. Sed nec in Italia meliore felicitate usus in Epirum revertitur. Admirabilis utriusque rei casus in exemplum fuit. Nam sicut ante secunda fortuna rebus supra vota fluentibus Italiae Siciliaeque imperium et tot de Romanis victorias adstruxerat: ita nunc adversa, velut in ostentationem fragilitatis humanae, destruens quae cumulaverat, Siciliensi ruinae naufragium maris et foedam adversus Romanos pugnam turpemque ab Italia discessum adiecit.

CAP. IV. Post profectionem a Sicilia Pyrrhi, magistratus Hiero creatur; cuius tanta moderatio fuit, ut consentiente omnium civitatum favore dux adversus Carthaginienses primum, mox rex crearetur. Huius futurae maiestatis ipsa infantis educatio quasi praenuntia fuit: quippe genitus erat patre Hierocle, nobili viro, cuius origo a Gelone, antiquo Siciliae tyranno, manabat: sed maternum illi genus sordidum atque adeo pudibundum fuit. Nam ex ancilla natus ac propterea a patre, velut dehonestamentum generis, expositus erat. Sed parvulum et humanae opis egentem apes congesto circa iacentem melle multis diebus aluere. Ob quam rem responso haruspicum admonitus pater, qui regnum

infanti portendi canebant, parvulum recolligit omnique studio ad spem maiestatis, quae promittebatur, instituit. Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus tabulam, in turba puerorum repente conspectus, eripuit. Adolescenti quoque prima bella ineunti aquila in clypeo, noctua in hasta consedit. Quod ostentum et consilio cautum et manu promtum regemque futurum significabat. Denique adversus provocatores saepe pugnavit, semperque victoriam reportavit; a Pyrrho rege multis militaribus donis donatus est. Pulchritudo ei corporis insignis, vires quoque in homine admirabiles fuere. In alloquio blandus, in negotio iustus, in imperio moderatus: prorsus ut nihil ei regium deesse praeter regnum videretur.

[blocks in formation]

ARG. Cap. 1. Graeciae civitatum molimina. 2. 3. Ptolemaeus Ceraunus et Arsinoe. 4. 5. Gallorum sub Brenno in Macedoniam irruptio. 6. Eorum in Graeciam invasio. Templum Delphicum. 7. 8. Clades Gallorum.

CAP. I. Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Graecia dissidentibus inter se bello Ptolemaeo Cerauno et Antiocho et Antigono regibus omnes ferme Graeciae civitates ducibus Spartanis, velut occasione data ad spem libertatis erectae, missis invicem legatis, per quos in societatem foedera adligarentur, in bellum prorumpunt; et, ne cum Antigono, sub cuius regno erant, bellum cepisse viderentur, socios eius Aetolos adgrediuntur, causas belli praetendentes, quod consensu Graeciae sacratum IUSTINUS.

M

« PreviousContinue »