Page images
PDF
EPUB

XIV.

1

Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent.

Iulius Hyginus in libro de vita rebusque 5 inlustrium virorum sexto legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, imperatorem populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus, quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque, 10 uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque 2 lautum paratum esse. Tum Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad 15 os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris, quae attigisset, obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus, ab his, quibus 20 eam sciret usui esse, non accipere.

1

XV.

Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.

25

Qui sunt leves et futtiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore, linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis 30 de pectore imo ac de corde aptis moveri et quasi gu2 bernari. Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire. 3 Vlixen contra Homerus, virum sapienti facundia prae- 35

ditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis habitumque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum 5 esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur.

10

15

et:

Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt:

Αλλ' ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἴη,

ποϊόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων. M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et ina- 5 nem dicendi copiam graviter et vere detestatus est: Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam 6 eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum, malim 20 equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem. Item in libro de oratore primo 7 verba haec posuit: Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sen25 tentia nec scientia? Cumprimis autem M. Cato 8 atrocissimus huiusce vitii insectator est. Namque in 9 oratione, quae inscripta est si se Caelius tribunus plebis appellasset, numquam, inquit, tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam veter30 nosum bibendi atque dormiendi. Quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur, verum se [ei] 35 nemo committit, si aeger est. Idem Cato in eadem 10 oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem ob

probrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: frusto, inquit, panis conduci potest, vel uti ta11 ceat vel uti loquatur. Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam 'ἀμετροεπῆ et ̔ἀκριτόμυ θον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα stre- 5 pentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid 12 enim est aliud ἐκολα? Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est:

Λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν,

13 quod Sallustius noster imitari volens sic scribit: lo- 10 14 quax, inquit, magis quam facundus. Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:

Γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄρι

στος,

Φειδωλῆς πλείστη δε χάρις κατὰ μέτρον

ιούσης.

15 Epicharmium quoque illud non inscite se habet: Οὐ λέγειν τύγ ̓ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύ

νατος,

16 ex quo hoc profecto sumptum est: qui cum loqui non posset, tacere non potuit.

15

20

17 Favorinum ego audivi dicere versus istos Euri- 25 pidi:

Αχαλίνων στομάτων
Ανόμου τ' ἀφροσύνας
Τὸ τέλος δυστυχία,

non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut 30 inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo κατά- 35

yoбo' appellantur. Valerium Probum, gramma- 18 ticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi, Sallustianum illud: satis eloquentiae, sapientiae parum, brevi antequam vita decederet, sic legere coe5 pisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse: 'satis loquentiae, sapientiae parum', quod 'loquentia' novatori verborum Sallustio maxime congrueret, 'eloquentia' cum insipientia minime conveniret.

Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque tur- 19 10 bam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:

15

Ανθρωπον ἀγριοποιον, αὐθαδόστομον,

Ἔχοντ ̓ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα,
Απεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα,

neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc ge- 20 nus homines in verba proiectos locutuleios' et 'blaterones' et linguaces' dixerunt.

XVI.

20 Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio ibi mille hominum occiditur', non licenter, neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.

Quadrigarius in tertio annalium ita scripsit: 1 Ibi occiditur mille hominum. Occiditur, in25 quit, non occiduntur'. Item Lucilius in tertio 2 satirarum:

Ad portam mille a porta est, sex inde Salernum, mille, inquit, est, non 'mille sunt'. Varro in XVII. 3 humanarum: Ad Romuli initium plus mille et 30 centum annorum est. M. Cato in primo origi- 4 num: Inde est ferme mille passum. M. Cicero 5 in sexta in Antonium: Itane Ianus medius in L. Antonii clientela est? quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille num35 mum ferret expensum?

GELLIVS.

5

6

In his atque in multis aliis 'mille' numero sin7 gulari dictum est; neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem 8 admissum est, sed sic videtur ratio poscere. 'Mille' enim non pro eo ponitur, quod Graece xíliov' dicitur, 5 sed quod χιλιάς", et sicuti una χιλιάς et duae 'χιAuάdes', ita 'unum mille' et 'duo milia' certa atque 9 directa ratione dicitur. Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum 'mille denarium in arca est' 10 et mille equitum in exercitu est'. Lucilius autem, 10 praeterquam supra posui, alio quoque in loco id mani11 festius demonstrat, nam in libro XV. ita dicit:

Hunc, milli passum qui vicerit atque duobus, Campanus sonipes succussor nullus sequetur Maiore in spatio ac diversus videbitur ire; 15 12 item alio libro:

Non milli nummum potes uno quaerere centum; 13 milli passum dixit pro 'mille passibus' et 'uno milli (duo) nummum' pro 'unis mille nummis' aperteque ostendit 'mille' et vocabulum esse et singulari numero 20 dici eiusque plurativum esse 'milia' et casum etiam 14 capere ablativum. Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum incli15 nentur. Quapropter nihil iam dubium est, quin M. 25 Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodi, quo fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non 'versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum 30 est; alia enim ratione 'mille [homines', alia 'mille] hominum' dicendum est.

in

« PreviousContinue »