Page images
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

V Ι Τ Α C. SUETONIO TRANQUILLO

AUCTOR E.

Q. Horatius Flaccus, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et exauctionum coactore, (ut vero creditum est, salsamentario, cum illi qui. dam exprobrasset in altercatione: quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem?) bello Philippensi, excitus a M. Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia imperatá, scriptum quaestorium comparavit; ac primo Maecenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas, quantopere eum dilexerit, satis restatu illo épigrammate:

Ni te visceribus ricis, Horati,
Plus iam diligo, tu tuum sodalem

Ninnio videas strigosiorem. Sed multo magis extremis iudiciis, tali ad Augustum elogio: Horatii Flacci, ut mei, esto

memor.

Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat.

[ocr errors][merged small]

Ante ipse sufficiebam scribendis episto. lis amicorum; nunc occupatissimus et infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasiti. ca mensa ad hanc regiam, et nos in epi. stolis scribendis adiuvabit.

Ac ne recusanti quidem aut succensuit quid. quam, aut amicitiam suam ingerere desiit. Ex. stant epistolae, e quibus argumenti gratia pauca subieci. Sume tibi aliquid iuris apud me, tam quam si convictor mihi fueris: quo. niam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri potuisset. Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit, vt illo coram fieret a mërtui mentia.' Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoġie av gutegogoroữuev.

Praetereà saepe eum, inter alios iocos, putissimum:peneraet homuncionem lepi. dissiniu i appellavit; unaque et altera liberali. tate locupletavit. Scripta quidem eius usque ad. eo probavit, mạnsuraque perpetuo opinatus est; ut non modo seculare carmen componendum iniunxerit; sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum; eumque coegerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo in. tervallo quartum addere: post Sermones vero lectos quosdam nullam sui mentionem habitam ita sit questus: Irasci me tibi scito, quod non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod vi. dearis familiaris nobis esse? Expressitque eclogam, cuius initium est:

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Habitu corporis brevis fuit atque obesus, qualis et a seniet ipso in satiris describitur, et ab Augusto hac epistola: Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego, ne accusam brevitatem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi vide. ris, ne maiores libelli tui sint, quam tu ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, ut circuitus voluminis tui sit oyxwSeotutos, sicut est ven. triculi tui.

Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque eius ostenditur circa Ti. burni Luculum. Venerunt in manus meas et elegi sub eius titulo, et epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maecenati. Sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epistola obscura; quo

[merged small][ocr errors]

vitio minime tenebatur. Natus est. VI. Idus De cembris, L. Cotta et L. Torquato Coss. Deces sit V. Kal. Decemb. C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo Coss. post nonum et quinquagesimum annum, herede Augusto palam nuncupato: cum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsin gnandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Exquiliis iuxta Maecenatis tu mulum.

[graphic][ocr errors]

Q. HORATII FLACCI С А A R M I NUM

LIBER PRIMUS.

O DE 1:
AD' CAIUM CILNIUM MAECENATEM.

Alios aliis rebus duci; se lyrici vatis nomen ultro,

et gloriam ambire profitetur.

METR. I.

5

Maecenas atavis edite regibus,
O et praesidium et dulce decus meum!
Sunt, quos curriculo pulverem Olympium
Collegisse iuvat; metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis
Terrarum dominos évehit ad Deos.
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus.
Ilum, si proprio condidit horreo
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem trios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Numquam demoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.

A

[ocr errors]
« PreviousContinue »