Page images
PDF
EPUB

uocantur. mox cum reuocata est plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea obseruari lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem 9 species constituendi interesset, potestas autem eadem esset. Deinde quia difficile plebs conuenire coepit, populus certe multo difficilius in tanta turba hominum, necessitas ipsa curam reipublicae ad senatum deduxit: ita coepit senatus se interponere et quidquid constituisset obseruabatur, idque ius appellabatur senatus con10 sultum. Eodem tempore et magistratus iura reddebant et, ut scirent ciues quod ius de quaque re quisque dicturus esset seque praemuniret, edicta proponebant. quae edicta praetorum ius honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod ab honore praeI toris uenerat. Nouissime sicut ad pauciores iuris constituendi uias transisse ipsis rebus dictantibus uidebatur per partes, euenit, ut necesse esset rei publicae per unum consuli (nam senatus non perinde omnes prouincias probe gerere poterant): igitur constituto 12 principe datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset. Ita in ciuitate nostra aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius ciuile, quod sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt legis actiones, quae formam agendi continent, aut plebi scitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum edictum, unde ius honorarium nascitur, aut senatus consultum, quod solum senatu constituente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id est, ut quod ipse princeps constituit pro lege seruetur 1.

13

Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nominibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo praesunt effectus rei accipitur: quantum est enim ius in ciuitate esse, nisi sint qui iura regere possint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi sit aliquis iuris peritus, per quem 14 possit cottidie in melius produci. Quod ad magistratus attinet, initio ciuitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse. 15 Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et ueluti secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis 16 eiciendi. Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo quod plurimum reipublicae consulerent. qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi uindicarent, lege lata factum est ut ab eis prouocatio esset, neue possent in caput ciuis Romani animaduertere iniussu populi: solum relictum est illis ut coercere 17 possent et in uincula publica duci iuberent. Post deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non suffi18 cerent huic quoque officio, censores constituti sunt2. Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora a

[blocks in formation]

finitimis inferrentur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec prouocandi ius fuit et quibus etiam capitis animaduersio data est. hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri. Et his dic- 19 tatoribus magistri equitum iniungebantur sic, quo modo regibus tribuni celerum: quod officium fere tale erat quale hodie praefectorum praetorio', magistratus tamen habebantur legitimi. Isdem 20 temporibus cum plebs a patribus secessisset anno fere septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro creauit, qui essent plebeii magistratus. dicti tribuni, quod olim in tres partes populus diuisus erat et ex singulis singuli creabantur: uel quia tribuum suffragio creabantur. Itemque ut essent qui aedibus 21 praeessent, in quibus omnia scita sua plebs deferebat, duos ex plebe constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt. Deinde cum aera- 22 rium populi auctius esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt quaestores 2, qui pecuniae praeessent, dicti ab eo quod inquirendae et conseruandae pecuniae causa creati erant. Et quia, ut diximus, de capite ciuis Romani iniussu populi non 23 erat lege permissum consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus praeessent: hi appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex duodecim tabularum. Et cum placuisset leges quoque ferri, latum 24 est ad populum, uti omnes magistratu se abdicarent, quo decemuiri constituti anno uno cum magistratum prorogarent sibi et cum iniuriose tractarent neque uellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et factio sua perpetuo rem publicam occupatam retineret: nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet. initium fuisse secessionis dicitur Uerginius quidam, qui cum animaduertisset Appium Claudium, contra ius quod ipse ex uetere iure in duodecim tabulas transtulerat, uindicias filiae suae a se abdixisse, et secundum eum qui in seruitutem ab eo suppositus petierat dixisse, captumque amore uirginis omne fas ac nefas miscuisse: indignatus, quod uetustissima iuris obseruantia in persona filiae suae defecisset (utpote cum Brutus, qui primus Romae consul fuit, uindicias secundum libertatem dixisset in persona Uindicis Uitelliorum serui, qui proditionis coniurationem indicio suo detexerat) et castitatem filiae uitae quoque eius praeferendam putaret, arrepto cultro de taberna lanionis filiam interfecit, in hoc scilicet ut morte uirginis contumeliam stupri arceret, ac protinus recens a caede madenteque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit. qui uniuersi de Algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant, relictis ducibus pristinis signa in Auentinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit, populique consensu partim in carcere necati. ita rursus res publica suum statum recepit. Deinde cum post aliquot annos 25

1 D. i. II.

2 D. i. 13.

3 D. vi. 1. 1, 2.

• Decemuiri?

