Page images
PDF
EPUB

PRAEFATIO.

A. Gel'ii Noctes Atticae ex recensione mea librorum optimorum antea aut non satis aut omnino non adhibitorum fundamento superstructa in ipsa hac scriptorum Graecorum et Romanorum bibliotheca anno MDCCCLIII editae atque me ne certiore quidem facto sola fere anni notatione in indice mutata a redemptore aliquotiens repetitae sunt. At nunc iam non simplici iteratione, sed correctione et emendatione illius editionis opus est. Nam tum fidae quantum fieri posset imagini optimae quae dicitur traditionis proponendae maxime intentus, sciens multa intacta reliqui, quae non nisi artificiosiore atque haud raro satis contorta interpretatione vel inter Gellii, hominis archaicae Latinitatis ac singularis sententiarum linguaeque figurationis studiosi, verba locum obtinere posse ne tum quidem ignorabam. Iam vero librorum illorum scripturis in editione Berolinensi (h) a. MDCCCLXXXIII et MDCCCLXXXV patefactis non est, cur timiditati illi protinus indulgeatur. Exhibeo igitur nunc etiam in hac editione minore altera Noctes Atticas multo emendatiores quam in priore illa factum est, adiutus et iis virorum doctorum studiis, de quibus h' II p. cxxxvi sqq. et CXLIV dictum est, et prudentibus consiliis nuper mecum communicatis tum publice a benivolis ac gnaris editionis illius Berolinensis censoribus Adamo Eussner*),

*) Wochenschr. f. klass. Philol. 1886, 13, 389 sqq.; litt. Centralbl. 1886, 14, 474 sqq.

Luciano Mueller*), Oscaro Seyffert **), Theodoro Vogel***), tum privatim a collega sagacissimo atque officiosissimo Guilelmo Studemund. Raro inde, etsi paulo saepius quam in ho, iis locis, ubi emendatio probabilis nondum inventa esse videbatur, corruptelas crucibus additis intactas reliqui, ut lectoribus, quibus critici apparatus inspiciendi facultas deesset, optimorum certe librorum scriptura innotesceret. Cruces iis etiam locis, quos aliunde, imprimis ex poetis, Gellius excerpsit, tum addidi, si mihi ab eo quidem memoriter eos afferente ita ut a libris traduntur positi esse, sed corruptelae notam vitiis praesertim metricis deformati prae se ferre videbantur (ut II 23, 10 v. 16; III 3, 5 v. 9; 18, 9; IV 9, 11; V 6, 12; VII 8, 5; 16, 10; IX 12, 11; X 16, 14; XIII 23, 16; 30, 6; XVI 6, 7; 7, 8 et 12; XVII 6, 7; XVIII 2, 7; 11, 4; 12, 2; XIX 11, 4 v. 16). Eorundem autem lectorum illorum commodis inserviturus uncinorum ex h fere expulsorum usum hic eatenus fere servavi, ut a singulis quidem nonnullisve litteris ad unum idemque vocabulum pertinentibus abessent, adponerentur vero totis vocabulis et sententiis; atque ea quidem, quae in codicibus tradita delenda esse videntur rotundis, ea quae citra librorum fidem addenda esse censui quadratis uncinis circumclusa sunt.

Apparatum criticum in h propositum hic recentioribus inventis omnibus tum hominum doctorum, quos supra nominavi, tum aliorum supplere non huius loci esse arbitror; ea tantum inde afferam cum meis noviciis paucis, quae in ipsum verborum ordinem mihi recipienda esse visa sunt aut iam nunc fere videntur;

*) Philol. Rundschau 1884, 9, 276 sqq.; n. philol. Rundschau 1886, 7, 107 sqq.

**) Berl. philol. Wochenschr. 1884, 6, 173 sqq.

*** Philol. Anz. 1884, 442 sqq.; n. Jahrb. f. Philol. 133, 70 sqq. Ea quae ex his censuris ad volumen alterum pertinent partim tantum iusto tempore adhibere poteram.

