Page images
PDF
EPUB

VII. [Quam diversae Graecorum sententiae super numero Niobae filiorum.]

VIII. De his, quae habere ovμлτwσíαv videntur cum luna mansuescente ac senescente.

IX. Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus, positis in mimiambis [Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam] scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat 'numquam vestimenta a populo peposci'.

[X. Quid vocabulum ex iure manum consertum' significet.

XI. Quid sit sculnae verbum positum apud M. Varronem.]

A. GELLII

NOCTIVM ATTICARVM LIBER PRIMVS.

1

I.

Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.

5

Plutarchus in libro, quem de Herculis quantum inter homines fuit animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia. 10 2 Nam cum fere constaret, curriculum stadii, quod est Pisis apud Iovem Olympium, Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse 15 aliquantulum breviora, facile intellexit, modum spatiumque plantae Herculis, ratione proportionis habita, tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum sta3 dium longius esset quam cetera. Comprehensa autem mensura Herculani pedis, quanta longinquitas corporis 20 ei mensurae conveniret secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret. 25

II.

5

Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.

Herodes Atticus, vir et Graeca facundia et con- 1 sulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi 10 proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. Atque ibi 2 tunc, cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantis15 simo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti, lavacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque villae venustate, aquis undique canoris atque avibus personante.

20

Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae 3 sectator, 'disciplinae', ut ipse dicebat, 'stoicae', sed loquacior inpendio et promptior. Is plerumque in con- 4 vivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de philosophiae doctrinis intempestive 25 atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum la30 queis strepebat, κυριεύοντας et ἡσυχάζοντας et σωositas aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia aut contra morborum vitiorumque fraudes 35 animorumque labes, pestilentias asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis 5

mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat, ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari.

5

6 Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens 'permitte,' inquit 'philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, 10 non quimus, recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus' iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes, 15 qui se 'Stoicos' appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.

7 Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea 20 quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγ καστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, vulgus aliud nebulonum hominum, qui 25 se 'Stoicos' nuncuparent atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur:

8

Εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Ακουε.
Ιλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασ-30

σεν.

9 Τῶν ὄντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ κακά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. Αγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ καὶ τὰ μετέχοντα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούτων, 35 πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος. 10 Πόθεν οἶδας; ̔Ελλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυ

πτιακοῖς. Τι γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ ἢ Χρύσιππος ἢ Κλεάν θης; βεβασάνικας οὖν [τι] αὐτῶν καὶ δόγμα σαυτοῦ πεποίησαι. Δείκνυε πῶς εἴωθας ἐν11 5 πλοίῳ χειμάζεσθαι· μέμνησαι ταύτης τῆς διαι ρέσεως, ὅταν ψοφήσῃ τὸ ἱστίον καὶ ἀνακραυ γάσης. Αν σοί τις κακόσχολος πως παραστάς εἴπῃ, λέγε μοι, τοὺς θεούς σοι, ἃ πρώην ἔλεγες, μή τι κακία ἐστὶν τὸ ναυαγῆσαι; μή τι κακίας 10 μετέχον; οὐκ ἄρα ξύλον ἐνσείσεις αὐτῷ; τί ἡμῖν καὶ σοί, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, καὶ σὺ ἐλθὼν παίζεις. ̓Εὰν δέ σε ὁ Καῖσαρ μεταπέμψηται 12 κατηγορούμενον ***

His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, 13 15 tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum dicta essent.

20

III.

Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

Lacedaemonium Chilonem, virum ex illo incluto 1 numero sapientium, scriptum est in libris eorum, qui 25 vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum:

'Dicta' inquit 'mea factaque in aetate longa ple- 2 30 raque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut vos etiam sciatis. Ego quidem in hoc certe tempore non 3 fallo me, nihil esse quicquam commissum a me, cuius memoria [mihi] aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi 35 plane liquet.

« PreviousContinue »