Treatises: On providence, On tranquility of mind, On shortness of life, On happy life

Front Cover
Harper & brothers, 1877 - Latin literature - 308 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

User Review - Flag as inappropriate

This scan contains very colorful handwritten comments on the table of contents.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 52 - Ecce spectaculum dignum a,d quod respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus, utique si et provocavit.
Page 171 - Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit. ф" In rem praesentem venias oportet : prinunn, quia homines amplius oculis quam auribus credunt: deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.
Page 169 - Fastidientis stomachi est multa degustare. Quae ubi varia sunt et diversa, inquinant, non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi.
Page 101 - Non potest sublime quicquam et in arduo positum contingere, quam diu apud se est ; desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat, quo per se timuisset escendere.
Page 117 - Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, ut quibusdam nullum videatur ; in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur ; ante desinit esse quam venit, nee magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam in eodem vestigio manet.
Page 62 - Fata nos ducunt et quantum cuique temporis restat prima nascentium hora disposuit. Causa pendet ex causa, privata ac publica longus ordo rerum trahit: ideo fortiter omne patiendum est, quia non, ut putamus, incidunt cuncta sed veniunt.
Page 172 - Tune scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam.
Page 187 - Barbara praeruptis inclusa est Corsica saxis, horrida, desertis undique vasta locis. non poma autumnus, segetes non educat aestas canaque Palladio munere bruma caret, imbriferum nullo ver est laetabile fetu nullaque in infausto nascitur herba solo. non panis, non haustus aquae, non ultimus ignis; hic sola haec duo sunt: exul et exilium.
Page 175 - Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ? non dices : ista res maior est altiorque, quam ut credi similis huic, in quo est, corpusculo possit ? Vis istuc divina descendit.
Page 169 - Nusquam est, qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias. Idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingenio familiariter applicant, sed 3 omnia cursim et properantes transmit tunt.

Bibliographic information