Page images
PDF
EPUB

5

ХУІІ.

Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.

Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa ad- 1 modum fuisse fertur et iurgiosa, irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, 2 interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mu10 lierem tam acerbam domo non exigeret. Quoniam,' 3 inquit Socrates, 'cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram'.

Secundum hanc sententiam quoque Varro in sa-4 15 tura Menippea, quam de officio mariti scripsit: vitium, inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit. Haec 5 verba Varronis 'tollere' et "ferre' lepide quidem com20 posita sunt, sed 'tollere' apparet dictum pro 'corrigere'. Id etiam apparet, eiusmodi vitium uxoris, si corrigi 6 non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.

[blocks in formation]

Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum (et) in irvuol oyia falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis tv pov dicit.

In XIV. rerum divinarum libro M. Varro doc-1 30 tissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.

2

Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. 5 Non leporem' dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent 'Graecum', quod nunc nominant 10 Elinva', 'puteum', quod vocant poέag', 'leporem', quod 'layoòv' dicunt. In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo: successus enim fortunae, experientiam laus sequitur.

15

3 Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae pe4 ritissime, de ipso Aelio clementissime. Sed in posteriore eiusdem libri parte 'furem' dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furvum' atrum 20 appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, 5 facilius furentur. Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc xλéлτns' dicitur, antiquiore Graeca lingua 'po' dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui 'po' 25 6 Graece, est Latine 'fur'. Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit, furem' a 'furvo', id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.

XIX.

30

Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. 1 In antiquis annalibus memoria super libris 2 Sibyllinis haec prodita est: Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem 35 libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle

venundare. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier 3 nimium atque inmensum poposcit; rex, quasi anus 4 aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum coram cum 5 igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid 5 reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed enim Tarquinius id multo risit magis 6 dixitque, anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem 7 statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. 10 Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, 8 eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus. Sed 9 eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nus15 quam loci visam constitit. Libri tres, in sacrarium 10 conditi, 'Sibyllini' appellati; ad eos quasi ad oraculum 11 quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.

XX.

20 Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid yoαuunv; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.

Figurarum, quae oxhuara' geometrae appellant, 1 genera sunt duo, 'planum' et solidum'. Haec ipsi 2 25 vocant iniлedov' naì 'бteqɛóv'. 'Planum' est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. 'Solidum' est, quando 3 non longitudines modo et latitudines planas numeri 30 linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae, quas 'pyramidas' appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae 'xúBovs' illi, nos quadrantalia' dicimus. Kúßos' enim est 4 figura ex omni latere quadrata, quales sunt, inquit 35 M. Varro, tesserae, quibus in alveolo luditur,

5 ex quo ipsae quoque appellatae xúẞo'. In numeris etiam similiter xúßog' dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. 6 Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui 'rouàs' 7 Graece dicitur, tantundem efficiat in cubo. 'Linea' autem a nostris dicitur, quam 'yoαuunv' Graeci nomi8 nant. Eam M. Varro ita definit: Linea est, inquit, 10 longitudo quaedam sine latitudine et altitu9 dine. Evxleídns autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμή inquit est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere inlatabile'.

1

XXI.

Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, [ubi] scriptum esset et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror', non quod vulgus legeret 'sensu torquebit amaro'.

Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:

15

20

At sapor indicium faciet manifestus et ora Tristia temptantum sensu torquebit amaro. 2 Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, 25 in commentariis, quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro, qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii:

[blocks in formation]

Tristia temptantum sensu torquebit amaror, 3 neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici 'sapor sensu amaro torquet'. 'Cum ipse' inquiunt 'sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde 35

sit quasi dicatur 'sensus sensu amaro torquet". Sed 4 enim cum Favorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuavitas illius sensu torquebit amaro, risit et: 'Iovem lapi5 dem' inquit 'quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum, Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror. Non enim primus finxit hoc verbum Ver-5 gilius insolenter, sed in carminibus Lucreti in10 vento usus est, non aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis'. Verba ex IV. Lu-6 creti haec sunt:

15

dilutaque contra

Cum tuimur misceri absinthia, tangit ama

mor

Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos 7 quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

XXII.

20 An qui causas defendit, recte Latineque dicat, superesse se' is, quos defendit; et 'superesse' proprie quid sit.

Inroboravit inveteravitque falsa atque aliena verbi 1 significatio, quod dicitur hic illi superest', cum dicendum est, advocatum esse quem cuipiam causamque 25 eius defendere. Atque id dicitur non in compitis tan- 2 tum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. Qui integre autem locuti sunt, ma- 3 gnam partem 'superesse' ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra 30 necessarium modum. Itaque M. Varro in satura, 4 quae inscripta est nescis quid vesper vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse. Verba 5 ex eo libro haec sunt: In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint Bio35 8λ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse magis quam superfuisse.

« PreviousContinue »