Page images
PDF
EPUB

100

Fecit; et, incolumis, laetor, quod vivit in Urbe:
Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
Fugerit. Hic nigrae fucus lolliginis, haec est
Aerugo mera: quod vitium procul abfore chartis,
Atque animo prius, ut si qui promittere de me
Possum aliquid, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte iocosius; hoc mihi iuris
Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me, 1c5
Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando;
Quum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mî ipse parasset:
Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam 110

rem

Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Quum deterreret: Scetani dissimilis sis.
Ne sequerer moechas, concessa quum Venere uti
Possem: Deprensi non bella est fama Treboni,
Aiebat. Sapiens, vitatu, quidque petitu

115

Sit melius, caussas reddet tibi: mî satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam, famamque tueri
Incolumem possum: simul ac duraverit aetas
Membra, animumque tuum; nabis sine cortice. 120
Sic me

Formabat puerum dictis: et sive iubebat,

Ut facerem quid: habes auctorem, quo facias hoc;
Unum ex iudicibus selectis obiiciebat.

Sive vetabat: an hoc inhonestum, et inutile factu
Necne sit, addubites; flagret rumore malo quum 125
Hic, atque ille? Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit;
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quaecumque ferunt: mediocribus, et 130

Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et isthinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium: neque enim, quum lectulus,

aut me

Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est; 135 Hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis Occurram. Hoc quidam non belle: numquid ego illi Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum Compressis agito labris; ubi quid datur otî, Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis 140 Ex vitiis unum: cui si concedere nolis; Multa poetarum veniet manus, auxilio quae Sit mihi; (nam multo plures sumus) ac veluti, te, Iudaei, cogemus in hanc concedere turbam.

SATYRA V.

XXXXX

Facete iter suum Roma Brundisium usque
describit.

Egressum magna me excepit Aricia Roma Hospitio modico: rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus. Inde Forum Appi, Differtum nautis, cauponibus, atque malignis. 5 Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos Praecinctis unum. Nimis est gravis Appia tardis! Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri Indico bellum; cenantes haud animo aequo Exspectans comites. Iam nox inducere terris 10 Umbras, et Caelo diffundere signa parabat. Tum pueri nautis; pueris convicia nautae Ingerere. Huc appelle! trecentos inseris! hoe! lam satis est! Dum aes exigitur, dum mula ligatur, Tota abit hora: mali culices, ranacque palustres 15 Avertunt somnos; absentem ut cantat amicam

Multa prolutus vappa nauta, atque viator
Certatim. Tandem fessus dormire viator
Incipit; ac missae pastum retinacula mulae
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Iamque dies aderat, nil quum procedere lintrem
Sentimus: donec cerebrosus prosilit unus,
Ac mulae, nautaeque caput lumbosque saligno
Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
Ora, manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
Millia tum pransi tria repimus, atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Maecenas optimus, atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati; aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Illinere. Interea Maecenas advenit, atque
Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo; Antonî, non ut magis alter, anicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
Linquimus, insani ridentes praemia scribae;
Praetextam, et latum clavum, prunaeque vatillum.
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus;
Murena praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima; namque
Plotius, et Varius Sinuessae, Virgiliusque
Occurrunt: animae, quales neque candidiores
Terra tulit; neque quîs me sit devinctior alter.
O qui complexus, et gaudia quanta fuerunt!
Nil ego contulerim iucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quae villula, tectum
Praebuit; et parochi, quae debentligna, salemque.
Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
Lusum it Maecenas; dormitum ego, Virgiliusque:
Namque pila lippis inimicum, et ludere crudis.
Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,

Quae super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Sarmenti scurrae pugnam, Messîque Cicirri,

Musa, velim memores; et quo patre natus uterque Contulerit lites. Messi clarum genus Osci; 55 Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti Ad pugnam venere. Prior Sarmentus: equi te Esse feri similem, dico. Ridemus: et ipse Messius: accipio; caput et movet. O, tua cornu Ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, quum 60 Sic mutilus minitaris? At illi foeda cicatrix Setosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus ; Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat:

Nil illi larva, aut tragicis opus esse cothurnis. 65 Multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam Ex voto Laribus, quaerebat: scriba quod esset, Deterius nihilo dominae ius esse. Rogabat Denique, cur umquam fugisset; cui satis una Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo? Prorsus iucunde cenam produximus illam. Tendimus hinc recta Beneventum; ubi sedulus hospes

70

Paene arsit, macros dum turdos versat in igni: Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam Vulcano, summum properabat lambere tectum. 75 Convivas avidos cenam, servosque timentes Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres. Incipit ex illo montes Appulia notos

Ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos Numquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici 80 Villa recepisset, lacrymoso non sine fumo, Udos cum foliis ramos urente camino.

Hic ego mendacem stultissimus usque puellam Ad mediam noctem exspecto. Somnus tamen aufert Intentum Veneri: tum immundo somnia visu 85 Nocturnam vestem maculant, ventremque supinum. Quattuor hinc rapimur viginti et millia rhedis,

Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est;
Signis perfacile est. Venit vilissima rerum
Hic aqua: sed panis longe pulcherrimus; ultra
Callidus ut soleat humeris portare viator:
Nam Canusî lapidosus; aquae non ditior urna:
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus; utpote longum
Carpentes iter, et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior; via peior, ad usque
Bari moenia piscosi: dehinc Gnatia, lymphis
Iratis exstructa, dedit risusque, iocosque;
Dum, flamma sine, thura liquescere limine sacro,
Persuadere cupit. Credat Iudaeus apella,
Non ego: namque Deos didici securum agere

aevum:

Nec, si quid miri faciat natura, Deos id
Tristes ex alto Caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque, viaeque est.

SATYRA VI.

De vera nobilitate. Bonae educationis, et
mediocris fortunae laus.

Non, quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos

Incoluit fines, nemo generosior est te:

Nec, quod avus tibi maternus fuit, atque paternus,
Olim qui magnis regionibus imperitarunt;
Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos; ut me libertino patre natum.
Quum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus; persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum,
Multos saepe viros, nullis maioribus ortos,

11

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »