Page images
PDF
EPUB

tum cognovit, ultro ea militibus suis indicavit, ne fama aut rem in maius extolleret aut militum animos rerum novitate terreret; simul, ut circa se animati essent, cognosceret, sumturus consilium ex motu universorum. Constanter tamen praefatus est: si cui haec terrori essent, habere eum discedendi potestatem. Qua voce adeo cunctos in studium partium suarum induxit, ut ultro illum omnes hortarentur rescissurosque se ferro decreta Macedonum adfirmarent. Tunc exercitu in Aeoliam promoto pecunias civitatibus imperat; recusantes dare hostiliter diripit. Inde Sardis profectus est ad Cleopatram, sororem Alexandri Magni, ut eius voce centuriones principesque confirmarentur: existimaturos ibi maiestatem regiam verti, unde soror Alexandri staret. Tanta veneratio magnitudinis Alexandri erat, ut etiam per vestigia mulierum favor sacrati eius nominis quaereretur. Quum reversus in castra esset, epistolae totis castris abiectae inveniuntur, quibus iis, qui Eumenis caput ad Antigonum detulissent, magna praemia definiebantur. His cognitis Eumenes vocatis ad concionem militibus primo gratias agit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti praemii fidei sacramenti anteponeret; deinde callide subnectit confictas has a se epistolas ad experiundos suorum animos esse. Ceterum salutem suam in omnium potestate esse; nec Antigonum nec quemquam ducum sic velle vincere, ut ipse in se exemplum pessimum statuat. Hoc facto et in praesenti labantium animos deterruit, et in futurum providit, ut, si quid simile accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed ab duce tentari arbitrarentur. Omnes igitur operam suam certatim ad custodiam salutis eius offerunt.

CAP. II. Quum interim Antigonus cum exercitu supervenit castrisque positis postera die in aciem proce

dit. Nec Eumenes moram proelio fecit; qui victus in munitum quoddam castellum confugit: ubi quum videret se fortunam obsidionis subiturum, maiorem exercitus partem dimisit, ne aut consensu multitudinis hosti traderetur, aut obsidio ipsa multitudine gravaretur. Legatos deinde ad Antipatrum, quod solus par Antigoni viribus videbatur, supplices mittit; a quo quum auxilia Eumeni missa Antigonus didicisset, ab obsidione recessit. Erat quidem solutus ad tempus metu mortis Eumenes: sed nec salutis dimisso exercitu magna spes erat. Omnia igitur circumspicienti optimum visum est ad Alexandri Magni Argyraspidas, invictum exercitum et tot victoriarum praefulgentem gloria, decurrere. Sed Argyraspides post Alexandrum omnes duces fastidiebant, sordidam militiam sub aliis post tanti regis memoriam existimantes. Itaque Eumenes blandimentis agere; suppliciter singulos adloqui, nunc commilitones suos, nuncpatronos appellans, periculorum Orientalium socios; nunc refugia salutis suae et unica praesidia commemorans: solos esse, quorum virtute Oriens sit domitus; solos, qui militiam Liberi patris, qui Herculis monumenta superarint: per hos Alexandrum magnum factum; per hos divinos honores et immortalem gloriam consecutum: orat, ut non tam ducem se quam commilitonem recipiant, unumque ex corpore suo esse velint Receptus hac lege paullatim imperium, primum monendo singulos, mox quae perperam facta erant, blande corrigendo, usurpat: nihil in castris sine illo agi, nihil administrari sine sollertia illius poterat.

CAP. III. Ad postremum quum Antigonum venire cum exercitu nuntiatum esset, compellit eos in aciem descendere. Ibi dum ducis imperia contemnunt, hostium virtute superantur. In eo proelio non gloriam tan

tum tot bellorum cum coniugibus et liberis, sed et praemia longa militia parta perdiderunt. Sed Eumenes, qui auctor cladis erat nec aliam spem salutis reliquam habebat, victos hortabatur. Nam et virtute eos superiores fuisse adfirmabat: quippe ab his quinque millia hostium caesa; et, si in bello perstent, ultro hostes pacem petituros. Damna, quibus se victos putent, duo millia mulierum et paucos infantes et servitia esse, quae melius vincendo possint reparare quam deserendo victoriam. Porro Argyraspides neque fugam se tentaturos dicunt post damna patrimoniorum et post coniuges amissas, neque bellum gesturos contra liberos suos; ultroque eum conviciis agitant, quod se post tot annos emeritorum stipendiorum redeuntes domum cum praemiis tot bellorum ab ipsa missione rursus in novam militiam immensaque bella revocaverit, et a laribus iam quodammodo suis et ab ipso limine patriae abductos inanibus promissis deceperit: nunc quoque amissis omnibus felicis militiae quaestibus ne victos quidem in misera et inopi senecta quiescere sinat. Ignaris deinde ducibus confestim ad Antigonum legatos mittunt petentes, ut sua reddi tubeat. Is redditurum se pollicetur, si Eumenem sibi tradant. Quibus cognitis Eumenes cum paucis fugere tentavit: sed retractus, desperatis rebus, quum concursus multitudinis factus esset, petit, ut postremum sibi adloqui exercitum liceret.

