Page images
PDF
EPUB

bitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum debet in pecunia ponit, in gratia habet subicit pro debet; ita enim dicit: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet 5 in eo ipso quod habet refert. Sed id verbum habet 7 cum proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: 'et qui debet in eo ipso quod debet, refert'; sed absurdum et nimis 10 coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur. Inmutavit ergo,' inquit 8 'subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse'. Ad hunc 15 modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quae aput eum adulescentes delecti lectitabant.

20

V.

Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.

Demosthenen traditum est vestitu ceteroque cultu 1 corporis nitido venustoque nimisque accurato fuisse. 25 Et hinc ei τὰ κομψὰ illa χλανίσκια et μαλακοί χιτωvíoxoi ab aemulis adversariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quin parum vir et ore quoque polluto diceretur.

Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme 2 30 oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est multaque in eum, quasi 35 in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt. Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et 3 infestivo, gravius acerbiusque apud consilium iudicum,

cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum voce molli atque demissa Hortensius 'Dionysia,' inquit 'Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, 5 ἄμουσος, ἀναφρόδιτος, ἀπροσδιόνυσος”.

VI.

Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo de- 10 fensa sit.

1 Multis et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. In ea 15 2 oratione ita scriptum fuit: Si sine uxore [vivere] possemus, Quirites, omni ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi vo- 20 luptati consulendum est.

3 Videbatur quibusdam, Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam 25 dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolu- 30 mentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum 4 culpa et iniustitia evenire. Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. Aliter', inquit, 'censor loqui debet, aliter rhetor. 35 Rhetori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus,

versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominum animos qualicumque astu inrepere'. Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat. Sed 5 5 enim Metellum,' inquit sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret, quae 10 cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur. De molestia igitur cunctis ho-6 minibus notissima confessus fidem sedulitatis veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissi15 mum, persuasit, civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse'.

Hoc quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli 7 dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus quam quae a gravissimis philosophis scripta 20 sunt. Verba Metelli haec sunt: Di immortales 8 plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos (ab immortalibus dis) divinitus expectemus, nisi 25 malis rationibus finem faciamus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.

VII.

30 In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem 'hanc sibi rem praesidio sperant futurum', neque mendum esse neque vitium errareque istos, qui bonos libros violant et 'futuram' scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est. In oratione Ciceronis quinta in Verrem, libro 1 spectatae fidei, Tironiana cura atque disciplina facto,

35

GELLIVS.

4

2 scriptum fuit: Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca, quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo 5 apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, 10 hanc sibi rem praesidio sperant futurum.

3

Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non futurum, sed 'futuram', neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim 15 mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset 'manifestarius'.

Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum 5 quaesita, meditata evigilataque erant. Is libro inspecto 20 ait, nullum esse in eo verbo neque mendum neque 6 vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum. 'Nam futurum' inquit 'non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci 25 appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus 7 praeserviens, set liberum undique et inpromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione, cuius titulus est de P. Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum est: Credo ego inimicos meos hoc so dicturum. Inimicos dicturum inquit, non 'dicturos'; 8 videturne ea ratione positum esse aput Gracchum dicturum, qua est aput Ciceronem futurum? sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huius- $5 cemodi verba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι et similia. 9 In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali verba

haec esse dixit: I dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum; in duodevicesimo annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: Si pro tua bonitate et nostra voluntate 5 tibi valitudo subpetit, est quod speremus, deos bonis bene facturum; item in Valerii Antiatis libro 10 quarto vicesimo simili modo scriptum esse: Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt, omnia ex sententia pro10 cessurum esse. 'Plautus etiam in Casina, cum de 11 puella loqueretur, occisurum dixit, non 'occisuram', his verbis:

15

[S.] [Set] etiamne habet Casina gladium?
[P.] Habét, sed duós. [S.] Quid duós? [P.]
Alteró te
Occísurum aít, alteró vilicum.

Item Laberius in Gemellis:

12

Nón putavi, inquit, hoc eám facturum. Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignora- 13 20 runt, sed et Gracchus dicturum et Quadrigarius futurum et facturum et Antias processurum et Plautus occisurum et Laberius facturum indefinito modo dixerunt, qui modus neque in numeros 14 neque in personas neque in tempora neque in genera 25 distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur, sicuti M. Cicero futurum dixit non 15 virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto'.

30

Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii 16 oratione, quae est de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: Cum vestros portus, atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum 35 fuisse potestatem sciatis, neque soloecismum esse 17 aiebat in potestatem fuisse', ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat,

« PreviousContinue »