Page images
PDF
EPUB

4 Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhi5 benda fraus legi fuit. Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum est 5 esse id quod feci praequam erant alia toleratu faci6 lius: ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is 7 qui simul iudicabant, ut absolverent, persuasi. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, 10 ne a perfidia et culpa non abhorreat, in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse'. 8 Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius 15 pro amico progredi, dubitavit eaque res in fine quoque 9 vitae ipso animum eius anxit et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis, quae scripta sunt, ipsis utar, el det Bondεiv 20 τῷ φίλῳ παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ Tota. Ea verba significant, quaesisse eos, an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.

ποῖα.

25

10 Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte 11 meminimus, in libro eius de amicitia primo. Eum 30 librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera quidem, quae sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit com12 modissime aptissimeque; hunc autem locum, de quo 35 satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum strictim atque cursim transgressus est, neque

ea, quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, executus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit. Ea verba Ciceronis, 13 5 si recensere quis vellet, apposui: 'His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua 10 fortuna acciderit, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim, quatenus amicitiae venia dari possit.'

15

Cum agetur inquit aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus'. Sed cuiusmodi declinatio esse ista 14 debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit. Quid autem 15 20 refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam? 'Est enim' inquit quatenus 25 dari amicitiae venia possit'. Hoc immo ipsum est, 16 quod maxime discendum est quodque ab his, qui docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae venia debeat. Chilo ille sapiens, de quo paulo 17 ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit. 30 Sed video, quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit. Id ipsum tamen in fine 18 quoque vitae, an iure posset reprehendi culparique dubitavit.

'Contra patriam', inquit Cicero, 'arma pro amico 35 sumenda non sunt'. Hoc profecto nemo ignoravit, 19 et priusquam Theognis', quod Lucilius ait, 'nasceretur'. Set id quaero, id desidero: cum pro amico

contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali 20 causa et quonam usque id fieri debeat. Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus 5 disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen, quid existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his ad eum verbis usus est: 4 μèv Δεῖ συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν θεῶν. 10 Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius pres22 siusque quam Cicero disserit. Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus 15 rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum:

21

23 'Parva' inquit 'et tenuis vel turpitudo vel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leve dam- 20 num delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico 24 utilitatium solidatur. Neque nominibus' inquit 'moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas 25 meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda 25 sunt. Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, ho- 30 nestas procul dubio praeponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc quod utile amico. est, id prae illo, quod honestum nobis est, fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri 35 pretiosius'.

Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re ad

scripsi: Οὐκ, εἰ δή που τοῦτο τῷ γένει τιμιώ-26 τερον, ἤδη καὶ ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος τούτου πρὸς τὸ πηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἷόν, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτε 5 ρον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον πλέον δόξει· ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος.

Favorinus quoque philosophus huiuscemodi in- 27 10 dulgentiam gratiae, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine, his verbis definivit: Ἡ καλουμένη χάρις παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, τοῦτό ἐστιν ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι.

Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme 28 15 sententiam disseruit: 'Has tamen' inquit 'parvitates rerum et magnitudines atque has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas 20 includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas'.

Haec taliaque Theophrastus satis caute et solli-29 cite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia 25 scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.

30 Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius 30 initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. 'Hac' inquit 'fini 35 ames, tamquam forte fortuna et osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus'.

Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus 31

in libro o vvzñs primo verbis his ita scripsit: Χείλων ὁ παλαιός, ἀκούσας τινὸς λέγοντος, μηδένα ἔχειν ἐχθρόν, ἠρώτησεν, εἰ μηδένα φίλον ἔχει, νομίζων, ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι ταῖς φιλίαις ἀπεχθείας.

IV.

Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.

5

1 Antonius Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque ista utiliore ac 10 delectabili veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scripta omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres. 2 Is Iulianus super eo enthymemate, quod est in 15 oratione M. Tullii, quam pro Cn. Plancio dixit, 3 ita existimavit sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id, quod 20 reddidit, qui autem debet, is retinet alienum, gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non 25 4 accidisset — 'crispum sane' inquit 'agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo 5 inmutati, ut sententiae fides salva esset. Namque debitio gratiae et pecuniae conlata verbum utrubique 30 servari postulat. Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato, disseratur. 35 6 Cicero autem' inquit 'cum gratiae pecuniaeque de

« PreviousContinue »