Page images
PDF
EPUB

Ingrato celeres obruit otio

Ventos, ut caneret fera

5 Nereus fata: Mala ducis avi domum,
Quam multo repetet Græcia milite,
Conjurata tuas rumpere nuptias,
Et regnum Priami vetus.

Eheu, quantus equis, quantus adest viris
10 Sudor! quanta moves funera Dardanæ
Genti! Jam galeam Pallas et ægida

Currusque et rabiem parat.
Nequidquam Veneris præsidio ferox
Pectes cæsariem, grataque feminis

secutam esse Paridem tradunt; hinc ipsa
ad Paridem apud Ovid. Her. xvii, 21, sic
scribit: An, quia vim nobis Neptunius at-
tulit heros; Rapta semel, videor bis quoque
digna rapi? Idæis, fabricatis ex ligno in
monte Ida exciso. Perfidus, violata hos-
pitii fide et sanctitate; hinc Helena apud
Ovid. 1. c. v. 4, Ausus es, hospitii teme-
ratis, advena, sacris, Legitimam nuptæ sol-
licitare fidem? Ingrato celeres obruit otio,
h. e. Nereus, ut auribus percipi posset
quod caneret vaticinium, silentium im-
posuit ventis, non sine eorum indignatione
compressis; ingrato, molesto nempe ven-
tis, qui sunt (ut eos vocat Esch. Agam.
201) Kaкóσxoλo, et strepitum facere,
quam silere, malunt; hinc dicuntur etiam
otio obrui, h. e. gravari, deprimi. [* Mirus
quidam homo, vanæ gloriolæ captandæ
causa, de hac explicatione, sive de levi
errore, clamorem sustulit satis rusticum.
Otium enim ingratum de eo, quod Græcis
fuerit ingratum, explicari posse, et voids
κακοσχολους apud Æschylum dici ventos
qui Græcis, navigare cupientibus, ingra-
tum otium fecerint, facile concedo.] Ce-
terum non solum vaticinandi facultas Ne-
reo (Hesiod. Theog. 233, Eurip. Hel. 15),
ut aliis diis marinis, v. c. Proteo (Homer.
Odyss. iv, 384 sqq. Virg. Geo. iv, 387),
Glauco (Apoll. Rhod. i, 1310); sed
etiam ventos comprimendi potestas pariter,
ac Neptuno, apud Virg. Æn. i, v. 131
sqq. recte tribuitur. Fera, h. e. sæva,
tristia; similiter apud Ovid. Met. xiii,
454, sæva et horrenda fata (al. sacra) di-
cuntur fera.

5—8. Mala—avi, h. e. infausto omine, ut inf. Epod. 10, 1, mala alite, et Od. iii, 3, 61, alite lugubri. Conjurata rumpere Græce pro, quæ conjuravit se rupturam esse; respexisse putant poetam illud jusjurandum, quo Græcorum principes, se non nisi Troja eversa et Helena recepta in

D

Græciam redituros esse, fidem sibi invicem in Aulide dedisse dicuntur. Regnum vetus, h. e. vetustate nobile. Similiter Virg. En. i, 375, Trojam antiquam; et Ovid. Fast. iii, 423, veterem appellat. Ceterum cum rò rumpere uni tantum nomini nuptias accommodatum sit, ad alterum regnum ex nota zeugmatis figura aliud verbum, v. c. evertere, delere, vel simile supplendum est.

9-12. Jam rerum futurarum imaginibus ita impellitur vatis divino furore correpti animus, ut, fervente quasi jam bello futuro, Minervam et viros Græcorum fortissimos, ob raptam a Paride Helenam ad Trojam pugnaturos, se oculis conspicere credat; de quo poetarum, sub vatis cujusdam persona res futuras tanquam præsentes ad oculos vocantium, more plura exempla adduxit diligentia Cl. Mitscherl. Eheu, quantus equis, cett. Cl. Mitscherl. comparat Homer. Iliad. ii, 388 sqq. Nostrum imitatus est Stat. Theb. iii, 210, Quantus equis quantusque viris in pulvere· crasso Sudor, io quantum crudele rubebitis omnes. Quanta moves funera. Funera movere paulo audacius pro, bellum movere quod funerum sive cædis causa est. Dardana, h. e. Trojanæ, a rege Dardano, Jovis ex Electra filio, sic appellatæ. Jam galeam cett. Jam galeam Minerva capiti imponit, jam ægidem arripit, currusque, e quibus pugnet, conscendit, et ad iram contra Trojanos effundendam se parat: expende, quam breviter et graviter id poeta uno verbo parat expresserit. Egida, h. e. clypeum; nam ægis, qua voce proprie denotatur clypeus, quem Jupiter ex pelle capra (quæ Græcis ai dicitur) Amaltheæ, nutricis suæ, sibi confecisse perhibetur, passim quoque de Minervæ clypeo, Medusa capite instructo: cf. inf. iii, 4. 57; Virg. Æn. ii, 615, et viii, 354. Rabiem, iram et furorem, tanquam arma, vel

