Page images
PDF
EPUB

quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret..

Tertium restat ex is, quae reprehensa sunt, quod 19 5 tunicam squalentem auro dixit. Id autem signi- 20 ficat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere' enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur. Quam rem et alii et hic quidem poeta 21 10 locis aliquot demonstrat:

15

Quem pellis, inquit, ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat, et alio loco:

Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis
Horrebat squamis.

Accius in Pelopidis ita scribit:

Éius serpentis squámae squalido aúro et

purpurá pertextae.

22

23

Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua 24 20 re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id 'squalere' dicebatur. Sic in corporibus incultis 25 squamosisque alta congeries sordium 'squalor' appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam 'squalor' 25 de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.

VII.

De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus pa30 tris iussis obsequendum sit.

Quaeri solitum est in philosophorum disceptatio- 1 nibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. Super ea re Graeci nostrique, qui de officiis 2 scripserunt, tres sententias esse, quae spectandae con

siderandaeque sint, tradiderunt easque subtilissime 3 diiudicarunt. Earum una est: omnia, quae pater im4 perat, parendum; altera est: in quibusdam parendum, 5 quibusdam non obsequendum; tertia est: nihil necesse esse patri obsequi et parere.

5

6 Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. 7'Aut recte' inquiunt 'imperat pater aut perperam. Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est, faciendum est; si perperam, ne- 10 quaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet'. 8 Deinde ita concludunt: 'numquam igitur est patri 9 parendum quae imperat'. Set neque istam sententiam probari accepimus - argutiola quippe haec, sicuti mox 10 ostendemus, frivola et inanis est-neque autem illa, 15 quam primo in loco diximus, vera et proba videri 11 potest, omnia esse, quae pater iusserit, parendum. Quid enim? si proditionem patriae, si matris necem, si alia 12 quaedam imperabit turpia aut impia? Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse 20 13 parendum, quaedam non obsequendum. Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.

14 Conclusio vero illa, qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refu15 tarique ac dilui sic potest: Omnia, quae in rebus hu

25

manis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt 16 aut turpia. Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut 30 fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet; 17 sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua 18 sunt, ea ne si imperet quidem. Quae vero in medio sunt et a Graecis tum 'μέσα', tum 'ἀδιάφορα appellan- 35 tur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci,

ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed, proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eius5 modi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, veluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere. Quod enim utrumque in genere ipso 19 per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est. Sed enim si imperet 20 10 uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia. Non ergo integra 21 15 est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia', neque ὑγιὲς et νόμιμον 22 διεζευγμένον diesεvyuέvov vidert potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: 'aut neque honesta sunt neque turpia'. Quod si additur, non potest ita concludi: 'numquam 20 est igitur patri parendum',

VIII.

Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina.

Plutarchus secundo librorum, quos de Ho- 1 25 mero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit: Ο θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς· τὸ γὰρ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς. Nam praetermisit in- 2 30 quit 'quod in prima parte sumere debuit, tòv dávatov εἶναι ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσιν, tum deinde eodem 3 ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur. Progredi autem hic' inquit 4 'synlogismus, nisi illo prius posito, non potest'.

35 Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque 5

ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet: ὁ θάνατος ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις· τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦν οὐδὲν πρὸς 6 nuas.' Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia 5 7 videtur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus, neces- 10 sariam esse eius admonitionem, quod omnibus prosus 8 erat obvium. Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio: nam id quoque non inperite factum, quis non videt?

Aput Platonem quoque multis in locis reperias 15 synlogismos, repudiato conversoque ordine isto, qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.

IX.

Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro 20 dictum insectatus sit.

In eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod verbo usus sit usus sit parum 2 proprio et alienae significationis. Ita enim scripsit Epicurus: "Ορος του μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ 25 παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Non' inquit παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος, sed παντὸς τοῦ 3 aλyεov' dicere oportuit; detractio enim significandi est doloris, non' inquit 'dolentis'.

4 Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutar-30 5 chus in Epicuro accusando λeğinger. Has enim curas vocum verborumque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.

X.

Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.

Servius Sulpicius, iuris civilis auctor, vir bene 1 5 litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque, ut rescriberet, quid significaret verbum, quod in censoriis libris scriptum esset. Id erat verbum 'favisae Capitolinae'. Varro rescripsit, in memoria sibi esse, 2 quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, 10 voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam 'favisae' impedissent. Id esse cellas 3 quasdam et cisternas, quae in area sub terra essent, 15 ubi reponi solerent signa vetera, quae ex eo templo collapsa essent, alia[que] quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem, se in litteris invenisse, cur 'favisae' dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos 'the20 sauros' Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos 'flavisas' dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. Coniec- 4 tare igitur se, detractam esse ex eo verbo secundam litteram et 'favisas' esse dictas cellas quasdam et spe25 cus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.

XI.

De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.

L. Sicinium Dentatum, qui tribunus plebi fuit Sp. 1 30 Tarpeio, A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus quam credi debeat strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum. Is 2 pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis,

« PreviousContinue »