Page images
PDF
EPUB

ORATIONES

Quædam SELECTÆ:

CUM

Interpretatione & Notis quas in Usum
SERENISSIMI DELPHINI

Edidit P. Carolus Meroüville S. J.

Quibus præfigitur
VITA CICERONIS

Per Annos Consulares digesta.

HIS

Adjiciuntur in Tres Orationes NOTÆ quædam

non inutiles ex Asconio, P. Manutio, &c. de.
cerpte.

Huic Editioni accesserunt DIALOGI

De SENECTUTE & De AMICITIA,

LON D IN I:
Apud J. NICHOLSON, J. & B. SPRINT, B. TOOKE,
R. WILKIN, D. MIDWINTER, B. Cowse,

& W. INNYS M DCC XIV,

[merged small][ocr errors][merged small]

A D

LECTOREM.

UM Ciceronis Orationes uni

versæ in Serenissimi Delphini usum illustratæ, non nisi ingenti

pecuniâ comparandæ fuerint ; non ingratum fortaffis videatur, frugi Lector, selectas quasdam, easque præclaras, in usus etiam tuos, leviori impensa accommodasse. Quid, præter cæteros, Gallicus hic Interpres præstiterit, scire si velis, pro me respondeant Montauserii Dux, Episcoe pus Condomiensis, atque Huetius, Operis hujus fautores adjutoresque eximii. Hoc proculdubio egregiè præstitit: quod cum plerique aut variis Lectionibus, non raro ineptis, quandoque etiam confictis ; aut perexiguis

, iisque sæpe frivolis, Logicorum Rhetorumque topicis atque tropis laboriofillimè insudaverint; Gallicus hic Asconium Pedianum, Paullum Manutium, aliosque

melioris

[ocr errors]

melioris notæ Interpretes secutus, utilissima, ut plurimum, rerum ipsarum verborumque Expositione Lectoribus prodesse maluit. Quid autem à nobis præftitum fuerit paucis accipe. Habes imprimis, Lector, Librum hunc noftrum, Parisiensi longe emendatiorem. Habes etiam Divinationem, C. Rabirium, Murænam, Coelium atque Pisonem, Orationes admodum jucundas & semper & multum laudaras, quæ tamen nunquam antehac inter selectas pofitæ fuerant. Cæterum cum in Divinatione, Pisone atque Milone pulcherrima multa, quædam autem paulo difficiliora, occurrant, in iisque explicandis felicissime elaboraverit Asconius, Interpretum omnium antiquissi. mus longe clariffimusque ; non inconfulgum fore putavimus, ex codem potissimum Asconio Notas quasdam perbreves in loca illa obscuriora adjunxisse, de quibus à Gal. lico Interprete aut nihil prorsus eft dictum, aut faltem vix satis diļucide. Denique Milonis Argumentum Asconianum, cum plu. rima contineat, quæ alibi fruftra quæsiveris, non minus tamen ad universam eorum

Tems

Temporum Historiam, quam Orationem ifam illuftrandam necessaria, integrum hic, prælongum licet, apponendum curavimus, Nihil resțat, Lector, nisi forte Analysin Parisiensem tibi deesse conqueftus fueris: Nos quidem summa rerum Capita perstrinxisse contenti, Analysin ipsam conlultò omisi. mus, cum multo longior esset quam instituti nostri Ratio ferebat.

Huic denique alteri Editioni,quorundam amicorum rogatu, Dialogos de Senecture & de Amicitia, in usum Scholarum adjecimus; in quibus Editionem Cl. Grævii fecuti sumus." Notas omnes, ne moles libri nimium cresceret, prorsus omisimus: jucunda enim horum Dialogorum utilitas cos, absque ope aliena, Studiofæ Juyencuci facillimos intellectu præstabit,

Brevia.

« PreviousContinue »