Page images
PDF
EPUB

Quietiore nec feratur æquore,
Quam Graia victorum manus,
Quum Pallas usto vertit iram ab Ilio
In impiam Ajacis ratem.

O quantus instat navitis sudor tuis
Tibique pallor luteus

Et illa non virilis ejulatio,

Preces et aversum ad Jovem,
Ionius udo quum remugiens sinus
Noto carinam ruperit!

Opima quod si præda curvo litore
Porrecta mergos juveris,
Libidinosus immolabitur caper
Et agna Tempestatibus.

CARMEN XI.-AD PETTIUM.

PETTI, nihil me sicut antea juvat

Scribere versiculos, amore percussum gravi,
Amore, qui me præter omnes expetit
Mollibus in pueris aut in puellis urere.
Hic tertius December, ex quo destiti

20

Inachia furere, silvis honorem decutit. Heu me, per urbem, nam pudet tanti mali, Fabula quanta fui! Conviviorum et pœnitet;

In quîs amantem languor et silentium

Arguit et latere petitus imo spiritus. Contrane lucrum nil valere candidum

Pauperis ingenium? querebar applorans tibi; Simul calentis inverecundus Deus

Fervidiore mero arcana promorat loco. Quod si meis inæstuet præcordiis

Libera bilis, ut hæc ingrata ventis dividat

Fomenta vulnus nil malum levantia,

Desinet imparibus certare summotus pudor.

10

Ubi hæc severus te palam laudaveram,
Jussus abire domum ferebar incerto pede
Ad non amicos, heu! mihi postes et heu!
Limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
Nunc gloriantis quamlibet mulierculam
Vincere mollitie amor Lycisci me tenet;
Unde expedire non amicorum queant
Libera consilia nec contumeliæ graves,
Sed alius ardor aut puellæ candida
Aut teretis pueri Îongam renodantis comam.

CARMEN XII.- -IN ANUM LIBIDINOSAM.

QUID tibi vis, mulier nigris dignissima barris?
Munera quid mihi quidve tabellas
Mittis nec firmo juveni neque naris obesæ?
Namque sagacius unus odoror,

Polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,
Quam canis acer, ubi lateat sus.

20

Quis sudor vietis et quam malus undique membris
Crescit odor, quum pene soluto

Indomitam properat rabiem sedare; neque illi
Jam manet humida creta colorque
Stercore fucatus crocodili, jamque subando
Tenta cubilia tectaque rumpit!

Vel mea ouum sævis agitat fastidia verbis:
"Inachia langues minus ac me;

Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum
Mollis opus. Pereat male, quæ te

Lesbia quærenti taurum monstravit inertem;
Quum mihi Cous adesset Amyntas,

Cujus in indomito constantior inguine nervus
Quam nova collibus arbor inhæret.
Muricibus Tyriis iteratæ vellera lanæ
Cui properabantur? Tibi nempe,

10

20

Ne foret æquales inter conviva, magis quem
Diligeret mulier sua quam te2 1
IO ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acres
Agna lupos capreæque leones!"

[ocr errors]

CARMEN XIII. AD AMICOS.

༄་།།༈།

HORRIDA tempestas cœlum contraxit et imbres)
Nivesque deducunt Jovem; nunc mare, nunc siluæ
Threïcio Aquilone sonant. Rapiamus, amici,
Occasionem de die, dumque virent genua
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.
Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: Deus hæc fortasse benigna
Reducet in sedem vice. Nunc et Achæmenio
Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea

Levare diris pectora sollicitudinibus;
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
Invicte, mortalis Dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
Findunt Scamandri flumina, lubricus et Simoïs;
Unde tibi reditum certo subtemine Parcæ
Rupere, nec mater domum cærula te revehet,
Illic omné malum vino cantuque levato,
Deformis ægrimonia dulcibus alloquiis."

[blocks in formation]

MOLLIS inertia cur tantam diffuderit imis
Oblivionem sensibus,

Pocula Lethæos ut si ducentia somnos
Arente fauce traxerim,

Candide Mæcenas, occidis sæpe rogando:
Deus, Deus nam me vetat

[ocr errors]

Inceptos, olim promissum carmen, iambos
Ad umbilicum adducere.....

10

Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo
Anacreonta Teiïum,

Qui persæpe cava testudine flevit amorem
Non elaboratum ad pedem.

Ureris ipse miser: quod si non pulchrior ignis
Accendit obsessam Ilion,

Gaude sorte tua; me libertina neque uno

Contenta Phryne macerat.

CARMEN XV.-AD NEERAM.

Nox erat, et cœlo fulgebat Luna sereno
Inter minora sidera,

Quum tu magnorum numen læsura Deorum
In verba jurabas mea,

Artius atque hedera procera adstringitur ilex,
Lentis adhærens brachiis:

Dum pecori lupus et nautis infestus Orion
Turbaret hibernum mare,

Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
Fore hunc amorem mutuum.

O dolitura mea multum virtute Neæra!
Nam si quid in Flacco viri est,

Non feret assiduas potiori te dare noctes,
Et quæret iratus parem:

Nec semel offense cedet constantia formæ,
Si certus intrarit dolor.

Et tu, quicunque es felicior atque meo nunc
Superbus incedis malo,

Sis pecore et multa dives tellure licebit
Tibique Pactolus fluat,

Nec te Pythagoræ fallant arcana renati,
Formaque vincas Nirea,

Eheu translatos alio mærebis amores:
Ast ego vicissim risero.

10

10

20

CARMEN XVI.-AD POPULUM ROMANUM.

ALTERA jam teritur bellis civilibus ætas,
Suis et ipsa Roma viribus ruit,

Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi,
Minacis aut Etrusca Porsenæ manus,
Emula nec virtus Capuæ nec Spartacus acer
Novisque rebus infidelis Allobrox,
Nec fera cærulea domuit Germania pube
Parentibusque abominatus Hannibal,
Impia perdemus devoti sanguinis ætas,
Ferisque rursus occupabitur solum.
Barbarus heu cineres insistet victor et urbem
Eques sonante verberabit ungula,

Quæque carent ventis et solibus ossa Quirini,
Nefas videre! dissipabit insolens.

Forte quid expediat communiter aut melior pars
Malis carere quæritis laboribus:

Nulla sit hac potior sententia, Phocæorum

Velut profugit exsecrata civitas

Agros atque Lares patrios habitandaque fana
Apris reliquit et rapacibus lupis,

Ire pedes quocunque ferent, quocunque per undas
Notus vocabit aut protervus Africus.

10

20

Sic placet? an melius quis habet suadere? Secunda
Ratem occupare quid moramur alite?

Sed juremus in hæc: simul imis saxa renarint
Vadis levata, ne redire sit nefas;

Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina laverit cacumina,

In mare seu celsus procurrerit Apenninus,
Novaque monstra junxerit libidine

Mirus amor, juvet ut tigres subsidere cervis,
Adulteretur et columba miluo,

Credula nec ravos timeant armenta leones,

30

« PreviousContinue »