Crestomatía latina

Front Cover
A. Zapatero, 1895 - Latin language - 126 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 113 - Prima cadunt : ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque. Debemur morti nos nostraque ; sive receptus Terra Neptunus classes aquilonibus arcet, Regis opus ; sterilisve diu palus, aptaque remis, Vicinas urbes alit, et grave sentit aratrum ; Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, Doctus iter melius ; mortalia facta peribunt : Nedum sermonum stet honos, et gratia vivax.
Page 108 - Meliboee, quotannis bis senos cui nostra dies altaria fumant. hic mihi responsum primus dedit ille petenti : ' pascite ut ante boves, pueri ; submittite tauros.' M. fortunate senex, ergo tua rura manebunt, et tibi magna satis. quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco, non insueta graves temptabunt pabula fetas, nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Page 50 - ... nos ab incepto traheret. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
Page 116 - Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt : ne forte seniles Mandentur juveni partes, pueroque viriles, Semper in adjunctis aevoque morabimur aptis.
Page 116 - Vos plaudite' dicat, Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces jam scit puer et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere, et iram Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas.
Page 124 - Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno ; Sic honor et nomen divinis vatibus atque 400 Carminibus venit.
Page 115 - Non fumum ex fulgore sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Chary bdin. 145 Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo ; Semper ad eventum festinat et in medias res Non secus ac notas auditorem rapit, et quae Desperat tractata nitescere posse relinquit ; 150 Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Page 119 - Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, • Pes citus ; unde etiam trimetris accrescere jussit Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.
Page 116 - Ne pueros coram populo Medea trucidet, Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus, Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem. Quodcunque ostendis mihi sic , incredulus odi.
Page 122 - ... verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.

Bibliographic information