Page images
PDF
EPUB

rii descivissent, et Babyloniam occupassent, difficilisque urbis expugnatio esset; aestuante rege, unus de interfectoribus Magorum, Zopyrus, domi se verberibus lacerari toto corpore iubet: nasum, aures, et labia sibi praecidit, atque ita regi inopinanti se offert. Attonitum et quaerentem Darium causas, auctoremque tam foedae lacerationis, tacitus, quo proposito fecerit, edocet; formatoque in futura consilio, transfugae titulo Babyloniam proficiscitur. Ibi ostendit populo laniatum corpus: queritur crudelitatem regis, a quo in regni petitione non virtute, sed auspicio, non iudicio hominum, sed hinnitu equi superatus sit: iubet illos ex amicis exemplum capere, quid hostibus cavendum sit: hortatur, ne moenibus magis quam armis confidant, patianturque se commune bellum recentiore ira gerere. Nota nobilitas viri pariter et virtus omnibus erat; nec de fide timebant, cuius veluti pignora vulnera corporis et iniuriae notas habebant. Constituitur ergo dux omnium suffragio: et accepta parva manu, semel atque iterum, cedentibus ex consulto Persis, secunda proelia facit. Ad postremum universum sibi creditum exercitum Dario prodit, urbemque ipsam in potestatem eius redigit. Post haec Darius bellum Scythis infert, quod sequenti volumine referetur.

LIBER SECUNDUS.

ARG. Cap. I. 2. 3. Scytharum res gestae. 4. Amazones. 5. Scytharum contra servos bellun Darii contra Scythas et Ionas expedi

tiones. 6. 7. De Atheniensibus. 8. Pisistratus. 9. Hippias pulsus Persas adducit. Pugna Marathonia. Miltiades. 10. Xerxes Graeciam invadit. 11. Leonidas ad Thermopylas. 12. Pugna Salaminia. 13. Persarum fuga. 14. Pugna ad Plataeas. 15. Muri Athenarum. Pausanias. Aristides. Cimon.

CAP. I. In relatione rerum ab Scythis gestarum, quae satis amplae magnificaeque fuerunt, principium ab origine repetendum est. Non enim minus illustria initia, quam imperium, habuere: nec virorum magis, quam feminarum, virtutibus claruere, quippe quum ipsi Parthos Bactrianosque, feminae autem eorum Amazonum regna condiderint; prorsus ut res gestas virorum mulierumque considerantibus incertum sit, uter apud eos sexus illustrior fuerit. Scytharum gens antiquissima semper habita: quanquam inter Scythas et Aegyptios diu contentio de generis vetustate fuerit; Aegyptiis praedicantibus: initio rerum, quum aliae terrae nimio fervore solis arderent, aliae rigerent frigoris immanitate, ita ut non modo primae generare homines, sed ne advenas quidem recipere ac tueri possent, priusquam adversus calorem vel frigus velamenta corporis invenirentur, vel locorum vitia quaesitis arte remediis mollirentur; Aegyptum ita temperatam semper fuisse, ut neque hiberna frigora, nec aestivi solis ardores incolas eius premerent; solum ita foecundum, ut alimentorum in usum hominum nulla terra feracior fuerit. Iure igitur ibi primum homines natos videri debere, ubi educari facillime possent. Contra Scythae coeli temperamentum nullum esse vetustatis argumentum putabant: quippe naturam, quum primum incrementa culoris ac frigoris regionibus distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque generasse: sed et arborum atque frugum, pro regionum conditione, apte genera variata. Et quan

