Page images
PDF
EPUB

nisi si

utrum uno pretio opus an in singulas operas collocatur, si modo. uniuersitas consummationis ad conductorem pertinuit. poterit itaque ex locato cum eo agi qui uitiosum opus fecerit. ideo in operas singulas merces constituta erit ut arbitrio domini opus efficeretur: tum enim nihil conductor praestare domino de bonitate operis uidetur.

52. POMPONIUS libro XXXI ad Quintum Mucium.

Si decem tibi locem fundum, tu autem existimes quinque te conducere, nihil agitur1: sed et si ego minoris me locare sensero, tu pluris te conducere, utique non pluris erit conductio quam quanti ego putaui.

53. PAPINIANUS libro XI responsorum.

Qui fideiussor exstitit apud mancipem pro colono publicorum praediorum, quae manceps ei colono locauit, rei publicae non tenetur: sed fructus in eadem causa pignoris manent.

54. PAULUS libro v responsorum.

Quaero, an fideiussor conductionis etiam in usuras 2 non illatarum pensionum nomine teneatur nec prosint ei constitutiones, quibus cauetur eos qui pro aliis pecuniam exsoluunt sortis solummodo damnum agnoscere oportere. Paulus respondit, si in omnem causam conductionis etiam fideiussor se obligauit, eum quoque exemplo coloni tardius illatarum per moram coloni pensionum praestare debere usuras: usurae enim in bonae fidei iudiciis etsi non tam ex obligatione proficiscantur quam ex officio iudicis applicentur, tamen, cum fideiussor in omnem causam se applicuit, aequum uidetur ipsum quoque agnoscere onus usurarum ac si ita fideiussisset: in quantum illum condemnari ex bona fide oportebit, tantum fide tua esse iubes?' uel ita: indemnem me praestabis?' Inter locatorem fundi et conduc- 1 torem conuenit, ne intra tempora locationis Seius conductor de fundo inuitus repelleretur et, si pulsatus esset, poenam decem praestet Titius locator Seio conductori: uel Seius conductor Titio, si intra tempora locationis discedere uellet, acque decem Titio locatori praestare uellet: quod inuicem de se stipulati sunt. quaero, cum Seius conductor biennii continui pensionem non solueret, an sine metu poenae expelli possit. Paulus respondit, quamuis nihil expressum sit in stipulatione poenali de solutione pensionum, tamen uerisimile esse ita conuenisse de non expellendo colono intra tempora praefinita, si pensionibus paruerit et ut oportet coleret: et ideo, si poenam petere coeperit is qui pensionibus satis non fecit, profuturam locatori doli exceptionem. Paulus respondit seruum qui aestimatus colonae 2

[blocks in formation]

adscriptus est, ad periculum colonae pertinebit et ideo aestimationem huius defuncti ab herede colonae praestari oportere.

55. IDEM libro II sententiarum.

Dominus horreorum effractis et compilatis horreis non tenetur, nisi custodiam eorum recepit: serui tamen eius cum quo contractum est propter aedificiorum notitiam in quaestionem peti I possunt. In conducto fundo si conductor sua opera aliquid necessario uel utiliter auxerit uel aedificauerit uel instituerit, cum id non conuenisset, ad recipienda ea quae impendit ex conducto 2 cum domino fundi experiri potest. Qui contra legem conductionis fundum ante tempus sine iusta ac probabili causa deseruerit, ad soluendas totius temporis pensiones ex conducto conueniri potest, quatenus locatori in id quod eius interest indemnitas seruetur 1.

56. IDEM libro singulari de officio praefecti uigilum,

Cum domini horreorum insularumque desiderant, diu non apparentibus nec eius temporis pensiones exsoluentibus conductoribus, aperire et ea quae ibi sunt describere, a publicis personis quorum interest audiendi sunt. tempus autem in huiusmodi re biennii debet obseruari.

57. IAUOLENUS libro IX ex posterioribus Labeonis.

Qui domum habebat, aream iniunctam ei domui uicino proximo locauerat: is uicinus cum aedificaret in suo, terram in eam aream amplius quam fundamenta caementicia locatoris erant congessit, et ea terra, adsiduis pluuiis inundata, ita parieti eius qui locauerat umore praestituto madefacto, aedificia corruerunt. Labeo ex locato tantummodo actionem esse ait, quia non ipsa congestio, sed umor ex ea congestione postea damno fuerit, damni autem iniuriae actio ob ea ipsa sit per quae, non extrinsecus alia causa oblata, damno quis adfectus est: hoc probo.

