Page images
PDF
EPUB

Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius, atque Maius peccatum est! Paullum deliquit amicus; 85 (Quod nisi concedas, habeare insuavis) acerbus Odisti, et fugis, ut Rusonem debitor aeris: Qui nisi, quum tristes misero venere Calendae, Mercedem, aut nummos unde unde extricat;

amaras

Porrecto iugulo historias, captivus ut, audit. go Comminxit lectum potus; mensave catillum, Evandri manibus tritum, deiecit; ob hanc rem, Aut positum ante mea quia pullum in parte catini Sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit? aut si 95 Prodiderit commissa fide? sponsumve negarit? Quis paria esse fere placuit peccata, laborant, Quum ventum ad verum est: sensus, moresquerepugnant;

Atque ipsa utilitas, iusti prope mater, et aequi. Quum prorepserunt primis animalia terris, 100 Mutum, et turpe pecus, glandem, atque cubilia propter,

Unguibus, et pugnis; dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus: Donec verba, quibus voces, sensusque notarent, Nominaque invenere: dehinc absistere bello, 105 Oppida coeperunt munire, et ponere leges; Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter. Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli Caussa; sed ignotis perierunt mortibus illi, Quos Venerem incertam rapientes, more ferarum,

110 Viribus editior caedebat, ut in grege taurus. Jura inventa metu iniusti, fateare necesse est; Tempora si, fastosque velis evolvere mundi. Nec natura potest iusto secernere iniquum, Dividit ut bona diversis, fugienda petendis:

115

Nec vincet ratio hoc, tantumdem ut peccet,
idemque,

Qui teneros caules alieni fregerit horti;
Et qui nocturnus sacra Divûm legerit. Adsit
Regula, peccatis quae poenas irroget aequas;
Ne scutica dignum, horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula caedas meritum maiora subire
Verbera, non vereor: quum dicas esse pares res
Furta latrociniis; et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est rex;
Cur optas, quod habes? Non nosti, quid pater,
inquit,

Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquain,
Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. Qui?
Ut, quamvis tacet, Hermogenes; cantor tamen,

atque

Optimus est modulator: ut Alfenus vafer, omni
Abiecto instrumento artis, clausaque taberna,
Tonsor erat sapiens operis: sic optimus omdis
Est opifex solus, sic rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri: quos tu nisi fuste coerces,
Urgeris turba circum te stante, miserque
Rumperis, et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam; dum tu quadrante lavatum
Rex ibis; neque te quisquam stipator, ineptum
Praeter Crispinum, sectabitur: et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici:
Inque vicem illorum patiar delicta libenter;
Privatusque magis vivam te rege beatus.

120

125

130

135

140

SATYRA IV.

Satyricorum poetarum, ac suam praesertim in scribendo licentiam excusat.

Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque, poetae,
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui
5 Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus,
Mutatis tantum pedibus, numerisque; facetus,
Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
20 Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles:
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem;
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. Ecce;
Crispinus minimo me provocat. Accipe, si vis;
15 Accipiam tabulas. Detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me, quodque pusilli
Finxerunt animi, raro, et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras,
20 Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis, et imagine: quum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis; ob hanc rem,
Quod sunt, quos genus hoc minime iuvat; utpote
plures

25 Culpari dignos. Quemvis media erue turba;
Aut ab avaritia, aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum.
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere
Hic mutat merces surgente a Sole ad eum, quo

Vespertina tepet regio: quin per mala praeceps 30
Fertur, uti pulvis collectus turbine; ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poetas.

Foenum habet in cornu, longe fuge: dummodo

risum

Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico:
Et quodcumque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque

Et pueros, et anus. Agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse

poetas,

35

45

Excerpam numero. Neque enim concludere versum to
Dixeris esse satis: neque, si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Idcirco quidam, comoedia, necne poema
Esset, quaesivere: quod acer spiritus, ac vis,
Nec verbis, nec rebus inest; nisi quod pede certo
Differt sermoni sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius; uxorem grandi cum dote recusat;
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulat ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora; pater si viveret? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc;
Olim quae scripsit Lucilius; eripias si
Tempora certa, modosque; et quod prius ordine
verbum est,

Posterius facias, praeponens ultima primis:
Non, ut si solvas: Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes, portasque refregit:
Invenias etiam disiecti membra poctae.

50

55

[ocr errors]

Hactenus haec: alias, iustum sit, necne, poema; Nunc illud tantum quaeram: meritone tibi sit 65 Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis: Magnus uterque timor latronibus: at bene si quis, Et vivat puris manibus, contemnat utrumque. Ut sis tu similis Coelf, Byrrhique latronum; 70 Non ego sim Caprii, neque Sulcî: cur metuas me? Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos, Quis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli. Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus; Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui 75 Scripta Foro recitent, sunt multi; quique lavantes: Suave locus voci resonat conclusus. Inanes

Hoc iuvat; haud illud quaerentes, num sine sensu, Tempore num faciant alieno. Laedere gaudes, Inquis, et hoc studio pravus facis. Unde petitum 80 Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum; Qui non defendit alio culpante; solutos

Qui captat risus hominum, famamque dicacis; Fingere qui non visa potest; commissa tacere 85 Qui nequit: hic niger est; hunc tu, Romane, caveto, Saepe tribus lectis videas cenare quaternos; E quibus imus avet, quavis adspergere cunctos, Praeter eum, qui praebet aquam: post hunc quoque potus,

Condita quum verax aperit praecordia Liber.
90 Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur
Infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum;
Lividus, et mordax videor tibi? Mentio si qua
De Capitolini furtis iniecta Petilli

95 Te coram fuerit; defendas, ut tuus est mos.
Me Capitolinus convictore usus, amicoque
A puero est: caussaque mea permulta rogatus

« PreviousContinue »