Page images
PDF
EPUB

ostentes illam præclaram tuam patientiam famis, frigoris, inopiæ rerum omnium: quibus te brevi tempore confectum esse senties. Tantum profeci tum, cùm te a consulatu repuli, ut exul potiùs tentare, quám consul vexare rempublicam posses: atque ut id, quod esset à te sceleratė susceptum, latrocinium potiùs, quàm bellum nominaretur.

XI.

Nunc, ut a me, Patres conscripti, quamdam propé justam patriæ querimoniam detesterac deprecer: percipite, quæso, diligenter, quæ dicam, et ea penitus animis vestris, mentibusques mandate. Etenim, si mecum patria, quæ mihi vitâ meâ multò est carior, si cuncta Italia, si omnis respublica loquatur: M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem expectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem conjurationis, evocatorem servorum, et civium perditorum, exire patieris, ut abs te non emissus ex urbe, sed immisus in urbem esse videatur? Nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tandem impedit te? Mosne majorum? At persæpe etiam privati in hac republica perniciosos cives morte mulctarunt, An leges, quæ de civium romanorum supplicio rogate sunt? At numquam in hac urbe ii, qui à republica defecerunt, civium jura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? præclaram verò populo romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione majorum, tam maturè ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter invidiam, aut alicujus periculi metum, salutem civium tuorum negligis. Sed, si quis est invidiæ metus, num est vehementiùs severitatis ac fortitudinis invidia, quàm

inertiæ ac nequitiæ pertinescenda? An cùm bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiæ incendio conflagraturum?

XII.

His ego sanctissimis reipublicæ vocibus, et eorum hominum, qui idem sentiunt, mentibus, pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu judicarem, Patres conscripti, Catilinam morte multari: unius usuram horæ gladiatori isti ad vivendum non dedisem. Etenim, si summi viri et clarissimi cives, Saturnini, et gracchorum, et Flacci, et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt: certè verendum mihi non erat, ne quid, hoc parricida civium interfecto, invidiæ mihi in posteritatem redundaret. Quòd si ea mihi maximè impenderet; tamen hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam, gloriam non invidiam putarem.

Quamquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, que imminent, non videant: aut ea quæ vident dissimulent, qui spem Catiline mollibus sentetiis aluerunt, conjurationemque nascentem non credendo corroboraverunt. Quorum auctoritatem secuti multi, non solùm improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regiè factum esse dicerent. Nunc intelligo, si iste quó intendit, in Maliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat conjurationem esse factam: neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intelligo hanc reipublicæ pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quòd si se ejecerit, secùmque suos eduxerit, et eodem cæteros undique collectos naufragos aggregaverit: extinguetur atque delebitur non modò hæc tam adultá reipublicæ pestis, verùm etiam stirps ac semen malorum omnium.

Etenim jamdiu, Patres conscripti, in his periculis conjurationis insidiisque versamur: sed nescio quo pacto omnium scelerum, ac veteris furoris et audaciæ maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quòd si ex tanto latrocinio iste unus tolletur; videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati: periculum autem residebit, et erit inclusum penitùs in venis atque in visceribus reipublicæ. Ut sæpe homines ægri morbo gravi, cùm æstu febrique jactantur, si aquam gelidam biberint, primò relevari videntur; deinde multò graviùs vehementiùsque afflictantur, sic hic morbus, qui est in republica, relevatus istius pœna, vehementiús vivis reliquis ingravescet.

EPILOGO.

XII.

Quare, Patres conscripti, secedant improbi, secernant se à bonis: unum in locum congregentur: muro denique, id quod sæpe jam dixi, secernantur à nobis: desinant insidiari domi suæ consuli, circumstare tribunal prætoris urbani, obsidere cum gladiis curíam, malleolos et faces ad infiammandam urbem comparare. Sit denique inscriptum in fronte uniuscujusque civis, quid de republica sentiat. Polliceor hoc vobis, Patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinæ profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis.

Hisce omnibus, Catilina, cum summa reipublicæ salute, et cum tua peste ac pernice, cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefariun. Tum

[ocr errors]

tu, Jupiter, qui iisdem, quibus hæc urbs, auspiciis á Romulo es constitutus: quem Statorem hujus urbis atque imperii verè nominamus: hunc et hujus socios à tuis aris, cæterisque templis, à tectis urbis ac mœnibus, à vita fortunisque civium omnium arcebis: et omnes inimicos bonorum, hostes patriæ, latrones Italiæ, scelerum fœdere inter se, ac nefaria societate conjunctos, æternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

Pro Q. Ligario

AD C. CÆSAREM.

ORATIO.-EXORDIO.

I.

Novum crimen, C. Cæsar, et anté hunc diem inauditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit: Quintum Ligarium in Africa fuisse: idque C. Pansa, præstanti vir ingenio, fretus fortasse ea familiaritate, quæ est tecum, ausus est confiteri. Itaque quò me vertam, nescio. Paratus enim veneram, cùm tu id neque per te scires, neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. Sed quoniam diligentiâ inimici investigatum est, quod latebat, confitendum est, ut opinor: præsertim cùm meus necessarius C. Pansa fecerit, ut id jam integrum non esset: omissâque controversia, omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, quâ plurimi sunt conservati, cùm à te non liberationem culpæ, sed errati veniam impetravissent.

« PreviousContinue »