Page images
PDF

XVIII. Quid sint 'pedari sematores' et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: `senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet'.

XIX. Qua ratione Gavius Bassus scripserit “parcum* hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Pavorinus hanc traditionem eius eluserit.

CAPITVLA LIBRI QVARTI.

I. Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus verbis 'penus' a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est. II. Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et am eunuchus et steriles mulieres rethiberi possint; diversaeque super ea re sententiae. III. Quod nullae fuerint rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit. IV. Quid Servius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, séripserit de iure atque more veterum sponsaliorum. V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est “Malum consilium consultori pessimum est*. VI. Verba veteris senatusconsulti, quo decretum est, hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum, quid sint “hostiae succidaneae', quid item *porca praecidanea*; et quod Capito Ateius ferias quasdam `praecidaneas' appellavit, VII. De epistula Valerii Probi grammatica ad Marcellum scripta super accentu nominum quorumdam Poenicorum. VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homime avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.

[graphic]

IX. Quid significet proprie “religiosus'; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta. X. Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiaque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis. XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eumdem modum de eodem Pythagora scripserit. XII. Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae. XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt. XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est. XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint. XVI. De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata. XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. XIX. Quid M. Varro in logistoria scripserit de moderando victu puerorum inpubium. XX. Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus.

CAPITVLA LIBRI QVINTI. I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque, laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.

II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus et. III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi. IV. De verbo duovicesimo, quod vulgo incognitum est, a viris doctis multifariam in libris scriptum est. V. Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae mavalis, quae ovalis, quae oleaginea. VII. *Personae' vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus. VIII. Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat; Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque èvvuoÅoyig vocis eius. IX. Historia de Croesi filio muto ex Herodoti libris. X. De argumentis, quae Graece άντιστQéyovta appellantur, a nobis 'reciproca' dici possunt. XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri άντιστQ£gsuv. XII. De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis. XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato. XIV. Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis. XV. Corpusne sit vox am άσόματον, varias esse philosophorum sententias. XVI. De vi oculorum deque videndi rationibus. XVII. Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nomas vel Idus quasi religiosum plerique vitent. XVIII. In quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo.

[ocr errors][graphic]

XIX. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.

XX. Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Simnius.

XXI. *Pluria' qui dicat et “compluria' et “compluriens', non barbare dicere, sed Latine.

CAPITVLA LIBRI SEXTI [VVLGO SEPTIMI].

I. Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore. II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum. III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus. IV. Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabimus, iuris civilis auctor, pilleatos venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona maiorum venierint; atque id ipsum “sub corona' quid sit. V. Historia de Polo histrione memoratu digna. VI. Quid de quorumdam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit. VII. An *affatim', quasi “admodum*, prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus. VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato. IX. “Peposci* et “memordi', 'pepugi' et “spepondi* et “cecurri* plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per o aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo “descendo' non “descendi', sed “descendidi' dixerunt. X. [Vt] *ususeapio' copulate recto vocabuli casu dicitur, ita'pignoriscapio'coniuncte eademvocabuliforma dictum esse. XI. Neque levitatem neque nequitiam ea significatione esse, qua in vulgi sermonibus dicuntur. XII. De tunicis chiridotis; quod earum [usum] P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit. XIII. Quem “classicum' dicat M. Cato, quem “infra classem'. XIV. De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romae legati sunt. XV. Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo, quod servandum datum commodatumve esset. XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae πεQi άδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit. XVII. Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli, quod est *obnoxius'; deque eius vocis origine. XVIII. De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit. XIX. Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata. XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo “Nolam' et posuit “oram'; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum. XXI. *Quoad vivet' *quoad'que “morietur', cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis. XXII. Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.

« PreviousContinue »