Page images
PDF
EPUB

18

qua et Graeci ita uterentur et Plautus verborum Latinorum elegantissimus in Amphitruone dixit: número mihi in mentém fuit,

non, ut dici solitum est, in mente'.

Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens 5 exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque 19 his vulgo adnotamentis inspersimus. Vt et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat, id potius - 10 μελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, 20 potestatem dicere mallet, non 'potestate'. Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc inperfectiusque est, si modo ita explorata 15 aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle, quod explicavit dicere maluit quam explicuit', quod esse iam usitatius coeperat.

Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. Pompei habuit: Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. At si explicuit' diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.

[ocr errors]

20

[blocks in formation]

1

Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.

Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit κέρας 'Αμαλθείας. 30 2 Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas 'cornum Copiae'.

3 In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: 'Lais' inquit Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem 35

pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum'. Hinc ait natum esse 4 5 illud frequens apud Graecos adagium:

Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ ̓ ὁ πλοῦς, quod frustra iret Corinthum ad Laidem qui non quiret dare quod posceretur. Ad hanc ille Demosthenes 5 clanculum adit et ut sibi copiam sui faceret petit. 10 At Lais uvoías doaxμàs poposcit', hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. "Tali petulantia mu- 6 lieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens 'ego' inquit 'paenitere tanti non emo". Sed Graeca ipsa, quae fertur 15 dixisse, lepidiora sunt: 'ovx dovovμa' inquit uvoícov δραχμῶν μεταμέλειαν.

20

IX.

Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.

Ordo atque ratio Pythagorae ac deinceps familiae 1 successionis eius recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur: Iam a principio adule-2 scentes, qui sese ad discendum obtulerant, qvolva25 μóvε'. Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. Tum 3 qui exploratus ab eo idoneusque [declaratus] fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum 30 tacere: non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. Is autem qui tacebat quae 4 dicebantur ab aliis audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari quae audierat fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi 35 prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique *ánováτinol. Ast ubi res didicerant rerum omnium 5

difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen éxɛuvdía', tum verba facere et quaerere quaeque audissent scribere et quae 6 ipsi opinarentur expromere potestas erat; hi dicebantur in eo tempore padnuatixoi', ab his scilicet artibus, 5 quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores uaduata' veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chal7 daeos' dicere oportet, mathematicos' dicit. Exinde his 10 scientiae studiis ornati ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur φυσικοί.

8 Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: 'nunc autem', inquit, isti, qui repente 15 pedibus inlotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino αθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέ Tontoi, sed legem etiam dant, qua philosophari discant. 9 Alius ait hoc me primum doce', item alius 'hoc volo' inquit discere, istud nolo'; hic a symposio Plato-20 nis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, 10 ille a Phaedro propter Lysiae orationem. Est etiam' inquit pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae 11 gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.' Haec 25 Taurus dicere solitus, novicios philosophorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans. 12 Sed id quoque non praetereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae 30 habebat, in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, tamquam illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur 'ercto non cito'.

X.

Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.

Favorinus philosophus adulescenti veterum ver- 1 5 borum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: Curius' inquit et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt ne10 que Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt; tu autem, proinde quasi cum matre 2 Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem 15 vis quae dicas. Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces? Sed antiquitatem tibi placere 3 ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesen- 4 tibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii 20 ac prudentiae viro, in primo de analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum.'

XI.

25 Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.

30

Auctor historiae Graecae gravissimus Thucydides, 1 Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur 35 atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moli

5

untur, sed contra, ut moderatiores modulatioresque fie2 rent, quod tibicinis numeris [vis] temperatur. Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati quam si per3 mulcti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. Cum 5 procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem progredi, tibicines inter exercitum 4 positi canere inceptabant. Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus mi- 10 litum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur. Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα ἡ ξύνοδος ἦν Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῇ χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι 15 δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν, νόμου ἐγκαθεστώτων, οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλ ̓ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις ποιεῖν. 20 Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gres7 sibus; Alyattes autem, rex terrae Lydiae, more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit, concinentes habuit 25 fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium 8 delicias conviviorum. Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito so nitibundos:

6

Οἱ δ ̓ ἄρ ̓ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Αχαιοί,
Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν.

9 Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri soli- 35 tum scriptores annalium memoravere? contrane insti

« PreviousContinue »