Page images
PDF
EPUB

12 graviter simul et comiter disseruit. Quid autem super huiuscemodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est, ut adscriberemus. 13 Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex annali eius sexto transscripta: Deinde facti consules Sem- 5 pronius Gracchus iterum, Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et, quod inter eos sciebant maxima concordia 10 convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Vbi iuxta venit, tum consul ait 'quid postea?'; lictor ille, qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collauda- 15 vit, cum imperium, quod populi esset, retineret.

1

III.

Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint h litterae spiritum.

H litteram sive illam spiritum magis quam litteram 20 dici oportet, inserebant eam veteres nostri plerisque vocibus verborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur 2 fecisse studio et exemplo linguae Atticae. Satis notum est, Atticos inviv' et pronomen et multa itidem 25 alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspi3 rantis primae litterae dixisse. Sic 'lachrumas', sic 'sepulchrum', sic 'ahenum', sic 'vehemens', sic incohare', sic 'helluari', sic 'halucinari', sic 'honera', sic 'honu4 stum' dixerunt. In his enim verbis omnibus litterae so seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur.

5 Sed quoniam aheni' quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam, Fidum Optatum, multi s5

1

nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis emptum in sigillariis viginti aureis, quem ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti versus cum ita scripti 5 forent:

Vestibulum ante ipsum primoque in limine
Pyrrus

Exultat, telis et luce coruscus aena,

additam supra vidimus h litteram et 'ahena' factum. 10 Sic in illo quoque Vergili versu in optimis libris 6 scriptum invenimus:

15

Aut foliis undam trepidi despumat aheni.

IV.

Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii 'divinationem' appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint.

Cum de constituendo accusatore quaeritur iudicium- 1 que super ea re redditur, cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum per20 mittatur, ea res atque iudicum cognitio 'divinatio' appellatur. Id vocabulum quam ob causam ita factum 2 sit, quaeri solet.

Gavius Bass us in tertio librorum, quos de 3 origine vocabulorum composuit, divinatio, inquit, 25 iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet, quam sententiam sese ferre par sit. Nimis quidem est in verbis Gavi 4 Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna. Sed 5 videtur tamen significare velle, idcirco dici 'divinatio30 nem', quod in aliis quidem causis iudex ea, [quae] didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt, sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt, quibus moveri iudex possit, et propterea, quinam magis ad accusandum 35 idoneus sit, quasi divinandum est.

6 Haec Bassus. Sed alii quidam 'divinationem' esse appellatam putant, quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.

1

1

V.

Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.

Favorinus de Lysia et Platone solitus dicere est: 'Si ex Platonis' inquit 'oratione verbum aliquod demas mutesve atque id commodatissime facias, de elegantia tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia'.

VI.

Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe [id] dicunt, respondeatur.

10

15

Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium compo- 20 suerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:

Candida succinctam latrantibus inguina mon-
stris

Dulichias vexasse rates et gurgite in alto A! timidos nautas canibus lacerasse marinis; 2 vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.

3

Item aliud huiuscemodi reprehendunt:

Quis aut Eurysthea durum
Aut inlaudati nescit Busiridis aras?

25

30

[ocr errors]

Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exe5 crationeque totius generis humani dignus esset.

Item aliud verbum culpaverunt:

Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,

tamquam si non convenerit dicere auro squalentem', 10 quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.

4

Sed de verbo vexasse ita responderi posse credo: 5 Vexasse grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est 'vehere', in quo inest vis iam quaedam aliení 15 arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. "Vexare' autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare' pressius crebriusque est quam 'tangere', 20 unde id procul dubio inclinatum est, et iactare' multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et 'quassare' quam quatere' gravius violentiusque est. Non igitur, quia vulgo dici solet 6 'vexatum esse' quem fumo aut vento aut pulvere, 25 propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.

M. Catonis verba sunt ex oratione, quam de 7 Achaeis scripsit: Cumque Hannibal terram Ita30 liam laceraret atque vexaret; 'vexatam' Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius IV.8 in Verrem: Quae ab isto sic spoliata atque di35 repta est, non, ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura re

9

tineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.

De 'inlaudato' autem duo videntur responderi posse. Vnum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, 5 quod laudari queat. Vnde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est:

Πολλάκι [γὰρ] καὶ μωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον

εἶπεν.

10 Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude 10 omni vacat, is inlaudatus' est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio 'inculpatum' facit. Inculpatus' autem instar est absolutae virtutis; inlaudatus quoque igitur finis est extremae 11 malitiae. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, 15 sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc

enim est:

et item illud:

τὰ δ ̓ οὐκ ἄκοντε πετέσθην,

Ἔνθ ̓ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Αγαμέμνονα δίον, 20 Οὐδὲ καταπτώσσοντ', οὐδ ̓ οὐκ ἐθέλοντα μάθ χεσθαι.

12 Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος [του μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ 25 13 παντὸς] τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Eadem ratione idem Vergilius 'inamabilem' dixit Stygiam 14 paludem. Nam sicut inlaudatum' xarà oτéonoiv laudis, ita inamabilem' xarà amoris otέonoiv de15 testatus est. Altero modo inlaudatus' ita defenditur: 30 16 'Laudare' significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor laudari" dici17 tur, quod est nominari. Is 'inlaudatus' autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria 18 ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti 35

« PreviousContinue »