Page images
PDF
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? am tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad Hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est, tum iam e propimquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est? Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque 10 illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. Sed mequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, 11 eanere tibia solitum, qui pome eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. Quid enim foret ista re ineptius, 12 si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti mumeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicem imcineret? Sed qui hoc compertius memoriae tradi- 13 derunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum somum inspiraret ad reprimendum sedandumque impetus vocis eius effervescentes; mamque impulsu et imstinctu extrameo matu- 14 ralis illa Gracchi vehementia indiguisse, mom, opinor, existimanda est. , M. tamen Cicero fistulatorem istum 15 utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque Orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui: Itaque 16 idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliemte tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum comtiomaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret. Morem autem illum ingrediemdi ad tibicinum mo- 17 dulos proelii institutum esse a Lacedaemonis, Aristoteles in libris problematom scripsit, quo manifestior

[ocr errors][merged small]

Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.

1 Qui de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, nega2 verunt capi fas esse; item quae mom sit patrima et 8 matrima; item quae lingua debili sensuve aurium 4 deminuta aliave qua corporis labe insignita sit; item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi 6 vivo patre in avi potestate sit; item cuius parentes alter ambove servitutem servierunt aut in negotiis sor6 didis versantur. Set [et] eam, cuius soror ad id sacer

dotium lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius 25

pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciumdis aut septemvirum epulonum aut Salius est. 7 Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae 8 vacatio a sacerdotio isto tribui solet. Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet. 9 Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis

15

20

[ocr errors]

minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciumdi adipiscitur. De more autem rituque capiundae virginis litterae 10 quidem antiquiores non extant, nisi quae capta prima 5 est a Numa rege esse captam. Sed Papiam legem 11 invenimus, qua cavetur, ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat. 10 Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc 12 videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae illae legis per 15 senatum fit. * Capi* autem virgo propterea dici videtur, quia 18 pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, veluti bello capta abducitur. In libro 14 primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maxi20 mum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio. 25 Plerique autem * capi* virginem solam debere dici 15 putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures * capi* dicebantur. L. Sulla rerum ge- 16 starum libro secundo ita scripsit: P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, 80 flamen Dialis captus. M. Cato de Lusitanis, 17 cum Servium Galbam accusavit: Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pomtificium optime scire; iam ne ea causa pontifex capiar? si volo augurium optime temere, ec quis 85 me ob meam [augurii scientiam] augurem capiat? Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad 18 duodecim tabulas composuit, ita scriptum est:

Virgo Vestalis meque heres est cuiquam imtestato, meque imtestatae quisquam, sed boma eius im publicu m redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur.

19 “ Amata* inter capiendum a pontifice maximo ap- 5 pellatur, quoniam quae prima capta est hoc fuisse momem traditum est.

XIII.

Quaesitum esse im philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idme omnino facere, quod mandatum est, am 10 monnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea, quaestione expositae diversae semtentiae.

1 Im officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae *x&όηκοντα* philosophi appellant, quaeri solet, am, 15 megotio tibi dato et quid omnimo faceres definito, contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res evemtura prosperius exque utilitate eius, qui id tibi nego2 tium mandavit. Amceps quaestio et in utramque par8 tem a prudentibus viris arbitrata est. Sunt enim mom 20 pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo, cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, me, si spes 25 fefellisset, culpa impatientiae et poema- imdeprecabilis 4 subeunda esset, si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati 5 soluta corrumperentur. Alii existimaverunt, incommoda 80 prius, quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, 85 me oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur,

neque timendum exemplum non parendi crediderunt, 6 si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. Cum- 7 primis autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius, cuia res praeceptumque esset: me ferox, 5 durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiama imperia et Manliana. Nam si tali prae- 8 ceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est. Instructius deliberatiusque fore arbitramur theore- 9 10 matium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus. Is Crassus a Sempronio 10 Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum 15 maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod mobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsultissimus, quod pontifex maximus. Is cum in consulatu 11 obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque pro20 cera trabe, qui arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad ágyit£xvovcz Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset, eum mittendum curaret. Tum ágyit£xvov comperto, quam- 12 25 obrem malum desideraret, nom, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit. Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset, cur 13 non quem iusserat misisset, causis rationibusque quas 80 dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus, si quis ad id quod facere iussus est non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.

« PreviousContinue »