Page images
PDF
EPUB

et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt. 6 Namque alii Musarum inscripserunt, alii silvarum, ille πέπλον, hic Αμαλθείας κέρας, alius κηρία, partim 2εuvas, quidam lectionis suae, alius anti- 5 quarum lectionum atque alius άvonov et item 7 alius ευρημάτων. Sunt etiam, qui λύχνους inscripserint, sunt item, qui oroouarsis, sunt adeo, qui πανδέκτας et Ἑλικῶνα et προβλήματα et ἐγχειερίδια et παραξιφίδας. Est qui memoriales titu-10 lum fecerit, est qui πραγματικά et πάρεργα et διdaoxalina, est item qui historiae naturalis, est παντοδαπῆς ἱστορίας, est praeterea qui pratum, est itidem qui πάγκαρπον, est qui τόπων scripsit, 9 sunt item multi, qui coniectanea, neque item non 15 sunt, qui indices libris suis fecerint aut epistularum moralium aut epistolicarum quaestionum aut confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida 10 multasque prorsum concinnitates redolentia. Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas noctes inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.

11

Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci, multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba', ut dicitur, 'linea' sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit, quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut 12 usui meminisse. Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla, in quibus

0

furari otium potui, exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi, quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique com5 pendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.

Quod erunt autem in his commentariis pauca quae-13 dam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex 10 dialectica vel etiam ex geometria, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias 15 quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est. Ab his igitur, si cui forte nonnum- 14 quam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas o cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque. Nam ecquid tam remotum in litteris 15 est, quin id tamen complusculi sciant? et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata 5 neque in commentariis protrita. Quae porro nova 16 sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto, ut sine vano obtrectatu considerent, an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque 30 animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo facile adolescant aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior. Quae autem parum plana videbuntur aut 17 minus plena instructaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti,

[ocr errors]

persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel 18 magistris. Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim, tempere obstrepant, sed et rationes rerum et 5 auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.

19 Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus 10 vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est:

Nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui.

15

20 Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille 20 homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum vulgus, a 21 ludo musico diversum. Versus legis datae hi sunt:

Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι 25

χοροῖσιν

Ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόγων ἢ γνώμῃ μὴ και

θαρεύει

Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτ' εἶδεν μήτ' ἐχόρευσεν,

Τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖθις τὸ τρίτου μάλ' ἀπαυδῶ

Εξίστασθαι μύσταισι χοροῖς, ὑμεῖς δ ̓ ἀνεγεί ρετε μολπήν

Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέ- 3 πουσιν ἑορτῇ.

30

Volumina commentariorum ad hunc diem viginti 22 iam facta sunt. Quantum autem vitae mihi deinceps 23 deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, 5 ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam. Progredietur ergo numerus librorum diis bene 24 iuvantibus cum ipsius vitae quantuli quique fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi 10 volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.

Capita rerum, quae cuique commentario insunt, ex- 25 posuimus hic universa, ut iam statim declaretur, quid quo in libro quaeri invenirique possit.

CAPITVLA LIBRI PRIMI.

I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.

II. Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.

III. Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

IV. Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam. V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque

item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.

VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit.

VII. In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem hanc sibi rem praesidio sperant futurum' neque mendum esse neque vitium, errareque istos, qui bonos libros violant et 'futuram' scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.

VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.

IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.

X. Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.

XI. Quod Thucydides scriptor inclitus Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.

XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.

XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.

« PreviousContinue »