Page images
PDF

CAPITVLA LIBRI SEPTIMI [VVLGO SEXTI].

I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam consistere negaverunt. II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit, et esse tamen im mobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit. III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis. IV. Quid idem Tubero movae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit. V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit. VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod `praepetes' Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aves praepetes et quid illae sint aves, quas Nigidius “inferas' appellavit. VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arvalitum. VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna. IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae. X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam. XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia. XII. Quod neque *testamentum', sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque *sacellum', sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum [alterum], alterum a saero imminutum. XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae 'sympoticae' vocantur. XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philoGELLt7s. 2

sophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, mom trium. XV. De verbo `quiesco', an e littera corripi an produci debeat. XVI. Verbum “deprecor' a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum. XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quamtusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum im bibliothecis publicis.

CAPITVLA LIBRI OCTAVI.

I. 'Hesterna noctu' rectene am cum vitio dicatur et quaemam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII. tabulis `nox' pro *noctu' dixerunt.

II. Quae mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterima et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.

III. Quem in modum et quam severe increpuerit

audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem .

Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem. IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit, unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam pro comperta posuerit. V. Quid illud sit, quod Vergilius caelum “stare pulvere' et quod Lucilius pectus “sentibus stare” dixit. VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.

VII. Ex Aristotelis libro, qui [πεgi μνήμης] inseriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque. VIII. Quid mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione. IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus verba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit. X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis Ostentante. XI. Quam festive responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cemitarent. XII. Quid significet in veterum libris scriptum “plerique omnes'; et quod ea verba accepta a Graecis videntur. XIII. 'Eupsones' (?), quod homines Afri dicunt, mom esse verbum Poenicum, sed Graecum. XIV. Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quemdam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae. XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C.Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii.

CAPITVLA LIBRI NONI.

I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in umdevicesimo ammali scripserit, rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas quam si deorsum. II. Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.

III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato. IV. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares. V. Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est. VI. Verbum, quod est ab 'ago' frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. VII. De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus. VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia. IX. Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut improspere existimatus est. X. Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit. XI. De Valerio Corvino; et unde Corvimus. XII. De verbis, quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur. XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit. XIV. Quod idem Quadrigarius “huius facies' patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus. XV. De genere controversiae, quod Graece άττοQov appellatur. XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti, quod άντιστQéyov Graeci dicunt.

CAPITVLA LIBRI DECIMI.

I. *Tertium'ne “consul' am “tertio' dici oporteat; et quomam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit. II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae nmandaverit. III. Locorum quorumdam inlustrium conlatio contemtioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. IV. Quod P. Nigidius argutissime docuit, nomina non positiva esse, sed maturalia. V. Avarus simplexme vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur. VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. VIII. Inter ignominias militares, quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis. IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana imstrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula. X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus. XI. Verbum “mature' quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum improprie utatur; atque inibi, quod “praecox' declinatum “praecocis' faciat, non “praecoquis”. XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volucri columbae. XIII. *Cum partim hominum* qua ratione veteres dixerimt.

« PreviousContinue »