Page images
PDF
EPUB

cum ita in Catilina scriptum esset: Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae, vestrum obleverunt et 'vestri' superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit'.

15 Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque 5 tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.

VII.

[Quam diversae Graecorum sententiae super numero Niobae filiorum.]

2 orum.

Mira et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud 10 Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiNam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.

VIII.

De his, quae habere ovμntwoíav videntur cum luna mansuescente ac senescente.

15

1 Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam 20 2 hilare atque amoeniter. Ad eos dies me et quosdam 3 item alios familiaris vocavit. Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque essent: 'luna', inquit Annianus, 25 'nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti 4 quaedam alia, tenuis exsuctaque est'. Cum quae

reremus, quae alia item senescente Luna tabescerent, 'nonne Lucilium' inquit 'nostrum meministis dicere:

Luna alit ostrea et implet echinos, muribus 30 fibras

Et iecur addit?

Eadem autem ipsa, quae crescente luna gliscunt, de- 5 ficiente contra defiunt. Aelurorum quoque oculi ad 6 easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores. Id etiam' inquit 'multo mirandum est magis, quod 7 5 apud Plutarchum in quarto in Hesiodum commentario legi: 'Cepe tum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium 10 contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.

15

IX.

Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus, positis in mimiambis [Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam] scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: 'numquam vestimenta a populo peposci'.

Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius 1 Iulianus figmentis verborum novis Cn. Matii, hominis eruditi, qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo 2 20 in mimiambis memorabat:

25

Sinuque amicam refice frigidam caldo,
Columbulatim labra conserens labris.

Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat: 3
Iam tonsiles tapetes ebrii fuco,

***

Quos concha purpura imbuens venena vit.

X.

[Quid vocabulum 'ex iure manum consertum' significet.]

Ex iure manum consertum verba sunt ex anti-1 30 quis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent. Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem 2 fama et multo nomine, quid haec verba essent? Tum

с

ille me despiciens: 'aut erras' inquit 'adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet." 3 Ex Ennio ergo' inquam est, magister, quod 4 quaero. Ennius enim verbis hisce usus est'. Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tum ego hos versus ex octavo annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos memineram: 10 Pellitur e medio sapientia, vi geritur res; Spernitur orator bonus, horridus miles ama

tur.

Haut doctis dictis certantes nec maledictis,
Miscent inter sese inimicitiam agitantes.
Non ex iure manum consertum, sed magis

ferro

Rem repetunt regnumque petunt, vadunt so

lida vi.

15

5 Cum hos ego versus Ennianos dixissem, 'credo' inquit 20 grammaticus iam tibi. Sed tu velim credas mihi, Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque' inquit et discas, unde Ennius didicit'.

6

Vsus consilio sum magistri, quod docere ipse de- 25 buerat, a quo discerem praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici, inferendum his conmentariis existimavi, quoniam in medio rerum et hominum vitam qui colunt, ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora. Manum 30 7 conserere' ***. Nam de qua re disceptatur in iure [in re] praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus 8 verbis vindicare, id est vindicia'. Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex duo- 8 decim tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: si

qui in iure manum conserunt. Sed postquam 9 praetores, propagatis Italiae finibus satis iurisdictionis negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa [ad] longinquas res gravabantur, institutum est 5 contra duodecim tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed 'ex iure manum consertum' vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, vocaret atque profecti simul in agrum, 10 de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, vindicarent. Idcirco 10 Ennius significare volens (bellum), non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure 15 manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque solida ***; quod videtur dixisse, conferens vim illam civilem et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.

XI.

20 [Quid sit 'sculnae' verbum positum apud M. Varronem.]

P. Lavini liber est non incuriose factus. Is in- 1 scriptus est de verbis sordidis. In eo scripsit 2 'sculnam' vulgo dici, quasi seculnam'; quem qui elegantius, inquit, loquuntur 'sequestrem' ap25 pellant. Vtrumque vocabulum a sequendo factum 3 est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. Sculnam' autem scriptum esse in logisto- 4 rico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet. Sed quod apud 5 30 sequestrem depositum erat, sequestro positum' per adverbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: Per deos immortalis, nolite vos atque ***.

I. INDEX AVCTORVM.

II. INDEX MONVMENTORVM, LEGVM, LIBRORVM
SCRIPTORVMQVE INCERTORVM ETC.
III. INDEX RERVM.

I. INDEX AVCTORVM.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

de proloquiis comm. XVI 8,
2 cf. § 6 adn.

Q. Aelius Tubero [Scipionis
Afr. min. ex sorore nepos] I
22, 7

Q. Aelius Tubero [L. f.] XIV
7, 13; 8, 2

in historiis VII 3 et 4, 2 sq.
lib. I. X 28, 1

super officio iudicis praecepta
(?) XIV 2, 20

ad C. Oppium VI 9, 11
Q. Aemilius cos.v. C. Fabricius
Aeschines in or., qua Timar-
chum de impudicitia accusa-
vit § 131. I 5, 1

§ 180 sq. XVIII 3
Aeschylus XIII 19, 4; 25, 7
cf. Ind. rer.

Prometheo ignifero XIII 19, 4
Aesopi apologus II 29
L. Afranius in togata XX 6,
5; 11

Consobrinis XV 13, 3
Sella XIII 8, 1 sqq.
Titulo (?) X 11, 8 sq.
Alcaeus in poematis XVII
11, 1

« PreviousContinue »