Page images
PDF
EPUB

tutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? an tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est, tum iam e pro5 pinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?

Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque 10 illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse modu10 los ferunt. Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, 11 canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. Quid enim foret ista re ineptius, 12 si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti nu15 meros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret? Sed qui hoc compertius memoriae tradi- 13 derunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effer20 vescentes; namque inpulsu et instinctu extraneo natu- 14 ralis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est. M. tamen Cicero fistulatorem istum 15 utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque 25 orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui: Itaque 16 idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea 30 solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.

35 Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum mo-17 dulos proelii institutum esse a Lacedaemonis, Aristoteles in libris problematon scripsit, quo manifestior

fieret exploratiorque militum securitas et alacritas. 18 Nam diffidentiae inquit et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi 19 modulatione alieni sunt." Verba pauca Aristotelis 5 super ea re apposui: Διὰ τί, ἐπειδὰν κινδυνεύειν μέλλωσιν, πρὸς αὐλὸν ἐμβαίνουσιν; ἵνα τοὺς δειλοὺς ἀσχημονοῦντας γινώσκωσιν. ***

XII.

Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu qui- 10 busque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.

1 Qui de virgine capienda scripserunt, quorum dili- 15 gentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, nega2 verunt capi fas esse; item quae non sit patrima et 3 matrima; item quae lingua debili sensuve aurium 4 deminuta aliave qua corporis labe insignita sit; item 20 quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi 5 vivo patre in avi potestate sit; item cuius parentes alter ambove servitutem servierunt aut in negotiis sor6 didis versantur. Set [et] eam, cuius soror ad id sacerdotium lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius 25 pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est. 7 Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae 8 vacatio a sacerdotio isto tribui solet. Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam 30 filiam, qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet.

9 Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis 35

minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.

De more autem rituque capiundae virginis litterae 10 quidem antiquiores non extant, nisi quae capta prima 5 est a Numa rege esse captam. Sed Papiam legem 11 invenimus, qua cavetur, ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat. 10 Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc 12 videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae illae legis per 15 senatum fit.

Capi' autem virgo propterea dici videtur, quia 13 pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, veluti bello capta abducitur. In libro 14 primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maxi20 mum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio. 25 Plerique autem 'capi' virginem solam debere dici 15 putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures 'capi' dicebantur. L. Sulla rerum ge-16 starum libro secundo ita scripsit: P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, 30 flamen Dialis captus. M. Cato de Lusitanis, 17 cum Servium Galbam accusavit: Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? si volo augurium optime tenere, ecquis 35 me ob meam [augurii scientiam] augurem capiat?

Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad 18 duodecim tabulas composuit, ita scriptum est:

Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur.

19 Amata' inter capiendum a pontifice maximo ap- 5 pellatur, quoniam quae prima capta est hoc fuisse nomen traditum est.

XIII.

Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere, quod mandatum est, an 10 nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.

1 In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae xadýnovτa' philosophi appellant, quaeri solet, an, 15 negotio tibi dato et quid omnino faceres definito, contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura prosperius exque utilitate eius, qui id tibi nego2 tium mandavit. Anceps quaestio et in utramque par3 tem a prudentibus viris arbitrata est. Sunt enim non 20 pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo, cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, ne, si spes 25 fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis 4 subeunda esset, si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati 5 soluta corrumperentur. Alii existimaverunt, incommoda 30 prius, quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, 35 ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur,

neque timendum exemplum non parendi crediderunt, 6 si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. Cum- 7 primis autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius, cuia res praeceptumque esset: ne ferox, 5 durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. Nam si tali prae- 8 ceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est.

Instructius deliberatiusque fore arbitramur theore- 9 10 matium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus. Is Crassus a Sempronio 10 Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum 15 maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsultissimus, quod pontifex maximus. Is cum in consulatu 11 obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque pro20 cera trabe, qui arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad άoxitέntova Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset, eum mittendum curaret. Tum άoxitéxtov comperto, quam- 12 25 obrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit. Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset, cur 13 non quem iusserat misisset, causis rationibusque quas 30 dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus, si quis ad id quod facere iussus est non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.

« PreviousContinue »