Page images
PDF
EPUB

de veneficiis ante eam diem Romæ quæsitum est. Prodigii ea res loco habita; captisque magis mentibus, quam consceleratis, similis visa. Itaque, memoriâ ex annalibus repetitâ, in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum, alienatasque discordiâ mentes hominum eo piaculo compotes sui fecisse, dictatorem clavi figendi causâ creari placuit. Creatus Cn. Quintilius magistrum equitum L. Valerium dixit: qui, fixo clayo, magistratu se abdicaverunt.

XIX. Creati consules L. Papirius Crassus iterum, L. Plautius Venno: cujus principio anni legati ex Volscis Fabraterni, et Lucani, Romam venerunt, orantes, ut in fidem reciperentur: si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque obedienter futuros. Missi tum ab senatu legati, denuntiatumque Samnitibus, ut eorum populorum finibus vim abstinerent: valuitque ea legatio, non tam quia pacem volebant Samnites, quam quia nondum parati erant ad bellum. Eodem anno Privernas bellum initum: cujus socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus, Vitruvius Vaccus; vir non domi solum, sed etiam Romæ, clarus. Ædes fuêre in Palatio ejus, quæ Vacci Prata, diruto ædificio publicatoque solo, appellata. Adversus hunc, vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum, L. Papirius profectus, haud procul castris ejus consedit. Vitruvio nec, ut vallo se teneret adversus validiorem hostem, sana constare mens, nec, ut longius a castris dimicaret, animus suppetere. Vix totâ extra portam castrorum explicatâ acie, fugam magis retro, quam prælium aut hostem, spectante milite, sine consilio, sine audaciâ depugnat: et ut levi momento nec ambigue est victus; ita, brevitate ipsâ loci facilique receptu in tam propinqua castra, haud ægre militem a multâ cæde est tutatus: nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turbâ fugæ extremæ, cum in castra ruerent, cæsi; primisque tenebris Privernum inde petitum agmine trepido, ut

muris potius quam vallo sese tutarentur. A Priverno Plautius, alter consul, pervastatis passim agris, prædâque abactâ, in agrum Fundanum exercitum inducit. Ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant, se pro Vitruvio sectamque ejus secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo; quem extra culpam belli esse, ipsum Vitruvium judicâsse, cum receptaculum fugæ Privernum habuerit, non patriam Fundos. Priverni igitur hostes populi Romani quærendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis, utriusque patriæ immemores, defecerint. Fundanis pacem esse, et animos Romanos, et gratam memoriam acceptæ civitatis. Orare se consulem, ut bellum ab innoxio populo abstineat: agros, urbem, corpora ipsorum, conjugumque ac liberorum suorum, in potestate populi Romani esse, futuraque. Collaudatis Fundanis, consul, literisque Romam missis, in officio Fundanos esse, ad Privernum flexit iter. Prius animadversum in eos, qui capita conjurationis fuerant, a consule scribit Claudius: ad trecentos quinquaginta ex conjuratis vinctos Romam missos; eamque deditionem ab senatu non acceptam; quod egentium atque humilium pœnâ defungi velle Fundanum populum censuerint.

XX. Privernum duobus consularibus exercitibus eum obsideretur, alter consul comitiorum causâ Romam revocatus. Carceres eo anno in circo primum statuti. Nondum perfunctos curâ Privernatis belli tumultûs Gallici fama atrox invasit, haud ferme unquam neglecta Patribus. Extemplo igitur consules novi, L. Æmilius Mamercinus et C. Plautius, eo ipso die, Calendis Quintilibus, quo magistratum inierunt, comparare inter se provincias jussi; et Mamercinus, cui Gallicum bellum evenerat, scribere exercitum sine ullâ vacationis veniâ: quin opificum quoque vulgus et sellularii, minime militiæ idoneum genus, exciti dicuntur: Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur. Longius

discedi, ne alio itinere hostis falleret ad Urbem incedens, non placuit. Paucos deinde post dies, satis exploratâ temporis ejus quiete, a Gallis Privernum omnis conversa vis. Duplex inde fama est: alii vi captam urbem, Vitruviumque vivum in potestatem venisse: alii, priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consulis caduceum præferentes permisisse, auctores sunt, Vitruviumque ab suis traditum. Senatus, de Vitruvio Privernatibusque consultus, consulem Plautium, dirutis Priverni muris, præsidioque valido imposito, ad triumphum arcessit; Vitruvium in carcerem asservari jussit, quoad consul redîsset; tum verberatum necari: ædes ejus, quæ essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sanco censuerunt consecranda: quodque æris ex eis redactum est, ex eo ænei orbes facti, positi in sacello Sanci versus ædem Quirini. De senatu Privernate ita decretum, ut, qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset, trans Tiberim lege eâdem, quâ Veliterni, habitaret. His ita decretis, usque ad triumphum Plautii silentium de Privernatibus fuit: post triumphum consul, necato Vitruvio sociisque ejus noxæ, apud satiatos jam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus; "Quoniam auctores defectionis," inquit, "meritas pœnas et ab Diis immortalibus et a vobis habent, Patres conscripti, quid placet de innoxiâ multitudine fieri? Equidem, etsi meæ partes exquirendæ magis sententiæ, quam dandæ sunt; tamen, cum videam, Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est; quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim."

