Page images
PDF
EPUB

XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent.

XV. Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas; et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.

XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio 'ibi mille hominum occiditur', non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.

XVII. Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.

XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum (et) in tvμoloyiq falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.

XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.

XX. Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον, quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis Vocabulis appellentur.

XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, [ubi] scriptum esset 'et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror', non quod vulgus legeret 'sensu torquebit amaro'.

XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat 'superesse se' is, quos defendit; et 'superesse' proprie quid sit.

XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.

XXIV. Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.

XXV. Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.

XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur.

CAPITVLA LIBRI SECVNDI.

I. Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia. II. Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.

III. Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint h litterae spiritum.

IV. Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem' appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint.

V. Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.

VI. Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe [id] dicunt, respondeatur.

VII. De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit.

VIII. Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina.

IX. Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.

X. Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit. XI. De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.

XII. Considerata perpensaque lex quaedam Solonis,

speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta. XIII. Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.

XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, 'stitisses vadimonium' per i litteram dicit, non 'stetisses'; eiusque verbi ratio reddita.

XV. Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.

XVI. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.

XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.

XVIII. Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt.

XIX. 'Rescire' verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.

XX. Quae volgo dicuntur 'vivaria', id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit. ✶✶✶

XXI. Super eo sidere, quod Graeci 'auažav', nos 'septentriones' vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine. XXII. De vento iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.

XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est. XXIV. De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.

XXV. Quid Graeci αναλογίαν, quid contra ανωμαλίαν vocent.

XXVI. Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit.

XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.

XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.

XXX. Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.

CAPITVLA LIBRI TERTII.

I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare.

II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum, qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.

III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.

IV. Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.

V. Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.

VI. De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.

VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat.

VIII. Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.

IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit, qui 'spadices' vocantur; deque stius vocabuli ratione.

X. Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose.

XI. Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur, Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.

XII. Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura 'bibosum' dictum.

XIII. Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est.

XIV. 'Dimidium librum legi' aut 'dimidiam fabulam audivi' aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.

XV. Extare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente.

XVI. Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est TEQ τροφῆς.

XVII. Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.

« PreviousContinue »