Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

OPERA OMNIA.

OXONII,

ET LONDINI, 377, STRAND :
JACOBUS PARKER ET SOC.

MDCCC LXVIII.

th.489

[blocks in formation]

EDITORIS MONITUM.

In hac editione textum J. C. Orellii (Turic. 8vo. 1844.) fere semper secuti sumus ; varias lectiones paucissimas ad imam paginam affiximus. Poëtæ tres vitas antiquas præposuimus : 1. Suetonii, ex edit. Baumgarten-Crusii; 2. Anonymi, ex edit. Joannis Bond; 3. Anonymi, ex C. Kirchneri Quæstionibus Horatianis. Operum ejus chronologiam ex Caroli Franke Fastis Horatianis desumpsimus; Indicem Metrorum ex edit. Guilielmi Dillenburger ; Indicem versuum Initialem ex edit. Orelliana, itemque Indicem Nominum Propriorum, quibusdam tamen nu

tatis et omissis.

O.conii, 1867.

VITA HORATII,

1. SUETONII.

HORATIUS Flaccus, Venusinus, patre (ut ipse tradit) 1 libertino, et exactionum coactore ; ut vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset, “Quotiens ego vidi patrem tuum cubito se emungentem ?" Bello Philippensi, excitus a Marco 2 Bruto imperatore, tribunus militum meruit ; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit: ac primo Mæcenati, deinde Augusto insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis monstratur 3 illo epigrammate, ubi inquit:

« Ni te visceribus meis, Horati,
Plus jam diligo, tu tuam sodalem

Hinnulo videas strigosiorem.” sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: “Horatii Flacci, ut mei, memor esto. Augustus ei 4 epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Mæcenatem scripto significat: Ante ipse scribendis epistolis amicorum sufficiebam : nunc occupatissimus, et infirmus, Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in scribendis epistolis juvabit.” Ac ne recusanti qui- 5 dem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam

Sat, 1. B. 6, 45, 46; Bpist. 1. 20. 20.

« PreviousContinue »