duodecim tabulae1 latae sunt et plebs contenderet cum patribus et uellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tribuni militum crearentur, partim ex plebe partim ex patribus, consulari potestate. hique constituti sunt uario numero: interdum enim uiginti fuerunt, interdum plures, non26 numquam pauciores. Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque corpore constitui. tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum constitui: 27 ita facti sunt aediles curules. Cumque consules auocarentur bellis finitimis neque esset qui in ciuitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in 28 urbe ius redderet. Post aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in ciuitatem ueniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est, ab eo 29 quod plerumque inter peregrinos ius dicebat. Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemuiri in litibus 30 iudicandis sunt constituti. Constituti sunt eodem tempore et quattuoruiri qui curam uiarum agerent, et triumuiri monetales aeris argenti auri flatores, et triumuiri capitales qui carceris custodiam haberent, ut cum animaduerti oporteret interuentu eorum 31 fieret. Et quia magistratibus uespertinis temporibus in publicum esse inconueniens erat, quinqueuiri constituti sunt cis Tiberim et 32 ultis Tiberim, qui possint pro magistratibus fungi. Capta deinde Sardinia, mox Sicilia, item Hispania, deinde Narbonensi prouincia totidem praetores quot prouinciae in dicionem uenerant creati sunt, partim qui urbanis rebus, partim qui prouincialibus praeessent 3. deinde Cornelius Sulla quaestiones publicas constituit, ueluti de falso, de parricidio, de sicariis, et praetores quattuor adiecit. deinde Gaius Iulius Caesar duos praetores et duos aediles qui frumento praeessent et a Cerere cereales constituit. ita duodecim praetores, sex aediles sunt creati, diuus deinde Augustus sedecim praetores constituit. post deinde diuus Claudius duos praetores adiecit qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum diuus Titus detraxit: et adiecit diuus Nerua qui inter fiscum et priuatos ius diceret. ita decem et octo praetores in ciui33 tate ius dicunt. Et haec omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, obseruantur: quotiens autem proficiscuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is uocatur praefectus urbi 5. qui praefectus olim constituebatur: postea fere Latinarum feriarum causa introductus est et quotannis obseruatur. nam praefectus annonae et uigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem utilitatis causa constituti sunt. et tamen hi quos Cistiberes diximus, postea 34 aediles senatus consulto creabantur. Ergo ex his omnibus decem tribuni plebis, consules duo, decem et octo praetores, sex aediles 8 in ciuitate iura reddebant.

1

cum post aliquot annos quam XII tabulae ? 4 Inst. ii. 23. 1. D. i. 12. 6 D. xiv. 5. 8.

2 D. xlvii. 2. 52. 12.

7 D. i. 15; N. xiii. pr.

3 N. xxiv. pr. 8 D. xxi. I.

Iuris ciuilis scientiam plurimi et maximi uiri professi sunt: sed 35 qui eorum maximae dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in praesentia mentio habenda est, ut appareat a quibus et qualibus haec iura orta et tradita sunt. et quidem ex omnibus qui scientiam nancti sunt ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur: ceteri autem ad hunc uel in latenti ius ciuile retinere cogitabant solumque consultatoribus uacare potius quam discere uolentibus se praestabant. Fuit autem in primis 36 peritus PUBLIUS1 PAPIRIUS, qui leges regias in unum contulit. ab hoc APPIUS CLAUDIUS unus ex decemuiris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit. post hunc APPIUS CLAUDIUS eiusdem generis maximam scientiam habuit: hic Centemmanus appellatus est, Appiam uiam strauit et aquam Claudiam induxit et de Pyrrho in urbe non recipiendo sententiam tulit 2: hunc etiam actiones 3 scripsisse traditum est primum de usurpationibus, qui liber non exstat: idem Appius Claudius, qui uidetur ab hoc processisse, R litteram inuenit, ut pro Ualesiis Ualerii essent et pro Fusiis Furii. Fuit post eos maximae scientiae SEM, 37 PRONIUS, quem populus Romanus ropor appellauit, nec quisquam ante hunc aut post hunc hoc nomine cognominatus est. GAIUS SCIPIO NASICA, qui optimus a senatu appellatus est: cui etiam publice domus in sacra uia data est, quo facilius consuli posset. deinde QUINTUS MUCIUS 1, qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duae tesserae positae una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram uellet referret Romam, utramque sustulit et ait Carthaginienses petere debere, utram mallent accipere. Post hos 38 fuit TIBERIUS CORUNCANIUS, ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius tamen scriptum nullum exstat, sed responsa complura et memorabilia eius fuerunt. deinde SEXTUS AELIUS et frater eius PUBLIUS AELIUS et PUBLIUS ATILIUS maximam scientiam in profitendo habuerunt, ut duo Aelii etiam consules fuerint, Atilius autem primus a populo Sapiens appellatus est. Sextum Aelium etiam Ênnius 5 laudauit et exstat illius liber qui inscribitur tripertita,' qui liber ueluti cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur, quoniam lege duodecim tabularum praeposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio. eiusdem esse tres alii libri referuntur, quos tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est Cato. deinde MARCUS CATO princeps Porciae familiae, cuius et libri exstant : sed plurimi filii eius, ex quibus ceteri oriuntur. Post hos fuerunt PUBLIUS MUCIUS et BRUTUS et 39 MANILIUS, qui fundauerunt ius ciuile. ex his Publius Mucius etiam decem libellos reliquit, Brutus septem, Manilius tres: et extant uolumina scripta Manilii monumenta. illi duo consulares fuerunt, Brutus praetorius, Publius autem Mucius etiam pontifex maximus. Ab his profecti sunt PUBLIUS RUTILIUS RUFUS, qui Romae 40 2 D. iii. I. I. 5. § 2. 3 dele actiones'? 4 D. 1. 16. 241; sup Ennius, ap. Cic. Tus. Disp. i. 9. 18. D. xlv. I. 4. I; Inst. i. 11. 12. D. vii. 1. 68.

