Page images
PDF
EPUB

Nupta iam dices: ego Dîs amicum,
Seculo festas referente luces,
Reddidi carmen, docilis modorum
Vatis Horati.

ODE VII.

AD L. MANLIUM TORQUATUM.

Veris adventu, et aequa moriendi conditione pro posita, ad laete vivendum eum invitat.

METR. VII.

Diffugere nives; redeunt iam gramina campis,

Arboribusque comae:

Mutat terra vices; et decrescentia ripas
Flumina praetereunt:

5 Gratia cum Nymphis, geminisque sororibus audet Ducere nuda choros..

10

Immortalia ne speres, monet annus, et almum Quae rapit hora diem.

Frigora mitescunt Zephyris; ver proterit aestas, Interitura, simul

Pomifer autumnus fruges effuderit; et mox

Bruma recurrit iners.

Damna tamen celeres reparant caelestia Lunae: Nos, ubi decidimus,

15 Quo pius Acneas, quo dives Tullus, et Ancus; Pulvis, et umbra sumus.

20

Quis scit, an adiiciant hodiernae crastina summae Tempora Di superi?

Cuncta manus avidas fugient heredis, amico

Quae dederis animo.

Quum semel occideris, et de te splendida Minos Fecerit arbitria;

Non, Torquate, genus; non te facundia; non te
Restituet pietas:

Infernis neque enim tenebris Diana pudicum

Liberat Hippolytum;

Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
Vincula Pirithoo.

25

ODE VIII.

AD C. MARCIUM CENSORINUM.

Se non nisi carmina posse donare; sed nihil iis esse potentius ad eius nominis memoriam ab oblivione vindicandam.

METR. I.

Donarem pateras, grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus;
Donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum: neque tu pessima munerum
Ferres: divite me scilicet artium,
Quas aut Parrhasius protulit, aut Scopas;
Hic saxo, liquidis ille coloribus

Sollers nunc hominem ponere, nunc Deum.
Sed non haec mihi vis: non tibi talium
Res est, aut animus deliciarum egens.
Gaudes carminibus: carmina possumus
Donare, et pretium dicere muneris.
Non incisa notis marmora publicis,
Per quae spiritus, et vita redit bonis
Post mortem ducibus; non celeres fugae,
Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae;
Non incendia Carthaginis impiae,
Eius, qui domita nomen ab Africa

10

15

20

Lucratus rediit, clarius indicant
Laudes, quam Calabrae Pierides. Neque
Si chartae sileant, quod bene feceris,
Mercedem tuleris. Quid foret Iliae,
Mavortisque puer, si taciturnitas
Obstaret meritis invida Romuli?
25 Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
Virtus, et favor, et lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.
Dignum laude virum Músa vetat mori;
Caelo Musa beat. Sic lovis interest
Optatis epulis impiger Hercules:
Clarum Tyndaridae sidus ab infimis
Quassas eripiunt aequoribus rates:
Ornatus viridi tempora pampino
Liber, vota bonos ducit ad exitus.

30

5

ODE IX.

AD LOLLIUM.

Sua, et aliorum poetarum scripta numquam interitura; et res a Lollio gestas memoriae mandare pollicetur.

METR. XVI.

Ne forte credas interitura, quae
Longe sonantem natus ad Aufidum,
Non ante vulgatas per artes

Verba loquor socianda chordis.

Non, si priores Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent,
Ceaeque, et Alcaei minaces,
Stesichorique graves Camenae;

Nec, si quid olim lusit Anacreon,
Delevit aetas: spirat adhuc amor,
Vivuntque commissi calores
Aeoliae fidibus puellae.

Non sola comptos arsit adulteri
Crines, et aurum vestibus illitum
Mirata, regalesque cultus,

Et comites, Helene Lacaena:
Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu: non semel Ilios
Vexata: non pugnavit ingens
Idomeneus, Sthenelusve solus
Dicenda Musis proelia: non ferox
Hector, vel acer Deiphobus graves
Excepit ictus pro pudicis
Coniugibus, puerisque primus.
Vixere fortes ante Agamemnona
Multi; sed omnes illacrymabiles
Urgentur, ignotique longa

Nocte; carent quia vate sacro.
Paullum sepultae distat inertiae
Celata virtus. Non ego te meis
Chartis inornatum silebo;
Totve tuos patiar labores

Impune, Lolli, carpere lividas
Obliviones. Est animus tibi
Rerumque prudens, et secundis
Temporibus, dubiisque rectus;
Vindex avarae fraudis, et abstinens
Ducentis ad se cuncta pecuniae;
Consulque non unius anni;

Sed quoties bonus, atque fidus

10

15

20

25

30

35

40

45

50

Iudex honestum praetulit utili,
Reiecit alto dona nocentium
Vultu, per obstantes catervas
Explicuit sua victor arma.

Non possidentem multa vocaveris
Recte beatum: rectius occupat
Nomen beati, qui Deorum
Muneribus sapienter uti;

Duramque callet pauperiem pati,
Peiusque leto flagitium timet:
Non ille pro caris amicis,
Aut patria, timidus perire.

ODE X.

AD LIGURINUM.

Monet, ne formae suae nimium confidat.

METR. II.

O crudelis adhuc, et Veneris muneribus potens, Insperata tuae quum veniet pluma superbiae; Et, quae nunc humeris involitant, deciderint comae; Nunc et qui color est puniceae flore prior rosae, 5 Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam; Dices, heu! quoties te speculo videris alterum, Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit? Vel cur his animis incolumes non redeunt genae?

« PreviousContinue »