Page images
PDF
EPUB

his etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, vel a Graeca Voce quasi σopádny concepti, vel quasi sine patre filii.

1 c. 6. C. de incestis nupt.

[pater] incertus est: unde solent filii spurii appellari, vel a Graeca Voce quasi σTорádŋ concepti, vel [S. P.] quasi sine patre filii. Sequitur ergo, ut et dissoluto tali coitu nec dotis exactioni locus sit. Qui autem prohibitas nuptias coëunt et alias poenas patiuntur, quae sacris constitutionibus continentur.'

§ 65. Aliquando autem evenit, ut liberi qui slatim ut nati sunt parentum in potestate non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem. (§ 66.) Itaque si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreaverit, aut Latinum ex Latina, aut civem Romanum ex cive Romana, non habebit eum in potestate at causa probata civitatem Romanam consequitur cum filio: simul ergo eum in potestate sua habere incipit.

c. 10. 11. C. de natural, liberis.

§ 13. Aliquando autem evenit, ut liberi qui statim ut nati sunt in potestate parentum non fiant, postea autem redigantur in potestatem. Qualis est is qui, dum naturalis fuerat, postea curiae datus, potestati patris subiicitur. nec non is qui, a muliere libera procreatus cuius matrimonium minime legibus interdictum fuerat, sed ad quam pater consuetudinem habuerat, postea ex nostra constitutione2 dotalibus instrumentis compositis in potestate patris efficitur: quod et alii ex eodem matrimonio si fuerint procreati, [al. quod et aliis liberis qui ex eodem matrimonio fuerint procreati] similiter nostra constitutio praebuit.

§ 67. Item si civis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam civem Romanam esse crederet, et filium procreaverit, hic non est in potestate, quia ne quidem civis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis cuius et mater fuerit, quia non aliter quisquam ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit: sed ex senatusconsulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad civitatem Romanam perveniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. Idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit quae dedificiorum numero est, nisi quod uxor non fit civis Romana. (§ 68.) Item si civis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam civi Romano, permittitur

ei causam erroris probare, et ita filius quoque et maritus ad civitatem Romanam perveniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. Idem iuris est si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit: nam et de hoc specialiter senatusconsulto cavetur. Idem iuris est aliquatenus, si ei qui dediticiorum numero est, tamquam civi Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamvis fiat civis Romanus, in potestatem patris non redigitur. (§ 69.) Item si Latina peregrino, quem Latinum esse crederet, nupserit, potest ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare, et ita omnes fiunt cives Romani, et filius in potestate patris esse incipit. (§ 70.) Idem iuris omnino est, si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut civem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit. (§ 71.) Praeterea si civis Romanus, qui se credidisset Latinum, duxisset Latinam, permittitur ei filio nato erroris causam probare, tamquam si ex lege Aelia Sentia uxorem duxisset. Item his qui licet cives Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare: quo facto peregrina uxor civis Romana fit et filius quoque ita non solum ad civitatem Romanam pervenit, sed etiam in potestatem patris redigitur. (§ 72.) Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus. (§73.) Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest cuius aetatis filius sive filia sit

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

§ 76. [2 lin.] uxorem duxerit, sicut supra [§ 56] quoque diximus, iustum matrimonium contrahi et tunc ex iis qui nascitur, civis Romanus est et in potestate patris erit. (§ 77.) Itaque si civis Romana peregrino nupserit, is qui nascitur, licet omni modo peregrinus sit, tamen interveniente conubio iustus filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore e senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, etsi non fuerit conubium inter civem Romanam et peregrinum, qui nascitur iustus patris filius est. (§ 78.) Quod autem diximus inter civem Romanam peregrinumque matrimonio contracto eum qui nascitur, peregrinum [desunt 11 lin.]. (§ 79.) Adeo autem hoc ita est, ut [desunt 3 lin.] sed etiam, qui Latini nominantur: sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque civitates habebant et erant peregrinorum numero. (§ 80.) Eadem ratione ex contrario ex Latino et cive Romana qui nascitur, civis Romanus nascitur. fuerunt tamen qui putaverunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia videtur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat: aliter vero contracto matrimonio eum qui nascitur iure gentium matris condicionem sequi. at vero

hodie civis Romanus est; scilicet hoc iure utimur ex senatusconsulto, quo auctore divo Hadriano significatur, ut omni modo ex Latino et cive Romana natus civis Romanus nascatur. (§ 81.) His convenienter etiam illud senatusconsulto divo Hadriano auctore significatur, ut ex Latino et peregrina, item contra ex peregrino et Latina qui nascitur, matris condicionem sequatur. (§ 82.) Illud quoque his conveniens est, quod ex ancilla et libero iure gentium servus nascitur, et ex libera et servo liber nascitur. (§ 83.) Animadvertere tamen debemus, ne iuris gentium regulam vel lex aliqua vel quod legis vicem optinet, aliquo casu commutaverit. (§ 84.) Ecce enim ex senatusconsulto Claudiano poterat civis Romana quae alieno servo volente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed servum procreare: nam quod inter eam et dominum istius servi convenerit, ex senatusconsulto ratum esse iubetur. sed postea divus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat. (§ 85.) Ex lege -ex ancilla et libero poterant liberi nasci: nam ea lege cavetur, ut si quis cum aliena ancilla quam credebat liberam esse coierit; si quidem masculi nascantur, liberi sint, si vero feminae, ad eum pertineant cuius mater ancilla fuerit. sed et in hac specie divus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiam sit masculi nascantur, servi sint eius cuius et mater fuerit. (§ 86.) Sed illa pars eiusdem legis salva est, ut ex libera et servo alieno, quem sciebat servum esse, servi nascantur. itaque apud quos talis lex non est, qui nasci tur iure gentium matris condicionem sequitur et ob id liber est.

§ 87. Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascitur, isdem casibus in potestate eum patris, etiamsi

is civis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius [§ 67 sqq.] rettulimus, quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum intervenire et emendare vitium matrimonii, eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur. (§ 88.) Sed si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa civis Romana facta sit, et tunc pariat, licet civis Romanus sit qui nascitur, sicut pater eius, non tamen in potestatem patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est, neque ex ⚫ ullo senatusconsulto talis coitus quasi iustus constituitur.

§ 89. Quod autem placuit, si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur liberum nasci, naturali ratione fit. nam hi qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore quo nascuntur: itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit. at hi qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt. (§ 90.) Itaque si cui mulieri civi Romanae praegnanti aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina fiat, et tunc pariat, conplures distinguunt et putant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit, civem Romanum ex ea nasci, si vero volgo conceperit, peregrinum ex ea nasci. (§ 91.) Item si qua mulier civis Romana praegnas ex senatusconsulto Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno servo coierit denuntiante domino eius [cf. § 160], conplures distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit, civem Romanum ex ea nasci, si vero volgo conceperit, servum nasci eius cuius mater facta est ancilla. (§ 92.) Item peregrina quoque si vulgo conceperit, deinde civis Romana facta sit, et pariat, civem Romanum parit; si vero ex peregrino, cui secundum leges moresque peregrinorum coniuncta est, videtur ex senatusconsulto quod auctore divo Hadriano

« PreviousContinue »