CAP. IV. Iussus ab universis dicere, facto silentio laxatisque vinculis prolatam, sicut erat catenatus, manum ostendit: Cernitis, milites, inquit, habitum atque ornamenta ducis vestri, quae mihi non hostium quisquam imposuit: nam hoc etiam solatio foret: vos me ex victore victum, vos me ex imperatore captivum fecistis; quater intra hunc annum in mea verba iureiurando obstri

cti estis. Sed ista omitto: neque enim miseros convicia decent: unum oro, si propositorum Antigoni in meo capite summa consistit, inter vos me velitis mori. Namneque illius interest, quemadmodum aut ubi cadam; et ego fuero ignominia mortis liberatus. Hoc si impetro, solvo vos iureiurando, quo toties vos sacramento mihi devovistis. Aut si ipsos pudet roganti vim adhibere, ferrum huc date; et permittite, quod vos facturos pro imperatore iurastis, imperatorem pro vobis sine religione iurisiurandi facere. Quum non obtineret, preces in iram vertit. At vos, ait, devota capita, respiciant dii periuriorum vindices; talesque vobis exitus dent, quales vos ducibus vestris dedistis. Nempe vos iidem paullo ante et Perdiccae sanguine estis adspersi et in Antipatrum eadem moliti. Ipsum denique Alexandrum, si fus fuisset eum mortali manu cadere, interemturi, quod maximum erat, seditionibus agitastis. Ultima nunc ego perfidorum victima has vobis diras atque inferias dico: ut inopes extorresque omne aevum in hoc castrensi exsilio agatis, devorentque vos arma vestra, quibus plures vestros quam hostium duces absumsistis. Plenus deinde irae custodes suos praecedere ad Antigoni castra coepit. Sequitur exercitus prodito imperatore suo et ipse captivus, triumphumque de se ipso ad victoris sui castra ducit, omnia auspicia regis Alexandri et tot bellorum palmas laureasque una secum victori tradentes: et ne quid deesset pompae, elephanti quoque et auxilia Orientalia subsequuntur. Tanto pulchrior haec Antigono quam Alexandro tot victoriae fuerunt: ut quum ille Orientem vicerit, hic etiam eos, a quibus Oriens victus fuerat, superaverit. Igitur Antigonus domitores illos orbis exercitui suo dividit, redditis eorum quae in victoria ceperat, Eumenem vero verecundia prioris amicitiae in conspectum

suum venire prohibitum adsignari custodibus praecepit. CAP. V. Interea Eurydice, uxor Aridaei regis, ut Polyperchonta a Graecia redire in Macedoniam cognovit et ab eo arcessitam Olympiadem, muliebri aemulatione perculsa, abutens valetudine viri, cuius officia sibi vindicabat, scribit regis nomine Polyperchonti: Cassandro exercitum tradat, in quem regni administrationem rex transtulerit. Eadem et in Asiam Antigono per epistolas nuntiat. Quo beneficio devinctus Cassander nihil non ex arbitrio muliebris audaciae gerit. Deinde profectus in Graeciam multis civitatibus bellum infert Quarum excidio, veluti vicino incendio, territi Spartani urbem, quam semper armis, non muris defenderant, tum contra responsa fatorum et veterem maiorum gloriam, armis diffisi, murorum praesidio includunt. Tantum eos degeneravisse a maioribus, ut, quum multis saeculis murus urbi civium virtus fuerit, tunc cives salvos se fore non existimaverint, nisi intra muros laterent. Dum haec aguntur, Cassandrum a Graecia turbatus Macedoniae status domum revocavit. Namque Olympias, mater Alexandri regis, quum Epiro in Macedoniam, prosequente Aeacide rege Molossorum, veniret, prohiberique finibus ab Eurydice et Aridaeo rege coepisset: seu memoria mariti seu magnitudine filii et indignitate rei moti Macedones ad Olympiadem transiere: cuius iussu et Eurydice et rex occiditur, sex annis post Alexandrum potitus regno.

CAP. VI. Sed nec Olympias diu regnavit. Nam quum principum passim caedes muliebri magis quam regio more fecisset, favorem sui in odium vertit. Itaque audito Cassandri adventu diffisa Macedonibus cum nuru Roxane et nepote Hercule in Pydnam urbem conredit. Proficiscenti Deidamia, Aeacidae regis filia, et

« PreviousContinue »