1 sed vide

D. 1. 17.73.

7 D. xxiv. 3. 66; D. l. 7. 17.

consul et Asiae proconsul fuit, PAULUS UERGINIUS et QUINTUS TUBERO ille stoicus Pansae auditor, qui et ipse consul. etiam SEXTUS POMPEIUS Gnaei Pompeii patruus fuit eodem tempore: et COELIUS ANTIPATER, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit: etiam LUCIUS CRASSUS frater Publii Mucii, qui Munianus dictus est: hunc Cicero 41 ait iurisconsultorum disertissimum1. Post hos QUINTUS MUCIUS Publii filius pontifex maximus ius ciuile primus constituit gene42 ratim in libros decem et octo redigendo. Mucii auditores fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis AQUILIUS GALLUS 2, BALBUS LUCILIUS, SEXTUS PAPIRIUS, GAIUS IUUENTIUS: ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse Seruius dicit. omnes tamen hi a Seruio Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea omnes appetant: denique nec uersantur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed Seruius libros suos compleuit, pro cuius scriptura ipsorum quoque 43 memoria habetur. SERUIUS autem SULPICIUS cum in causis orandis primum locum aut pro certo post Marcum Tullium optineret, traditur ad consulendum Quintum Mucium de re amici sui peruenisse cumque eum sibi respondisse3 de iure Seruius parum intellexisset, iterum Quintum interrogasse et a Quinto Mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita obiurgatum esse a Quinto Mucio: namque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti ius in quo uersaretur ignorare. ea uelut contumelia Seruius tactus operam dedit iuri ciuili, et plurimum eos de quibus locuti sumus audiit, institutus a Balbo Lucilio, instructus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Cercinae: itaque libri complures eius extant Cercinae confecti. hic cum in legatione perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris posuit, et hodieque exstat pro rostris Augusti. huius uolumina complura 44 exstant: reliquit autem prope centum et octaginta libros. hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: ALFENUS UARUS GAIUS, AULUS OFILIUS, TITUS CAESIUS, AUFIDIUS TUCCA, AUFIDIUS NAMUSA, FLAUIUS PRISCUS, GAIUS ATEIUS, PACUUIUS LABEO, ANTISTIUS 10 Labeonis Antisti pater, CINNA ", PUBLICIUS GELLIUS. ex his decem libros octo conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros. ex his auditoribus 12 plurimum auctoritatis habuit Alfenus Uarus et Aulus. Ofilius, ex quibus Uarus et consul fuit, Ofilius in equestri ordine perseuerauit. is fuit Caesari familiarissimus et libros de iure ciuili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit. nam de legibus uicensimae 13 primus conscribit: de iurisdictione

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Ab

2 D. xxviii. 2. 29; Gaius'? 6 D. l. 16. 9 D. xiii. 6. 1; cf. 12 D. xxxiii. 4. 6. 1.

« PreviousContinue »