Page images
PDF
EPUB

venerit. Siticines, inquit, et liticines et tubicines. Sed Caesellius Vindex in conmentariis 2 lectionum antiquarum scire quidem se ait, liticines' lituo cantare et 'tubicines' tuba; quid istuc 5 autem sit, quo 'siticines' cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat. Nos autem in Capitonis 3 Atei coniectaneis invenimus, 'siticines' appellatos, qui apud 'sitos' canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus 10 tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.

III.

Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas 'nebuloso nomine' esse dixerit.

Quos 'sicinistas' vulgus dicit, qui rectius locuti 1 15 sunt, 'sicinnistas' littera n gemina dixerunt. 'Sicin-2 nium' enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. Posuit 3 hoc verbum L. Áccius poeta in pragmaticis appellarique 'sicinnistas' ait nebuloso nomine, credo 20 propterea nebuloso, quod, 'sicinnium' cur diceretur, obscurum esset.

25

IV.

Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.

Comoedos quispiam et tragoedos et tibicines dives 1 adulescens, Tauri philosophi discipulus, [ut] liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat. Id genus autem artifices Graece appellantur oî ñɛçì 2 30 τὸν Διόνυσον τεχνῖται. Εum adulescentem Taurus 3 a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui προβλήματα ἐγκύκλια inscriptus est, iussitque, uti ea cotidie lectitaret: 4ià ri oi4

1

Διονυσιακοὶ τεχνῖται ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ πονηροί εἰσιν; [ἢ] ὅτι ἥκιστα λόγου καὶ φιλοσοφίας κοινωνοῦσι διὰ τὸ περὶ τὰς ἀναγκαίας τέχνας τὸ πολὺ μέρος τοῦ βίου εἶναι, καὶ ὅτι ἐν ἀκρασίαις τὸν πολὺν χρόνον εἰσίν, δτὲ δὲ ἐν ἀπορίαις; ἀμφότερα δὲ φαυλότητος παρα- 5

σκευαστικά.

V.

Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.

[ocr errors]

Commentationum suarum artiumque, quas disci- 10 pulis tradebat, Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat oreqinά', alia, quae appel2 labat axoоatina". "Ewtεoixà' dicebantur, quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civili- 15 3 umque rerum notitiam conducebant, axooaτixa' autem vocabantur, in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes discep4 tationesve dialecticas pertinebant. Huic disciplinae, quam dixi, άxpoατix tempus exercendae dabat in 20 Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque ex5 plorasset. Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque 25 vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, illum alterum supra édivóv'; utroque enim tempore ambulans disserebat. 6 Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii exoterici dicerentur, partim so acroatici.

7 Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitum omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in 35 illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem

misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset: Nam qua' inquit 'alia re praestare ceteris 8 poterimus, si ea, quae ex te accepimus, omnium pro5 sus fient communia? quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis'.

Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: 9 'Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque 10 non editos, quoniam his solis cognobiles erunt [, qui nos audiverunt]'.

Exempla utrarumque litterarum sumpta ex An- 10 dronici philosophi libro subdidi. An autem prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum 15 tenuissimum ***

Αλέξανδρος Αριστοτέλει εὖ πράττειν.

Οὐκ ὀρθῶς ἐποίησας, ἐκδοὺς τοὺς ἀκροατικοὺς τῶν λόγων· τίνι γὰρ δὴ διοίσομεν ἡμεῖς τῶν ἄλλων, εἰ καθ ̓ οὓς ἐπαιδεύθημεν λόγους, 20 οὗτοι πάντων ἔσονται κοινοί; Ἐγὼ δὲ βουλοίμην ἂν ταῖς περὶ τὰ ἄριστα ἐμπειρίαις ἢ ταῖς δυνάμεσιν διαφέρειν. Ἔρρωσο.