15 Imbelli cithara carmina divides:

Nequidquam thalamo graves Hastas, et calami spicula Gnosii Vitabis, strepitumque, et celerem sequi Ajacem tamen, heu, serus adulteros 20 Crines pulvere collines. Non Laertiaden, exitium tuæ Gentis, non Pylium Nestora respicis ? Urgent impavidi te Salaminius Teucer, te Sthenelus sciens

25 Pugnæ, sive opus est imperitare equis, Non auriga piger. Merionen quoque Nosces. Ecce furit te reperire atrox Tydides, melior patre :

Quem tu, cervus uti vallis in altera 30 Visum parte lupum graminis immemor,

maxime hosti timenda, suaviter poeta ceteris, quibus Minerva ad pugnam se instruebat, armis subjungit. Ceterum pugnans contra Trojanos Minerva ex Homero satis nota est.

13-15. Nequidquam Veneris præsidio, cett. Similiter Paridis, externo formæ suæ cultu et dulcium carminum cantu feminis placere studentis, mollitiem, ut parum ad cædem vitandam ei profuturam, apud Homer. Iliad. iii, 54, 55, carpit Hector: OUR аv TO Xpaioμŋ kidɑpic, tá tε dup' ̓Αφροδίτης, "Η τε κόμη, τό τε εἶδος, ὅτ ̓ ἐν Kovigoi piyɛing. Ferox, nimis et ferociter confisus. Grata, h. e. dulcia, amatoria nempe, hinc cithara, qua res amatorias canebat Paris, contemtim vocatur imbellis; cithara quidem Achilles quoque cecinisse dicitur apud Homer. Iliad. ix, 189; sed is άειδε δ' ἄρα κλέα ἀνδρῶν. Itaque Alexander M. non Paridis, sed Achillis citharam videre voluisse dicitur. Carmina

divides feminis. Carmina dividere feminis est, modo huic modo alii feminæ carmen canere; simili modo oscula dividere inf. i, 36, 5.

16-18. Thalamo, h. e. in thalamo, ubi Venus Paridem, quem ipsa ex pugna eripuerat, tutum a cæde præstare volebat secundum Homer. Iliad. iii, 382. Graves, h.e. timendas, ut sup. 2, 22, Persæ graves. Calami spicula, sagittas, tela; Gnosii pro, Cretici, a satis nobili Cretæ urbe Gnoso; sagittæ scilicet, e canna Cretica factæ, in præstantissimis habebantur, et ipsi Cretes, quos contra Trojanos duxit Idomeneus (Homer. Iliad. ii, 645), optimi sagittarii

fuisse perhibentur; hinc inf. quoque arcus Cydonius iv, 9, 17. Strepitum, tumultum bellicum, armorum sonitum. Celerem sequi Græce pro, celerem in persequendo hoste.

19, 20. Tamen, heu, serus, cett. cum particulæ nequidquam-vitabis-tamen-collines parum sibi respondeant; rò tamen refer ad omissam particulam quamvis, et junge, quamvis serus, tumen-collines. Simillima orationis structura est apud Virg. Ecl. i, 28, Libertas, quæ, sera, tamen resperit inertem, ubi pariter ad sera supplendum est, quamvis. Adulteros crines pulvere collines, h. e. pulvere fœdabis crines eleganter adulterorum more comtos, i. e. trucidaberis, et morte adulterii pœnam lues. Virg. Æn. xii, 99, Da sternere corpus-Semiviri Phrygis, et fœdare in pulvere crines.

