Page images
PDF
EPUB

XX. (XIX.) De genere atque nominibus familiae Porciae. XXI. (XX.) Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis evpovía dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.

XXII. (XXI.) Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro. XXIII. (XXII.) [De Neriene Martis in antiquis conprecationibus.]

XXIV. (XXIII.) [Verba M. Catonis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis.]

XXV. (XXIV.) Quaesitum tractatumque, quid sint 'manubiae'; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.

XXVI. (XXV.) Verba P. Nigidii, quibus dicit, in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.

XXVII. (XXVI.) De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.

XXVIII. (XXVII.) De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.

XXIX. (XXVIII.) Quod Quadrigarius 'cum multis mortalibus' dixit; an quid et quantum differret, si dixisset 'cum multis hominibus'.

XXX. (XXIX.) Non hactenus esse faciem, qua vulgo dicitur.

XXXI. (XXX.) Quid sit in satura M. Varronis 'caninum prandium'.

CAPITVLA LIBRI QVARTI DECIMI.

I. Dissertatio Favorini philosophi adversus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.

II. Quem in modum disseruerit Favorinus consultus a me super officio iudicis.

III. An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.

IV. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.

V. Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu vocativo vocabuli, quod est 'egregius'.

VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.

VII. Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse aloayayınóv', de officio senatus habendi.

VIII. Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus convocandi consulendique habeat.

CAPITVLA LIBRI QVINTI DECIMI.

I. Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est, lignum alumine oblitum non ardere.

II. Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.

III. Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est verbis aufugio' et 'aufero'; et an in verbo 'autumo' eadem istaec praepositio esse videri debeat.

IV. Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.

V. Verbum profligo' a plerisque dici inproprie insciteque.

VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.

VII. Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.

VIII. Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.

IX. Quod Caecilius poeta 'frontem' genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit. X. De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.

XI. Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant.

XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.

XIII. De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis 'communia' vocantur.

XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.

XV. 'Passis velis' et 'passis manibus' dixisse veteres non a verbo suo, quod est 'patior', sed ab alieno, quod est 'pando'.

XVI. De novo genere interitus Crotoniensis Milonis. XVII. Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.

XVIII. Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam remigis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.

XIX. Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur περὶ ἐδεσμάτων.

XX. Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.

XXI. Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.

XXII. Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.

XXIII. De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis.

XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.

XXV. De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.

XXVI. Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.

XXVII. Quid sint 'comitia calata', quid 'curiata', quid 'centuriata', quid 'tributa', quid 'concilium'; atque inibi quaedam eiusdemmodi.

XXVIII. Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.

XXIX. Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.

XXX. Vehiculum, quod 'petorritum' appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.

XXXI. Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.

CAPITVLA LIBRI SEXTI DECIMI.

I. Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia, a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.

II. Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.

III. Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia

possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.

IV. Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentitarent, causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.

V. 'Vestibulum' quid significet; deque eius vocabuli rationibus.

VI. Hostiae, quae dicuntur 'bidentes', quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.

VII. Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.

VIII. Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma' dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.

IX. Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum 'susque deque'.

X. Quid sint 'proletarii', quid- 'capite censi'; quid item sit in XII. tabulis 'adsiduus'; et quae eius vocabuli ratio sit.

XI. Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.

XII. De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.

XIII. Quid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat; et quid sint municipes' quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.

XIV. Quod M. Cato differre dixit 'properare' et festinare'; et quam incommode Verrius Flaccus verbi, quod est festinat', Tvuov interpretatus est.

« PreviousContinue »