Page images
PDF
EPUB

XV. Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.

XVI. 'Agrippas' a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus, quae vocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'. XVII. Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.

XVIII. Lepida quaedam et memoratu et cognitu de parte geometriae, quae 'ontin' appellatur, et item alia, quae κανονικής, et tertia itidem, quae dicitur μετρική. XIX. Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.

CAPITVLA LIBRI SEPTIMI DECIMI.

I. Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit pro M. Caelio; et quid adversus homines stolidissimos pro eadem sententia mere digneque dici possit.

II. Verba quaedam ex Q. Claudi annalium primo cursim in legendo notata.

III. Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.

IV. Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.

V. Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, vitioso argumento usum, &μœioßηtoúμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.

VI. Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.

VII. Verba haec ex Atinia lege: Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto', P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.

VIII. In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: 'cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur'.

IX. De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid oxvráin sit Laconica.

X. Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et iudicata.

XI. Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi fistulaeque eius, quae roazεia dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis. XII. De materiis infamibus, quas Graeci adóžovs appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.

XIII. 'Quin' particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.

XIV. Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores. XV. Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medellaque ellebori candidi et nigri.

XVI. Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentum sollertia.

XVII. Mitridatem, Ponti regem, duarum et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.

XVIII. Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum.

XIX. Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris, disciplinas philosophiae

GELLIVS.

3

studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe salubria.

XX. Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite modulateque apteque exercendi gratia in Latinam orationem versa.

XXI. Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginensium.

CAPITVLA LIBRI OCTAVI DECIMI.

I. Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his, quae dicuntur extranea.

II. Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria.

III. Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam improbatissimus homo dixisset.

IV. Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam, a sese uno Sallusti historias intellegi, inlusit quaestione proposita, quid verba ista apud Sallustium significarent: 'incertum, stolidior an vanior'.

V. Quod Q. Ennius in septimo annali 'quadrupes eques' ac non 'quadrupes ecus', ut legunt multi, scriptum reliquit.

VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre 'matronam' et 'matrem familias 'existimavit differentia longe vanissima.

VII. Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat 'contio'.

VIII. Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.

IX. Quid significet apud M. Catonem verbum 'insecenda'; quodque insecenda' potius legendum sit quam, quod plerique existimant, insequenda'.

X. Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.

XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.

XII. Morem istum veteribus nostris fuisse, verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.

XIII. Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti. XIV. Quid sit numerus 'hemiolios', quid 'epitritos'; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam.

XV. Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.

[CAPITVLA LIBRI NONI DECIMI.]

[I. Responsio cuiusdam philosophi interrogati, quam ob causam maris tempestate palluerit.

II. Ex quinque corporis sensibus duos esse cum beluis maxime communes; quodque turpis et improba est voluptas, quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omnium foedissima est, cum hae duae bestiarum etiam sint, reliquae hominum tantum. III. Quod turpius est, frigide laudari quam acerbius vituperari.

IV. Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat.

V. Ex Aristotelis libris sumptum, quod nivis aqua potui pessima sit; et quod ex nive crystallus concreatur. VI. Quod pudor sanguinem ad extera diffundit, timor vero contrahit.

VII. Quid sit 'obesum'; nonnullaque alia prisca vocabula.

VIII. Quaestio, an 'harena', 'caelum', 'triticum' pluralia inveniantur; atque inibi de quadrigis', 'inimicitiis', nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur.

IX. Antonii Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.

X. Verba haec praeter propter', in usu vulgi prodita, etiam Ennii fuisse.

XI. Ponit versus Platonis amatorios, quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.

XII. Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit.

XIII. Quos pumiliones' dicimus, Graece vávovs' appellari.

XIV. Contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, aetatis suae doctissimos Romanos; et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt.]

CAPITVLA LIBRI VICESIMI.

I. Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus duodecim tabularum.

II. Vocabulum 'siticinum' in M. Catonis oratione quid significet.

III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine' esse dixerit.

IV. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.

V. Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.

VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius. dicere habeo curam vestri', an 'vestrum'.

« PreviousContinue »