Page images
PDF

PRAEFATIO.

A. Gelii Noctes Atticae ex recensione mea librorum optimorum antea aut non satis aut omnino non adhibitorum fundamento superstructa in ipsa hac scriptorum Graecorum et Romanorum bibliotheca anno MDCCCLIII editae atque me ne certiore quidem facto sola fere anni notatione in indice mutata a redemptore aliquotiens repetitae sunt. At nunc iam non simplici iteratione, sed correctione et emendatione illius editionis opus est. Nam tum fidae quantum fieri posset imagini optimae quae dicitur traditionis proponendae maxime intentus, sciens multa intacta reliqui, quae non nisi artificiosiore atque haud raro satis contorta interpretatione vel inter Gellii, hominis archaicae Latinitatis ac singularis sententiarum linguaeque figurationis studiosi, verba locum obtinere posse me tum quidem ignorabam. Iam vero librorum illorum scripturis in editione Berolinensi (h') a. MDCCCLXXXIII et MDCCCLXXXV patefactis non est, cur timiditati illi protinus indulgeatur. Exhibeo igitur nunc etiam in hac editione minore altera Noctes Atticas multo emendatiores quam in priore illa factum est, adiutus et iis virorum doctorum studiis, de quibus h* II p. cxxxvI sqq. et CXLIV dictum est, et prudentibus consiliis nuper mecum communicatis tum publice a benivolis ac gnaris editionis illius Berolinensis censoribus Adamo Eussner*), Luciamo Mueller*), Osearo Seyffert**), Theodoro Vogel*), tum privatim a collega sagacissimo atque officiosissimo Guilelmo Studemumd. Raro inde, etsi paulo saepius quam in h', iis locis, ubi emendatio probabilis momdum inventa esse videbatur, eorruptelas crucibus additis intactas reliqui, ut lectoribus, quibus critici apparatus inspiciendi facultas deesset, optimorum certe librorum scriptura immotesceret. Cruces iis etiam locis, quos aliumde, imprimis ex poetis, Gellius excerpsit, tum addidi, si mihi ab eo quidem memoriter eos afferente ita ut a libris traduntur positi esse, sed corruptelae motam vitiis praesertim metricis deformati prae se ferre videbantur (ut II 23, 10 v. 16; III 3, 5 v. 9; 18, 9; IV 9, 11; V 6, 12; VII 8, 5; 16, 10; IX 12, 11; X 16, 14; XIII 23, 16; 30, 6; XVI 6, 7; 7, 8 et 12; XVII 6, 7; XVIII 2, 7; 11, 4; 12, 2; XIX 11, 4 v. 16). Eorumdem autem lectorum illorum commodis inserviturus umcimorum ex h* fere expulsorum usum hie eatemus fere servavi, ut a singulis quidem monmullisve litteris ad unum idemque vocabulum pertimentibus abessent, adponerentur vero totis vocabulis et semtentiis; atque ea quidem, quae im codicibus tradita delenda esse videntur rotundis, ea quae citra librorum fidem addenda esse censui quadratis umcinis circumclusa sunt. Apparatum eriticum im h* propositum hic recentioribus inventis omnibus tum hominum doctorum, quos supra mominavi, tum aliorum supplere mom huius loci esse arbitror; ea tantum inde afferam cum meis moviciis paucis, quae in ipsum verborum ordinem mihi recipienda esse visa sunt aut iam mumc fere videmtur; reliquarum mutationum, quas in recognoscendo Gellio admisi, diiudicandarum materia ex apparatu illo editionis maioris hauriri potest. Ad alterum vero illud genus pertinent fere haec: I 9, 3 addidi “declaratus' ante *fuerat*; 23, 10 inter *a(s)' et *(p)er* syllabas proxime praecedente *ad' 'adfert' excidisse ratus duce Maerobio scripsi *adfert. Pervenit*; II 23, 17 *decem* fortasse imter syllabas “da” et 'men' excidit cf. h* adn.; IV 14 lemm. *aedilium' per se rectum tamen fortasse ad proxime sequens “tribunorum* aptatum est, ut “aedili' restituendum sit; VI 9, 7 *in* im versu ex Plauti Trigeminis petito addidi ex emendatione Franc. Winter Plauti fab. deperd. fragm., Bonn. 1885, p. 3 et 48; 16, 4 pro “quae Varro* fortasse “quaeque Varro' scribendum erat; VII 17 lemm. correxi “publicis”, “publicorum* male ad “librorum* aptatum esse opinans; XI 10, 6 scripsi *Item* (pro *Idem*) *nunc isti'; XI 13, 10 suo tempore ignorabam Eussneri emendationem, ex qua *gressibus quoque ipsis oratoris' (pro *orationis') *et gestibus' seribendum erat; XII 1, 23 cum eodem nunc scripserim *adfectio animi amoris consuetudine'; XIII 24, 2 vocc. “et habendo' pro insiticiis habenda esse iam fere existimo; 26, 4 *tum ante i [i] scribendum erit* scripsi Eussnerum fere secutus, qui alterum i post *tum* addiderat; ibidem paulo post lacunae notam addidi, quia in libris exemplum mancum est; 28, 4 propono *etiam im sollicitis*; XIV 1, 18 non sine dubitatione D. W. Trillero quadamtenus praeeunte scripsi “cum eodem abitu simul omnes profectae sint, [reverti]'; XV 16, 1 cum Eduardo Lübbert de Pindari poetae et Hieronis regis amicitiae primordiis et progressu, Bonn. 1886, p. XXII; XXVIII *Olympiade prima' in libris traditum mutavi in *Olympiade LXII primum*; XVIII 8, 2 vix dubito, quin recte *2}xÂngόδεgque simul' seribi iubeat Studemundus; 12, 3 versum Plautinum distinxi et inter duas personas distribui secundum Buechelerum apud Wintérum l. l. ine. fab. fr. XXXIII

*) Wochenschr. f. klass. Philol. 1886, 18, 389 sqq.; litt. Centralbl. 1886, 14, 474 sqq.

*) Philol. Rumdschau 1884, 9, 276 sqq.; m. philol. Rumdschau 1886, 7, 107 sqq. **) Berl. philol. Wochenschr. 1884, 6, 173 sqq. ***) Philol. Anz. 1884, 442 sqq.; m. Jahrb. f. Philol. 138, 70 sqq. Ea quae ex his censuris ad volumem alterum pertinent partim tamtum iusto tempore adhibere poteram.

[ocr errors]
« PreviousContinue »