to Scythis sit coelum asperius, quam Aegyptiis, tanto et corpora et ingenia esse duriora. Ceterum si mundi, quae nunc partes sunt, aliquando unitas fuit; sive illuvies aquarum principio rerum terras obrutas tenuit: sive ignis, qui et mundum genuit, cuncta possedit; utriusque primordii Scythas origine praestare. Nam si ignis prima possessio rerum fuit, qui paulatim exstinctus, sedem terris dedit; nullam prius, quam Septemtrionalem partem, hiemis rigore ab igne secretam, adeo ut nunc quoque nulla magis rigeat frigoribus, Aegyptum vero et totum Orientem tardissime temperatum: quippe qui etiam nunc torrenti calore solis exaestuet. Quodsi omnes quondam terrae submersae profundo fuerunt; profecto editissimam quamque partem decurrentibus aquis primum detectam, humillimo autem solo eandem aquam diutissime immoratam: et quanto prior quaeque pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse. Porro Scythiam adeo editiorem omnibus terris esse, ut cuncta flumina ibi nata, in Maeotim, tum deinde in Ponticum et Aegyptium mare decurrant, Aegyptum autem, quae tot regum, tot seculorum cura impensaque munita sit, et adversum vim incurrentium aquarum tantis structa molibus, tot fossis conscissa, ut, quum his arceantur, illis recipiantur aquae, nihilominus coli, nisi excluso Nilo, non potuerit; non posse videri hominum vetustate ultimam, quae sive ex aggerationibus regum, sive Nili trahentis limum, terrarum recentissima videatur. His igitur argumentis superatis Aegyptiis, antiquiores semper Scythae visi.

CAP. II. Scythia autem, in orientem porrecta, includitur ab uno latere Ponto, et ab altero montibus Rhipaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multum in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli

fines: neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus, et per incultas solitudines errare solitis. Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus, coriis imbrium hiemisque causa tectis, pro domibus utuntur. Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. Nullum scelus apud eos furto gravius: quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid salvum esset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales appetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanae iis usus ac vestium ignotus est, quanquam continuis frigoribus urantur; pellibus tamen ferinis aut murinis utuntur. Haec continentia illis morum quoque iustitiam edidit, nihil alienum concupiscentibus. Quippe ibidem divitiarum cupido est, ubi et usus. Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio et abstinentia alieni foret: profecto non tantum bellorum per omnia secula terris omnibus continuaretur: neque plus hominum ferrum et arma, quam naturalis fatorum conditio, raperet. Prorsus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque philosophorum consequi nequeunt; cultosque mores incultae barbariae collatione superari. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio, quam in his cognitio virtutis.

CAP. III. Imperium Asiae ter quaesivere; ipsi perpetuo ab alieno imperio aut intacti, aut invicti mansere. Darium, regem Persarum, turpi ab Scythia submoverunt fuga Cyrum cum omni exercitu trucida verunt; Alexandri Magni ducem Zopyriona pari ratione cum copiis universis deleverunt: Romanorum audivere, non sensere, arma. Parthicum et Bactrianum imperium ipsi condiderunt. Gens laboribus et bellis aspera: vires

corporum immensae: nihil parare, quod amittere timeant: nihil victores praeter gloriam concupiscunt. Primus Scythis bellum indixit Sesostris rex Aegyptius, missis primo lenonibus, qui hostibus parendi legem dicerent. Sed Scythae, iam ante de adventu regis a finitimis certiores facti, legatis respondent: tam opulenti populi ducem, stolide adversus inopes occupasse bellum, quod magis domi fuerit illi timendum: quod belli certamen anceps, praemia victoriae nulla, damna manifesta sint. Igitur non exspectaturos Scythas, dum ad se veniatur, quum tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint, ultroque praedae ituros obviam. Nec dicta res morata Quos quum tanta celeritate venire rex addidicisset, in fugam vertitur, exercituque cum omni apparatu belli relicto, in regnum se recepit. Scythas ab Aegypto paludes prohibuere: inde reversi, Asiam perdomitam vectigalem fecere, modico tributo, magis in titulum imperii, quam in victoriae praemium, imposito. Quindecim annis pacandae Asiae immorati, uxorum flagitatione revocantur, per legatos denuntiantium: ni redeant, sobolem se ex finitimis quaesituras, nec passuras, ut in posteritatem Scytharum genus per feminas intercidat. His igitur Asia per mille quingentos annos vectigalis fuit. Pendendi tributi finem Ninus, rex Assyriorum, imposuit.

CAP. IV. Sed apud Scythas medio tempore duo regii iuvenes, Ylinos et Scolopitos, per factionem optimatum domo pulsi, ingentem iuventutem secum traxere; et in Cappadociae ora, iuxta amnem Thermodonta consederunt, subiectosque Themiscyrios campos occupavere. Ibi per multos annos spoliare finitimos assueti, conspiratione populorum per insidias trucidantur. Horum uxores, quum viderent exsilio additam orbitatem, arma

IUSTINUS.

B

« PreviousContinue »