Page images
PDF
EPUB

Affertur squillas inter murena natantes

[inquit,

In patina porrecta. Sub hoc herus, 'Hæc gravida,"
'Capta est, deterior post partum carne futura.
His mixtum jus est: oleo, quod prima Venafri
Pressit cella; garo de succis piscis Iberi;
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquitur;

- cocto Chium sic convenit, ut non

50

60

Hoc magis ullum aliud; - pipere albo, non sine aceto,
Quod Methymnæam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere, illutos Curtillus echinos,
Ut melius muria quod testa marina remittit.'
Interea suspensa graves aulæa ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret: 'Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te Deus? Ut semper gaudes illudere rebus
Humanis!' Varius mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,
'Hæc est conditio vivendi,' aiebat, ‘eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Præcincti recte pueri comptique ministrent?
Adde hos præterea casus, aulæa ruant si,
Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris uti ducis ingenium res
Adversæ nudare solent, celare secundæ.'
Nasidienus ad hæc: Tibi Dî, quæcunque preceris,
Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis.'
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres

70

Stridere secreta divisos aure susurros."
"Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

Redde age, quæ deinceps risisti." "Vibidius dum 80
Quærit de pueris, num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque
Ridetur fictis rerum, Balatrone secundo,
Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arte
Emendaturus fortunam; deinde sequuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre;
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albæ
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edit; tum pectore adusto 90
Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes;
Suaves res, si non causas narraret earum et
Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset pejor serpentibus Afris."

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EPISTOLA I.-AD MECENATEM.

PRIMA dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum jam rude quæris,
Mæcenas, iterum antiquo me includere ludo:
Non eadem est ætas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extrema toties exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,

10

Quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
Condo et compono, quæ mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus jurare in verba magistri,
Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis veræ custos rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim præcepta relabor,
Et mihi res, non me rebus subjungere conor.
Ut nox longa, quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus

20

Pupillis, quos dura premit custodia matrum,
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quæ spem
Consiliumque morantur agendi naviter id, quod
Eque pauperibus prodest, locupletibus æque,
Eque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis:
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quæ to
Ter pure
lecto poterunt recreare libello.

Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator.
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Si modo culturæ patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
Stultitia caruisse. Vides, quæ maxima credis
Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore;
Impiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes:
Ne cures ea, quæ stulte miraris et optas,
Discere et audire et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmæ ?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
"O cives, cives, quærenda pecunia primum est;
Virtus post nummos.' Hæc Janus summus ab imo
Prodocet, hæc recinunt juvenes dictata senesque
Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque,

[ocr errors]

30

40

50

Sed quadringentis sex septem millia desunt:
Plebs eris. At pueri ludentes, "Rex eris," aiunt,
"Si recte facies." Hic murus aëneus esto:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Nenia, quæ regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
Isne tibi melius suadet, qui rem facias, rem,
Si possis, recte, si non, quocunque modo rem,
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupî,
An qui Fortunæ te responsare superbæ
Liberum et erectum præsens hortatur et aptat?
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic judiciis fruar îsdem,
Nec sequar aut fugiam, quæ diligit ipse vel odit,
Olim quod vulpes ægroto cauta leoni

[blocks in formation]

Respondit, referam: "Quia me vestigia terrent,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum."
Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar aut
quem?

Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras,
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res fœnore. Verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri:
Iidem eadem possunt horam durare probantes?
"Nullus in orbe sinus Baiis prælucet amœnis,"
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium: cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est:
Nil ait esse prius, melius nil cœlibe vita;
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio æque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.

80

90

« PreviousContinue »