Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

In Tusculanum nos venturos putamus aut nonis, aut postridiė: ibi fac ut sint omnia parata. Plures enim fortasse nobiscum erunt, et, ut arbitror, diutiùs ibi commorabimur. Labrum, si in balneo non est, fac ut sit: item cètera, quæ sunt ad victum et ad valetudimem necessaria. Vale. Kal. Octob. de Venusino.

EPIT. XII.-LIB. XVI.

Cicero Tironi S. D.

II.

Ego verò cupio te ad me venire; sed viam timeo: gravissimė ægrotasti: inediâ, et purgationibus, et vi

ipsius morbi consumptus es. Graves solent offensiones esse ex grávibus morbis, siqua culpa commissa est. Jam ad id biduum, quod fùeris in viâ, dum in Cumanum venis, accedent continuò ad rèditum dies quinque. Ego in Formiano ad III, Kalend. esse volo. Ibi te ut firmum offendam; mi Tiro, èffice. Littèrulæ meæ, sive nostræ, tui desiderio oblanguerunt; hâc tamen epistolâ, quam Acatus ȧttulit, óculos pâululum sustulerunt. Pompejus erat apud me, cùm hæc scribebam: hilaré et libenter ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. Tu musis nostris para ut operas reddas. Nostra ad diem dictam fient. Docui enim te, fides étymon quod haberet. Fac plané ut valeas: nos ad summum. Vale XIV. Kal. Jan.

EPIST. XXIII.-LIB. IX.

M. T. C. Papirio Poto S. D.

III.

Heri veniin Cumanum, cras ad te fortasse. Sed, cùm certum sciam, faciam te paulò ante certiorem. Etsi M. Ceparius cùm mihi in silva Gallinaria obviam venisset, quæsissemque, quid ageres; dixit te in lecto esse quód ex pedibus laborares. Tuli scilicet molesté, ut debui; sed tamen constitui ad te venire, ut te viderem ec, et viserem, et cænarem etiam. Non enim arbitror coquum etiam te arthriticum habere Expecta igitur hospitem, cùm mínimè edacem, tùm inimicum canis sumtuosis. Vale.

EPIST. XII. - LIB. XI.

M. T. C. Bruto Imp. Cons. Des. S. D.

IV.

Tres uno die ȧ te accepi epistolas: unam brevem, quam Flaco Volumnio dèderas; duas pleniores, quarum alteram tabellarius T. Vibii áttulit, âlteram ad me misit Lupus. Ex tuis litteris, et ex Græceji oratione, non modò non restinctum bellum, sed etiam inflammatum videtur. Non dubito autem pro tuâ singulari prudentiâ, quin perspicias, si áliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia illa tua præclara in remp. mérita ad nihilum esse ventura. Ita enim Romam eratnunciatum, ita persuasum òmnibus, cum paucis inèrmibus, pertėrritis metu, fracto ànimo, fugisse Antonium. Qui si ita se habet, ut, quemádmodum audiebam de Græcejo, confligi cum eo sine periculo non possit; non illə mihi, fugisse á Mutina videtur, sed locum belli gerendi mutasse. Itaque, homines alii facti sunt, nonnulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis; òpprimi potuisse, si celéritas adhibita esset existimant. Omnino est hoc populi, maximèque nostri, in eo pòttissimum abuti libertate, per quem eam consecutus sit. Sed tamen providendus est, ne qua justa querela esse possit. Res sic se habet: Is bellum confècerit, qui Antonium oppresserit. Hoc quam habeat vim, te existimare malo, quàm me appertiùs scribere. Vale.

Biografías de Cornelio Nepote

Miltiades, Cimonis filius, Athenienses.-Cùm et antiquitate generis, et gloriâ majorum, et suâ modestiâ, unus omnium maximè fioreret, eâque esset ætate, ut non jam solum de eo bene sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem futurum qualem cognitum judicarunt; accidit, ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere. Cujus generis cúm magnus numerus esset, et multi ejus demigrationis peterent societatem; ex his delecti Delphos deliberatum missi sunt, qui consulerent Apollinem, quo potissimum duce uterentur Nam tunc Thraces eas, regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum. His consulentibus nominatim Pythia præcepit ut Miltiadem sibi Imperatorem sumerent; id si fecissent, incepta prospera futura. Hoc oraculi responso, Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus, cum accessisset Lemnum, et incolas ejus insulæ sub potestatem redigere vellet Atheniensum, idque ut Lemnii suâ sponte facerent postulasset; illi irridentes responderunt, tum id se

facturos, cúm ille domo navibus proficiscens vento aquilone venisset Lemnum. Hic enim ventus á septentrionibus oriens, adversum tenet Athenis proficiscentibus. Miltiades, morandi tempus non habens, cursum direxit quô tendebat, pervenitque Chersonesum.

II.

Ibi brevi tempore barbarorum copiis disjectis, totâ regione, quam petierat, potitus, loca castellis idonea conmunivit; multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocavit, crebrisque excursionibus locupletavit.

Neque minus in eâ re prudentiâ quàm felicitate adjutus est. Nam cùm virtute militum divicisset hostium exercitus, summâ æquitate res constituit, atque ipse ibidem manere decrevit. Erat enim inter eos dignitate regiâ, quamvis carebat nomine; neque id magis imperio, quàm justitiâ consecutus. Neque eo seciùs Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia præstabat. Quibus rebus fiebat, ut non minùs eorum voluntate perpetuò imperium obtineret, qui miserant, quàm illorum, cum quibus erat profectus. Chersoneso tali modo constitutâ. Lemnum revertitur, et ex pacto postulat, ut sibi urbem tradant. Illi enim dixerant: cúm vento Borea domo profectus eó pervenisset, sese dedituros: se autem domun Chersonesi habere. Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi præter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed secundâ fortunâ adversariorum capti, resistere ausi non sunt, atque ex insulà demigrarunt. Pari felicitate ceteras insulas, quæ Cyclades nominatur, sub Atheniensium redegit potestatem.

« PreviousContinue »