Page images
PDF

XIV. 'Iniuria mihi factum itur' quali verborum ordine Cato dixerit.

XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit, non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.

XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos.

XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.

XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulerum a scriptoribus inclutis decertatum est.

XIX. Non purgari neque levari peccatum, cum

praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccaverunt,
similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re
Demosthenis.
XX. Quid sit “rogatio', quid 'lex', quid “plebisscitum',
quid “privilegium'; et quantum ista omnia differant.
XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis
“novissime' et “novissimus' observantissime vitarit.
XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscri-
bitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philo-
sophos temere incessunt, qui emolumenta verae philosophiae
ignorant.
XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum
veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius
marito in adulterio uxorem deprehensam necare.
XXIV. *Die pristini', *die crastini' et *die quarti* et
*die quinti* qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea
nunc vulgo dicuntur.
XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi
navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris
reperiuntur.
XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sal-
lustium, quod transfretationem “transgressum” dixerit,
et “transgressos” qui transfretassent.

[ocr errors]

XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.

XXVIII. De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

XXIX. Quod particula “atque' non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.

CAPITVLA LIBRI VNDECIMI.

I. De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae *suprema' appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit. II. Quod *elegantia' apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur. III. Qualis quantaque sit “pro” particulae varietas; deque exemplis eius varietatis. IV. Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemuHatus sit. V. De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia. VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem. VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas, venia sibi ante eius imperitiae petita, composuit. IX. Historia de legatis Milesis ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta. X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata. XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit *mentiri' et “mendacium dicere'. XII. Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat. XIII. Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sime ullo sensus emolumento docuerit. XIV. Sobria, et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum. XV. De “ludibundo' et “errabundo' atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur “ludibunda' et “errabunda'; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi verbum mowa figura usus est. XVI. Quod Graecorum verborum quorumdam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπQwyμοσύνη. XVII. Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent. XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Athensiensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solom; et qua item decemviri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.

CAPITVLA LIBRI DVODECIMI.

I. Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret. II. Quod Annaeus Seneca, iudieans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit. III. Lictoris vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tullii Tiromis. IV. Versus accepti ex Q. Enmi septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem. V. Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta. VI. De aenigmate. VII. Quam ob causam Cm. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit. VIII. Reditiones im gratiam mobilium virorum memoratu dignae. IX. Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod honoris quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit. X. Quod `aeditumus' verbum Latinum sit. XI. Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia. XII. Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimem manifesti mendacii. XIII. 'Intra Kalendas' cum dicitur, quid significet, utrum “ante Kalendas' am “Kalendis' an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli “intra oceanum' et “intra montem Taurum' et in quadam epistula “intra modum'. XIV. 'Saltem' particula quam vim habeat et quam Originem. XV. Quod Sisenma in libris historiarum adverbis huiuscemodi saepenumero usus est: “celatim”, “vellicatim', *saltuatim'.

CAPITVLA LIBRI TERTII DECIMI.

I. Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior, quae fuit in primo Antonianarum libro “multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum*; tractatumque, an idem duo ista significent, fatum atque natura, an diversum.

II. Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.

III. An vocabula haee: “necessitudo* et “necessitas? differenti significatione sint.

IV. Descripta Alexandri [ad matrem Olympiadem epistula; et quid Olympias festive ei rescripserit]. V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci %tQogq)δίας' appellant; item quod vocabulum barbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici. VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis. VII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de suculis et hyadibus, quae sunt stellarum vocabula. X. Quid “sororis* £tvuov esse dixerit Labeo Antistius et quid *fratris' P. Nigidius. XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellaris. XII. Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere. XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est, aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse. XIV. Quid sit pomerium. XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis. XVI. (vg. XV extr.) Item verba eiusdem Messalae disserentis, aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum. XVII. (XVI) Humanitatem non significare id, quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos. XVIII. (XVII.) Quid aput M. Catonem significent verba haec *inter os atque offam*. XIX. (XVIII) [Platonem tribuere Euripidi Sophocli

versum; et similia quaedam alia.]

« PreviousContinue »