11

Αριστοτέλης βασιλεῖ Αλεξάνδρῳ εὖ πράττειν. 12

Ἔγραψάς μοι περὶ τῶν ἀκροατικῶν λόγων, 25 οιόμενος δεῖν αὐτοὺς φυλάττειν ἐν ἀπορρή τοις. Ἴσθι οὖν αὐτοὺς καὶ ἐκδεδομένους και μὴ ἐκδεδομένους· ξυνετοὶ γάρ εἰσιν μόνοις τοῖς ἡμῶν ἀκούσασιν. Ἔρρωσο Αλέξανδρε βασιλεῦ.

Hoc ego verbum 'ξυνετοί γάρ εἰσιν quaerens 13 30 uno itidem verbo dicere, aliud non repperi quam quod est scriptum a M. Catone in sexta origine: Itaque ego, inquit, cognobiliorem cognitionem esse arbitror.

VI.

Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere habeo curam vestri', an 'vestrum'.

1 Percontabar Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur s 'habeo curam vestri' aut 'misereor vestri' et iste casus 'vestri' eo in loco quem videretur habere casum rectum. 2 Is hic mihi ita respondit: 'Quaeris' inquit 'ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non 'vestri' oportere dici, sed 'vestrum', 10 sicuti Graeci locuntur: ἐπιμελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι vuv', in quo loco vuov aptius 'vestrum' dicitur quam vestri' et habet casum nominandi, quem tu 3 'rectum' appellasti, ['vos']. Invenio tamen' inquit 'non paucis in locis 'nostri' atque 'vestri' dictum, non 15 nostrum' aut vestrum'. L. Sulla rerum gestarum libro secundo: Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos creditis, quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam 20 contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum immerito nobis id continget. 4 Terentius in Phormione:

Ita plérique ingenió sumus omnes, nóstri nosmet paénitet.

5 Afranius in togata:

Nescío qui nostri míseritust tandém deus. 6 Et Laberius in Necyomantia:

7

Dum diútius retinétur, nostri oblítus est.

25

'Dubium porro' inquit 'non est, quin eodem haec 30 omnia casu dicantur: nostri oblitus est', 'nostri misertus est', quo dicitur: 'mei paenitet', 'mei miser8 tus est', 'mei oblitus est'. 'Mei' autem casus interrogandi est, quem 'genetivum' grammatici vocant, et

ab eo declinatur, quod est 'ego'; huius deinde plurativum est nos'. "Tui' aeque declinatur ab eo, quod est 'tu'; huius itidem plurativum est 'vos'. Sic namque 9 Plautus declinavit in Pseudulo in hisce versibus: 5 Si ex té tacente fíeri possem cértior,

Ere, quaé miseriae té tam misere mácerent, Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens:

Mei té rogandi et (tui) tís respondendí mihi. 10 Mei enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est 'meus', sed ab eo, quod est 'ego'. Itaque si dicere 10 velis patrem mei' pro patrem meum', quo Graeci modo Tòv лatéqa uov' dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit 15 'labori mei' pro 'labori meo'. Haec autem ipsa ratio 11 est in numero plurativo, qua Gracchus misereri vestrum' dixit et qua M. Cicero 'contentio vestrum' et 'contentione nostrum' dixit quaque item ratione Quadrigarius in annali undevicesimo verba haec 20 posuit: C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur! Cur igitur Terentius 'paenitet nostri', non 'nostrum', et Afranius 'nostri miseritus est', non 'nostrum'? Nihil hercle' inquit mihi de 12 ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam ve25 tustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est 'vestrorum' pro 'vestrum', ut in Plauti Mustellaria in hoc versu:

Vérum illud esse máxima . . párs vestrorum

intéllegit

30 cum vellet 'maxima pars' dicere vestrum', ita nonnumquam vestri' quoque dictum est pro vestrum'. Sed procul dubio, qui rectissime loqui volet, 'vestrum' 13 potius dixerit quam vestri'. Et idcirco inportunissime' 14 inquit fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplari35 bus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam

GELLIVS II.

18

« PreviousContinue »