21-26. Non Laertiaden-respicis? Annon te fugientem persequi animadvertis Ulyssem, Laertis filium? Ulysses autem, quia partim Palladio surrepto, partim consilio, de illo equo ligneo ædificando dato, exitium paravit genti Trojanæ, ipse nunc graviter gentis Trojanæ exitium vocatur. Nostrum imitatus est Ovidius Met. xiii, 500, ubi Hecuba Achillem exitium Troja appellat; et sic apud Senec. Herc. Fur. 358, Megara de Lyco, Quidnam iste, nostri generis exilium ac lues, Novi parat? simili loquendi genere Thais apud Terent. Eunuch. i, 1, 34. dicitur fundi calamitas ; itaque non opus, ut in nostro loco pro gentis cum quibusdam legatur genti, quæ loquendi ratio paulo durior videtur. Py

Sublimi fugies mollis anhelitu;
Non hoc pollicitus tuæ.

Iracunda diem proferet Ilio

Matronisque Phrygum classis Achillei: 35 Post certas hiemes uret Achaius Ignis Pergameas domos.

CARMEN XVI.

PALINODIA.

O MATRE pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cunque voles modum
Pones iambis; sive flamma,
Sive mari libet Hadriano.

lium Nestora, Pyli, antiquæ civitatis in Peloponneso, regem. Salaminius Teucer, Telamonis, regis Salaminis, filius. Sthenelus, Capanei filius; sciens pugnæ (ɛidwg μáxns, Homer.) pro, fortis. Non auriga piger, fuit nempe Sthenelus auriga Diomedis.

26-28. Merionen: cf. sup. ad i, 6, 15. Nosces, h. e. virum fortem esse senties et experieris. Furit te reperire, h. e. furit præ cupiditate te reperiendi et tecum congrediendi (Homer. μɛμaÒÇ KIXÉɛIV). Atrox, ut, savus, cruentus, cett. pro, fortis. Tydides, Diomedes, Tydei filius. Melior patre, h. e. fortior (πarpòs ȧμɛívov, κρείσσων).

29-31. Quem tu, cervus uti vallis, cett. sensus: quem simulac procul conspexeris, eadem statim, ut homo mollis et ignavus, celeritate fugies, qua fere cervus, simulac lupum in altera vallis parte prospexit, e pascuis statim (graminis immemor) fugere solet. Graminis immemor: sic vacca apud Virg. Ecl. viii, 2, a gramine depascendo ad carmina pastorum audienda subito conversa, immemor herbarum dicitur. Sublimi anhelitu, h. e. graviter anhelans, dum spiritus ex alto et sublimi pectore attrahitur; similiter cursu exanimis apud Stat. Theb. xi, 239.

32. Non hoc, non hanc animi mollitiem et ignaviam; sed eam, quæ virum fortem decet, virtutem. Tua, Helenæ.

33-36. Iracunda-classis Achillei, h. e. iracundus ob ereptam sibi ab Agamemnone Briseidem Achilles Achilleus antiqua forma, ut sup. 6, 7 Ulixeus pro, Ulixes.

Iracunda classis, exempla de adjectivis, non ad nomen cui addita sunt, sed ad aliud vicinum referendis, ubique obvia. Diem, fatalem excidii diem, excidium. Matronisque ad miserationem movendam mentionem facit matronarum, quibus inprimis ob timendam sibi servitutem horribile esse debebat Troja excidium. Post certas hiemes, post certum annorum, a fato constitutorum, numerum.

CARMEN XVI.

Amantium iras, quod Terentius ait, amoris redintegrationem esse, id poeta in hoc carmine satis luculenter exemplo suo probat. Vix enim ille iræ furore abreptus pulchræ cuidam puellæ, iambis criminosis ei missis, bellum indixerat, cum statim ad illud componendum ipse mollissimas pacis conditiones ferret. Jam cum omnis poetæ apud puellam de misso carmine iguominioso excusatio petita sit ab iræ, cui ille resistere non potuerit, vehementia; plurimam hujus carminis partem in gravissimæ illius animi affectionis vel vitii humani descriptione, quam locum classicum de ira humana dixeris, versari nemo facile mirabitur. Ad quam puellam, utrum ad Tyndaridem, an ad Gratidiam, aliamve puellam, hoc carmen scriptum sit, id cum veteribus et recentioribus quibusdam interpretibus exquirere velle, vix operæ pretium est. Imitatus est Noster, ut observat Acron, Stesichorum, qui, cum ob carmen probrosum, in Helenam scriptum, privatus esset oculorum lumine, recantatis opprobriis sive palinodia visum recepisse

:

[blocks in formation]

traditur exstat hujus palinodiæ initium apud Platonem in Phædro (Opp. T. iii, p. 243).