58. LABEO libro IV posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Insulam uno pretio totam locasti et eam uendidisti ita ut emptori mercedes inquilinorum accederent. quamuis eam conductor maiore pretio locaret, tamen id emptori accedit quod 1 tibi conductor debeat2. In operis locatione non erat dictum ante quam diem effici deberet: deinde, si ita factum non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat, eatenus eam obligationem contrahi puto, quatenus uir

1 hic fortasse addenda sunt ex Basilicis, Si creditor debitori fundum pignori datum locauerit, ipse contra eum locati agere poterit neque tamen debitor aduersus creditorem conducti vel similia. 2 D. xix. 1. 53. pr.

bonus de spatio temporis aestimasset, quia id actum apparet esse, ut eo spatio absolueretur, sine quo fieri non possit1. Quidam 2 in municipio balineum praestandum annuis uiginti nummis conduxerat et ad refectionem fornacis fistularum similiumque rerum centum nummi ut praestarentur ei, conuenerat: conductor centum nummos petebat. ita ei deberi dico, si in earum rerum refectionem eam pecuniam impendi satisdaret.

59. IAUOLENUS libro v Labeonis posteriorum.

Marcius domum faciendam a Flacco conduxerat: deinde operis parte effecta terrae motu concussum erat aedificium. Massurius Sabinus, si ui naturali, ueluti terrae motu hoc acciderit, Flacci esse periculum.

60. LABEO posteriorum libro v a Iauoleno epitomatorum.

I

'Cum in plures annos domus locata est, praestare locator debet ut non solum habitare conductor ex calendis illis cuiusque anni, sed etiam locare habitatori si uelit suo tempore possit. itaque si ea domus ex kalendis Ianuariis fulta in kalendis Iuniis permansisset, ita ut nec habitare quisquam nec ostendere alicui posset, nihil locatori conductorem praestaturum, adeo ut nec cogi quidem posset ex kalendis Iuliis refecta domu habitare, nisi si paratus fuisset locator commodam domum ei ad habitandum dare. Heredem coloni, quamuis colonus non est, nihilo minus domino possidere existimo. Uestimenta tua fullo perdidit et habes unde a petas, nec repetere uis: agis nihilo minus ex locato cum fullone, sed iudicem aestimaturum, an possis aduersus furem magis agere et ab eo tuas res consequi fullonis uidelicet sumptibus: sed si hoc tibi impossibile esse perspexerit, tunc fullonem quidem tibi condemnabit, tuas autem actiones te ei praestare compellet. Lege dicta domus facienda locata erat ita ut probatio aut im- 3 probatio locatoris aut heredis eius esset: redemptor ex uoluntate locatoris quaedam in opere permutauerat. respondi opus quidem ex lege dicta non uideri factum, sed quoniam ex uoluntate locatoris permutatum esset, redemptorem absolui debere, tibi, ut excuteres, quanti uillam aedificare uelles: renuntiasti mihi ducentorum impensam excutere: certa mercede opus tibi locaui, postea comperi non posse minoris trecentorum eam uillam constare: data autem tibi erant centum, ex quibus cum partem impendisses, uetui te opus facere. dixi, si opus facere perseueraueris, ex locato tecum agere, ut pecuniae mihi reliquum restituas. Messem inspiciente colono, cum alienam esse non 5 ignorares, sustulisti. condicere tibi frumentum dominum posse Labeo ait, et ut id faciat, colonum ex conducto cum domino acturum2. Locator horrei propositum3 habuit se aurum argentum 6 2 D. xix. 1. 13. 30; xlvii. 2. 52. 8. 3 D. xiv. 3. II. 2-4.

1 D. xlv. 1. 14; ibid. 137. 3.

margaritam non recipere suo periculo: deinde cum sciret has res inferri, passus est. proinde eum futurum tibi obligatum dixi, 7 ac si propositum fuit remissum uidetur. Seruum meum mulionem conduxisti1: neglegentia eius mulus tuus perit, si ipse se locasset, ex peculio dumtaxat et in rem uersum damnum tibi praestaturum dico: sin autem ipse eum locassem, non ultra me tibi praestaturum, quam dolum malum et culpam meam abesse : quod si sine definitione personae mulionem à me conduxisti et ego eum tibi dedissem, cuius neglegentia iumentum perierit, illam quoque culpam me tibi praestaturum aio, quod eum ele8 gissem qui eiusmodi damno te adficeret. Uehiculum conduxisti, ut onus tuum portaret et secum iter faceret: id cum pontem transiret, redemptor eius pontis portorium ab eo exigebat: quaerebatur, an etiam pro ipsa sola reda portorium daturus fuerit. puto, si mulio non ignorauit ca se transiturum, cum uehiculum 9 locaret, mulionem praestare debere. Rerum custodiam, quam horrearius conductoribus praestare deberet, locatorem totorum horreorum horreario praestare non debere puto, nisi si in locando aliter conuenerit.