XXI. Cum ipsa per se res anceps esset, prout cujusque ingenium erat, atrocius mitiusve suadentibus; tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis conditionis, in quâ natus esset, quam præsentis necessitatis, memor: qui, interrogatus a quodam tristioris sententiæ auctore, quam

66

"" re

pœnam meritos Privernates censeret? "Eam," inquit, quam merentur, qui se libertate dignos censent:" cujus cum feroci responso infestiores factos videret consul eos, qui ante Privernatium causam impugnabant; ut ipse benignâ interrogatione mitius responsum eliceret, "Quid, si pœnam," inquit, mittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum habituros speremus?" "Si bonam dederitis," inquit," et fidam, et perpetuam: si malam, haud diuturnam.” Tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos: pars melior senatûs ad meliora responsum trahere, et dicere, 66 Viri, et liberi, vocem auditam. An credi posse, ullum populum, aut hominem denique, in eâ conditione, cujus eum pœniteat, diutius, quam necesse sit, mansurum? Ibi pacem esse fidam, ubi voluntarii pacati sint: neque eo loco, ubi servitutem esse velint, fidem sperandam esse.' In hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos, identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus, dicendo, Eos demum, qui nihil, præterquam de libertate, cogitent, dignos esse, qui Romani fiant. Itaque et in senatu causam obtinuêre, et ex auctoritate Patrum latum ad populum est, ut Privernatibus civitas daretur. Eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt: bina jugera agri acceperunt.

[ocr errors]

XXII. Secutus est annus nullâ re belli domive insignis, P. Plautio Proculo, P. Cornelio Scapulâ, consulibus; præterquam quod Fregellas (Sidicinorum is ager, deinde Volscorum fuerat) colonia deducta; et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris. Erant, qui, per speciem honorandæ parentis, meritam mercedem populo solutam interpretarentur; quod eum, die dictâ ab ædilibus, crimine stupratæ matrisfamiliæ absolvisset. Data visceratio in præteritam judicii gratiam, honoris etiam ei causa fuit : tribunatumque plebei, proximis comitiis, absens pe

tentibus præfertur. Palæpolis fuit haud procul inde, ubi nunc Neapolis sita est: duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi. Cumani ab Chalcide Euboïcâ originem trahunt. Classe, quâ advecti ab domo fuerant, multum in orâ maris ejus, quod accolunt, potuêre. Primo in insulas Ænariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre. Hæc civitas, cum suis viribus, tum Samnitium infidâ adversus Romanos societate freta, sive pestilentiæ, quæ Romanam urbem adorta nuntiabatur, fidens, multa hostilia adversus Romanos, agrum Campanum Falernumque incolentes, fecit. Igitur, L. Cornelio Lentulo, Q. Publilio Philone iterum, consulibus, fecialibus Palæpolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Græcis, gente linguâ magis strenuâ, quam factis, ferox responsum ; ex auctoritate Patrum populus Palæpolitanis bellum fieri jussit. Inter consules provinciis comparatis, bello Græci persequendi Publilio evenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si quâ se moverent, oppositus. Fama autem erat, defectioni Campanorum imminentes admoturos castra: ibi optimum visum Cornelio stativa habere. Ab utroque consule, exiguam spem pacis cum Samnitibus esse, certior fit

senatus.

XXIII. Publilius, duo millia Nolanorum militum et quatuor Samnitium (magis Nolanis cogentibus, quam voluntate Græcorum) recepta Palæpolim, miserat Cornelius, delectum indictum a magistratibus, universum Samnium erectum, ac vicinos populos, Privernatem, Fundanumque, et Formianum, haud ambigue sollicitari. Ob hæc cum legatos mitti placuisset prius ad Samnites, quam bellum fieret; responsum redditur ab Samnitibus ferox. Ultro incu

sabant injurias Romanorum: neque eo negligentius ea, quæ ipsis objicerentur, purgabant. "Haud ullo publico consilio auxiliove juvari Græcos: nec Fundanum Formianumve a se sollicitatos: quippe minime

« PreviousContinue »