Page images
PDF
EPUB

2

HARVARD COLLEGE LIBRARY

THE BEQUEST OF
THEODORE JEWETT EASTMAN

1931

Entered, according to Act of Congress, in the year 1831, by

HILLIARD, Gray & Co.
In the Clerk's Office of the District Court of Massachusetts.

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SA TIRAR UM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

10

SEMPER ego auditor tantùm ? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseïde Codri?
Impune ergò mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos ? impune diei consumpserit ingens
Telephus ? aut summi plenâ jam margine libri
Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes?

Nota magìs nulli domus est sua, quàm mihi lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Æacus, unde alius furtivæ devehat aurum
Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poëtâ

Et nos ergò manum ferulæ subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potiùs libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus, Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam. Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum Figat aprum, et nudâ teneat venabula mammâ ; Patricios omnes opibus quum provocet unus,

15

20

25

30

35

40

45

Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ:
Difficile est Satiram non scribere. Nam quis iniquæ
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso ?. post hunc magni delator amici,
Et citò rapturus de nobilitate comesâ,
Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus, et a trepido Thymele submissa Latino ?-

Quid referam, quantâ siccum jecur ardeat irâ,
Quum populum gregibus comitum premit hic spoliator
Pupilli prostantis ? et hic damnatus inani
Judicio (quid enim salvis infamia nummis ?)
Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur dîs
Iratis ; at tu, victrix provincia, ploras?

Hæc ego non credam Venusinâ digna lucernâ ?
Hæc ego non agitem? Sed quid magis Heracleas,
Aut Diomedeas, aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero, fabrumque volantem?
Quum leno accipiat mechi bona, si capiendi
Jus nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;
Quum fas esse putet curam sperare cohortis
Qui bona donavit præsepibus, et caret omni
Majorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam ; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatæ quum se jactaret amicæ)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio ? quum jam sextâ cervice feratur
Hinc atque inde patens, ac nudâ pænè cathedrâ,
Et niultùm referens de Mæcenate supino
Signator, falso qui se lautum, atque beatum
Exiguis tabulis, et gemmâ fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quæ, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis : probitas laudatur et alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum.

50

55

60

65

70

75

80

85

90

Quem patitur dormire nurûs corruptor avara,
Quem sponsæ turpes, et prætextatus adulter ?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcunque potest, quales ego, vel Cluvienus.

Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor,
Navigio montem ascendit, sortesque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas :
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia ? quando
Major avaritiæ patuit sinus ? alea quando
Hos animos ? Neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulæ, positâ sed luditur arcâ.
Prælia quanta illîc dispensatore videbis
Armigero! Simplexne furor sestertia centum
Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo ?
Quis totidem erexit villas ? quis fercula septem
Secreto cænavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ.
Ille tamen faciem priùs inspicit, et trepidat, ne
Suppositus venias, ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies. Jubet a præcone vocari
Ipsos Trojugenas : nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. Da prætori, da deinde tribuno!
Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam, dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestræ
Arguerint, licèt ipse negem ? Sed quinque taberna
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro
Conductas Corvinus oves ? Ego possideo plus
Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni :
Vincant divitiæ: sacro nec cedat honori,
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis ;
Quandoquidem inter nos sanctissima Divitiarum
Majestas; etsi, funesta Pecunia, templo
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras
Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus,
Quæque salutato crepitat Concordia nido.

Sed quum summus honor finito computet anno,
Sportula quid referat, quantum rationibus addat;
Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est,
Et panis, fumusque domi? Densissima centum

95

100

105

110

115

120

125

130

Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
Languida, vel prægnans, et circumducitur uxor.
Hic petit absenti, notâ jam callidus arte,
Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam.
Galla mea est, inquit. Citiùs dimitte. Moraris ?
Profer, Galla, caput. Noli vexare; quiescit.

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum :
Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo,
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Ægyptius atque Arabarches.-
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes,
Votaque deponunt, quanquam longissima cænæ
Spes homini. Caules miseris atque ignis emendus.
Optima silvarum interea pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantùm ipse jacebit.
Nam de tot pulchris, et latis orbibus, et tam
Antiquis, unâ comedunt patrimonia mensâ.
Nullus jam parasitus erit! Sed quis ferat istas
Luxuriæ sordes? Quanta est gula, quæ sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum!
Pæna tamen præsens, quum tu deponis amictus
Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas.
Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus.
It nova, nec tristis, per cunctas fabula cænas:
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius, quod nostris moribus addat
Posteritas: cadem cupient facientque minores.
Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis ;
Totos pande sinus, Dicas hîc forsitan, unde
Ingenium par materiæ ? unde illa priorum
Scribendi quodcunque apimo flagrante liberet
Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen
Quid refert dictis ignoscat Mucius, an non?
Pone Tigellinum : tædâ lucebis in illâ,
Quâ stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
Et latum mediâ sulcum diducis arenâ.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos?
Quum veniet contrà, digito compesce labellum :
Accusator erit, qui verbum dixerit, hic est.
Securus licet Ænean Rutulumque ferocem
Committas : nulli gravis est percussus Achilles,
Aut multùm quæsitus Hylas urnamque secutus.
Ense velut stricto quoties Lucilius ardens

135

140

145

150

155

« PreviousContinue »