reliquarum mutationum, quas in recognoscendo Gellio admisi, diiudicandarum materia ex apparatu illo editionis maioris hauriri potest. Ad alterum vero illud genus pertinent fere haec: I 9, 3 addidi 'declaratus' ante fuerat'; 23, 10 inter a(s)' et '(p)er' syllabas proxime praecedente 'ad' 'adfert' excidisse ratus duce Macrobio scripsi 'adfert. Pervenit'; II 23, 17 'decem' fortasse inter syllabas 'da' et 'men' excidit cf. h' adn.; IV 14 lemm. aedilium' per se rectum tamen fortasse ad proxime sequens 'tribunorum' aptatum est, ut 'aedili' restituendum sit; VI 9, 7 in' in versu ex Plauti Trigeminis petito addidi ex emendatione Franc. Winter Plauti fab. deperd. fragm., Bonn. 1885, p. 3 et 48; 16, 4 pro 'quae Varro' fortasse 'quaeque Varro' scribendum erat; VII 17 lemm. correxi 'publicis', 'publicorum' male ad 'librorum' aptatum esse opinans; XI 10, 6 scripsi 'Item' (pro 'Idem') 'nunc isti'; XI 13, 10 suo tempore ignorabam Eussneri emendationem, ex qua 'gressibus quoque ipsis oratoris' (pro orationis') et gestibus' scribendum erat; XII 1, 23 cum eodem nunc scripserim 'adfectio animi amoris consuetudine'; XIII 24, 2 vocc. 'et habendo' pro insiticiis habenda esse iam fere existimo; 26, 4 tum ante i [i] scribendum erit' scripsi Eussnerum fere secutus, qui alterum i post 'tum' addiderat; ibidem paulo post lacunae notam addidi, quia in libris exemplum mancum est; 28, 4 propono 'etiam in sollicitis'; XIV 1, 18 non sine dubitatione D. W. Trillero quadamtenus praeeunte scripsi 'cum eodem abitu simul omnes profectae sint, [reverti]'; XV 16, 1 cum Eduardo Lübbert de Pindari poetae et Hieronis regis amicitiae primordiis et progressu, Bonn. 1886, p. XXII; XXVIII Olympiade prima' in libris traditum mutavi in 'Olympiade LXII primum'; XVIII 8, 2 vix dubito, quin recte Exino@desque simul' scribi iubeat Studemundus; 12, 3 versum Plautinum distinxi et inter duas personas distribui secundum Buechelerum apud Winterum 1. 1. inc. fab. fr. XXXIII

p. 69; XIX 12, 3 Madvigii vestigia paulo minus presse secutus sum quam in h', ubi addere debebam etiam 'et' pro 'ut' ab eo proponi; XX 1, 7 ob rem ducendam teste Studemundo 0. Karlowa, quod fere recipiendum esse arbitror; ib. § 28 post 'veteres' pro enim' addidi 'scilicet', i. e. 'sc.', quod post 'veteres' facilius excidere poterat (possis etiam de 'videlicet' cogitare); ib. § 34 'rumpenda' scribendum esse docuit Vogelius.

Quodsi addenda addendorum ad h hic proponere vix aptum esse videbatur, nullum tamen locum aptiorem invenio, cui aliquot corrigenda ad eandem editionem pertinentia inseram, quae quamvis summae accurationi studeas in tam amplo opere et conscribendo et a typothetarum vitiis purgando vix omnino vitari poterunt. Corrigenda igitur quae adhuc in illa editione inveni quoad ad textum q. v. pertinent sunt haec: vol. I p. 62 I 7, 11 7. 52 leg. Cásina gladium (v. Bergkium opusc. I 415) || 115 I 26, 10 lin. 35 ad mg. cum Longolio addas 11 vol. II p. 10 X 3, 17 l. 104 leg. Set || 46 X 24, 8 7. 32 litteris || 99 XII 3, 3 l. 15 enim || 172 XIII 24, 8 7. 40 pluribusve || 197 XIV 1, 33 7. 179 pedetemptim || 233 XV 7 3 1. 20 Set || 260 XV 27 7. 25 ad mg. cum Longolio addas 5 a 2 om. || 280 XVI 7, 27. 5 leg. dicit || 321 XVII 5, 8 l. 52 inquit || 339 XVII 11, 6 l. 44 obice || 413 XIX 7, 10 l. 29 fiere ||

In adnotationibus vol. I emendanda sunt haec: p. 6 ad praef. § 19 l. 96 leg. lin. 92; 95 || p. 41 I 2, 6 l. 45 leg. seque in . . delectantes || p. 51 I 3, 31 p. 141 l. AVPRS || p. 65 I 8, 5 in mg. μvo̟íαo doαxμà¤) || 89 I 16, 2 7. 8 mille a porta est, distinxit xv || p. 100 I 21, 4 l. 24 leg. vg. || 128 II 6, 11 7. 56 malitiae 5 || 406 VII 17, 3 7. 14 post aliquot, add. Isid. l. l., ubi duo al. p. 413 IX 2 init. post TY add.; § 1-4 in cod. Bern. 633 v. praef. II p. XLVIII; LI || p. 448 7. 16 I 22, 5 lin. 15 ||

In praefatione vol. II: p. VII. 17 leg. Thubursicensem

« PreviousContinue »