1-4. Quem criminosis cunque voles, cett. h. e. dele, quæso, quocunque modo tibi placebit, criminosos iambos, sive eos in ignem, sive in aquam, projicere mavis. Iambis criminosis. Iambi, quibus primus eorum auctor Archilochus (Ep. ad Pis. v. 79, Archilochum proprio rabies armavit iambo) ad alios traducendos usus est, et post eum alii poetæ, dicuntur criminosi, quia res turpes puellæ criminabantur, i. e. contumeliosi: in hoc sensu apud Suet. Octav. 75, liber criminosissimus, h. e. maledicentissimus, dicitur. Quemcunque modum iambis pones, est, sortem, quamcunque libet, iambis tibi ponere et decernere licebit. Mari Hadriano pro, Hadriatico, ornate, pro, aqua quacunque. Pari modo, quæ frustra in laudem amicæ suæ cecinerat carmina, deleri cupit Tibullus i, 9, 49, Illa velim rapida Vulcanus carmina flamma Torreat, et liquida deleat amnis aqua.

sqq. Locus, si quis alius, mira sublimitate insignis. Iræ furorem, cujus vim modo senserat poeta, jam descripturus, novo quasi, quo poetæ agitari solent, furore ita incalescit, ut furor furorem peperisse videatur. Nexus et sensus h. 1. est fere hic indomita autem, qua ad istos iambos scribendos abreptus sum, me apud te excusare debet iræ vehementia; nam neque Cybele, si ejus sacra instituuntur, neque Apollo, si in templi sui penetralibus sacerdotum pectora occupat, neque Bacchus, si in ejus honorem celebrantur orgia, neque Corybantes, si ærea cymbala iteratis ictibus pulsant, tantum animis furorem injiciunt, quantum sævæ iræ, quæ nulla omnino vi et periculi timore, neque ense, neque mari, neque igni, neque fulminibus domari et compesci possunt. Dindymene, Cybele, appellata ita a Dindymo

vel Dindymis, Phrygiæ monte, ejus cultui sacro; Dindymena domina dicitur Catullo lxiii, 13. De Cybeles sacris, in quibus hujus deæ sacerdotes, Galli vel Corybantes, tympanorum, cymbalorum, et tibiarum sonitu ad eundem, quo ipsi agitabantur, furorem alios rapere studebant, res nota: cf. Lucret. ii, 616 sqq. Catull. Ixiii, et Virg. Æn. ix, 617. Adytis, interiore et secretiore templi parte, quam præter sacerdotes nemini intrare fas fuit; quatit, agitat, concutit; mentem sacerdotum, intellige inprimis Pythiam et Sibyllas. Pythius, Apollo Delphicus, a Pythone serpente occiso sic dictus; incola, h.e. habitans quasi in pectore, in quod se ipsum deus immisit, vel, quod numine suo occupavit; hinc Sibylla apud Virg. Æn. vi, 77, At Phœbi nondum patiens immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum, cett. nisi fortasse rò incola rectius ad adytis retuleris, ut simpliciter sit, qui in iis habitat. Liber: de furore illo, quo Bacchæ et Mænades celebrare solebant orgia, omnia in vulgus nota. Non acuta Si geminant Corybantes æra, junge: non Corybantes (sc. quatiunt æque mentem), si acuta ara geminant; nimirum ipsa dea Dindymene ministros suos Corybantes sive Curetes in furorem mittit, qui ad eundem, æris acuti, h. e. cymbalorum, acriter et acute sonantium, pulsu, stimulabant alios.

9-12. Noricus, epitheton ornans pro, præstantissimus; quía Noricum, pars IlÎyrici, præstantissimo, quod ibi effodiebatur, ferro nobile fuit. Naufragum, ob naufragii periculum timendum; tremendo Jupiter ipse ruens tumultu, magnifice pro, Jupiter tonans et fulmina mittens; ex prisco enim loquendi genere Jupiter (h. e. æther) vel imbre, vel nive, vel tonitru et fulmine in terram descendere dicitur, unde ille Zevç karaißárng - inf. Epod. 13, 1,

20

Iræ Thyesten exitio gravi
Stravere, et altis urbibus ultimæ
Stetere causæ, cur perirent

Funditus, imprimeretque muris
Hostile aratrum exercitus insolens.
Compesce mentem: me quoque pectoris
Tentavit in dulci juventa

Fervor, et in celeres iambos

25 Misit furentem: nunc ego mitibus
Mutare quæro tristia; dum mihi
Fias recantatis amica
Opprobriis, animumque reddas.

Horrida tempestas cœlum contraxit, et im-
bres Nivesque deducunt Jovem.