61. SCAEUOLA libro VII digestorum.

Colonus, cum lege locationis non esset comprehensum, ut uineas poneret, nihilo minus in fundo uineas instituit et propter earum fructum denis amplius aureis annuis ager locari coeperat. quaesitum est, si dominus istum colonum fundi eiectum pensionum debitarum nomine conueniat, an sumptus utiliter factos in uineis instituendis reputare possit opposita doli mali exceptione. respondit uel expensas consecuturum uel nihil amplius I praestaturum. Nauem conduxit, ut de prouincia Cyrenensi Aquileiam nauigaret olei metretis tribus milibus impositis et frumenti modiis octo milibus certa mercede: sed euenit, ut onerata nauis in ipsa prouincia nouem mensibus retineretur et onus impositum commisso tolleretur. quaesitum est, an uecturas quas conuenit a conductore secundum locationem exigere nauis possit. respondit secundum ca quae proponerentur posse.

62. LABEO libro I pithanorum.

Si riuum, quem faciendum conduxeras et feceras, antequam eum probares, labes 2 corrumpit, tuum periculum est. PAULUS: immo si soli uitio id accidit, locatoris erit periculum, si operis uitio accidit, tuum erit detrimentum.

[blocks in formation]

LIBER DECIMUS SEPTIMUS.

TIT. II.

PRO SOCIO.

SUMMARY.-Partnership must be entered into with 'bona fides' (3. 3), on one's own account (35), may be for life, or a term, or on a condition (1 pr.), must not bedonationis causa' (5. 2), nor 'leonina' (29. 1, 2; 30), nor rerum inhonestarum' (57), nor in aeternum' (70). It needs no special formalities (4 pr.), and may be made by an agent (4 pr.; 84). A new partner cannot be added without consent of all (19; 20; 21; 22; 23).

[ocr errors]

A fourfold division of partnerships (5 pr.), 'omnium bonorum' (1. 1; 2; 3 pr., I; 52. 16-18; 68 pr.; 73), 'vectigalis' (59 pr.; 63. 8). The presumption is in favour of univ. quae ex quaestu' (7; 8; 9; 10; 11; 12), and of equal shares (29 pr). Special conditions (3. 2; 5. 1; 6; 13; 14; 16. 1; 17; 29 pr.; 81), as to determination of shares by a third party (75; 76; 77; 78; 79; 80). A partner is liable to the rest for dolus' or 'culpa' (25; 26; 52. 1, 2, 3, 11; 59. i; 72), not for accident (52. 3, 4) nor for acts of his slave if employed by all (24). He must pay interest for retention of partnership property (60 pr.), and must share property 'ex maleficio' (53: 54; 55; 56; 57). He may charge the rest for travelling expenses and medical attendance (52. 15; 60. 1; 61; 67. 2), but not for gambling or other personal debts (59. 1; 82), nor loss of a legacy (60. 1). He may alienate his share (68 pr.), but cannot affect the partnership, except 'vectigalis,' by will (52. 9; 59 pr.). Liability of his heirs (35; 36; 37; 40; 63. 8; 65. 9).

6

The contract is dissolved in four ways (4. 1; 63. 10): 'ex personis' (58. 2, 3; 59 pr.; 63. 10; 65. 2, 9, 10, 11), 'ex rebus' (58 pr. 1; 63. 10), ex voluntate,' i. e. omnium dissensu' (64; 65. 3), or unius renunciatione' (14; 15; 16; 17; 18; 63. 10; 65. 3-8), 'ex actione' (65 pr., 1, 12, 13). Debts payable after dissolution (27; 28).

When the action pro socio' lies (31; 32; 33; 34; 39; 65. 14, 15; 68. 1). Scope of the judgment (38 pr.; 43; 52. 1, 14; 63 pr. -7; 67. 3; 74). Its relation to other actions (38. 1; 41; 42; 43; 44; 45; 46; 47; 48; 49; 50; 51; 65. 13; 69; 71 pr.).

Sundry cases (52 pr. -8, 10, 12, 13; 62; 63.9; 65. 16; 66; 67 pr., 1; 71. 1; 83). Cf. Cod. iv. 37; Inst. iii. 25; Gai. iii. 148-154.

1. PAULUS libro XXXII ad edictum.

Societas coiri potest uel in perpetuum, id est dum uiuunt1, uel ad tempus uel ex tempore uel sub condicione. In societate I omnium bonorum omnes res quae coeuntium sunt continuo communicantur,

2. GAIUS libro x ad edictum prouinciale. quia, licet specialiter traditio non interueniat, tacita tamen creditur interuenire.

3. PAULUS libro XXXII ad edictum.

Ea uero quae in nominibus erunt manent in suo statu: sed actiones inuicem praestare debent. Cum specialiter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas et legatum et quod donatum est aut quaqua ratione adquisitum communioni ad

1 Infra 70.

« PreviousContinue »