13, 14. Fertur Prometheus, cett. sensus: Prometheus, cum ob defectum materiæ, ad fingenda cetera animalia jam dispensatæ, cogeretur limo, e quo primum hominem formaret, particulam (undique), ex ceteris animalibus decerptam, admiscere; (et) inter alias quoque particulas vim insani leonis stomacho nostro apposuisse traditur. Vulgaris sententia, quam tanta arte et doctrina exornavit poeta, fuit fere hæc eo magis autem iræ, qua me abripi passus sum ad scribendos iambos, veniam dare debes, cum illa ad vitia humanæ naturæ insita pertineat. De Prometheo, qui primus ex luto, vel, ut Ovid. Met. i, 82 loquitur, ex tellure-mista fluvialibus undis formasse hominem fingitur, res nota: apud Aristoph. Av. 687, homines e limo ficti dicuntur πηλοῦ πλάσματα illud vero, quod de vi insani leonis vel ira, a Prometheo hominum animis injecta, hic commemoratur, Stesichori, quem Noster imitatus sit, inventum esse, ex Fulgent. Myth. 1. iii, c. de Peleo colligi posse existimant. Simile commentum de diverso mulierum ingenio, ex diversorum animalium, suis, vulpis, asini, mustele cett. cupiditatibus composito, laudant ex Fragmento quodam Simonidis Tepi yvvatkov, quod separatim edidit Koelerus. Huc pertinet quoque, quod excitavit Cl. Mitsch. Fragment. Eurip. T. ii, p. 496 (edit. Lips.), quod apud Stob. (Grot. Flor. p. 13) Philemoni tribuitur. Principi, e quo primum finxit hominem Prometheus, de primaria materia equidem explicare nolim. Undique, ex aliis undique animalibus; sic plane inf. in Epist. ad Pis. v. 3, et varias inducere plumas Undique collatis membris.

15, 16. Et insani leonis, cett. Cum particula et perperam pro copula haberetur, in expedienda orationis structura, quam inso

lentiorem vocant, valde se torserunt interpretes; sed bene se res habet; Fertur enim non ad addere, quod a coactus pendet, sed ad apposuisse tantum referendum est; et igitur h. 1. est, etiam, quoque, inter alias quoque desectas undique particulas. Stomacho, iræ sedi.

17, 18. In sententiam, quam Noster de ira, ut prima cædis et maximarum calamitatum causa, h. 1. tractavit, laudant Senec. de Ira, i, 2. Thyesten: nam illud atrox Thyestis cum Atreo fratre de regno certamen ira exortum est: exitio gravi, cogita de Thyestis liberis, quos Atreus ei epulandos apposuit, et de ejus morte in exilio, quo pulsus est ab Atrei occisi filiis, Menelao et Agamemnone. Stravere, perdidere, ultima, primariæ.

19. Stetere, exquisitius pro, fuere, extitere. Virg. Æn. vii, 553, Stant belli

causa.

20, 21. Imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus. Hæc explicant magis Tò funditus, quod præcessit; nam solum urbium funditus delendarum aratro vertebatur: Propert. iii. 7, 41, Mania quum Graio Neptunia pressit aratro Victor Palladia ligneus arcis equus. Insolens, insolenter sæviens.

22-24. Compesce mentem: iram, quam iambis meis excitavi, reprime. Tentavit, agitavit, abripuit; ipse Horatius inf. Epist. i, 20, 25, se celerem irasci esse fatetur; et hinc mox iambos celeres (quamvis Ovid. Rem. Am. v. 378, de iambo, Seu celer, extremum seu trahat ille pedem; et Hor. inf. in Epist. ad Pis. v. 251, Syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus; Pes citus) cum Cl. Mitsch. ad metri rationem referre nolim; celeres iambi haud dubie sunt, qui nimio fervore præcipitanter (nos, aus Vebereilung, in der Hitze) scripti sunt; similiter consilia celeriora dicuntur apud Liv. ii, 51, Quamvis in præcipitia, dum celeriora

« PreviousContinue »