Page images
PDF
EPUB

annis mancipia supra scripta sibi seruissent, Arescusam manumisit, et cum ceteri quoque serui cognita uoluntate defuncti fideicommissam libertatem petissent et heredem ad practorem perduxissent, iussu praetoris ab herede sunt manumissi. Arescusa quoque nolle se emptorem patronum habere responderat. cum emptor pretium a uenditore empti iudicio Arescusae quoque nomine repeteret, lectum est responsum Domitii Ulpiani, quo continebatur Arescusam pertinere ad rescriptum sacrarum constitutionum, si nollet emptorem patronum1 habere: emptorem tamen nihil posse post manumissionem a uenditore consequi. ego cum meminissem et Iulianum in ea sententia esse, ut existimaret post manumissionem quoque empti actionem durare, quaero, quae sententia uera est. illud etiam in eadem cognitione nomine emptoris desiderabatur, ut sumptus, quos in unum ex his quem erudierat fecerat, ei restituerentur. idem quaero, Arescusa, quae recusauit emptorem patronum habere, cuius sit liberta constituta? an possit uel legatariam quae non liberauit uel heredem patronum habere? nam ceteri duo ab herede manumissi sunt. respondi: semper probaui Iuliani sententiam putantis manumissione non 2 amittitur eo modo. de sumptibus uero, quos in erudiendum hominem. emptor fecit, uidendum est: nam empti iudicium ad eam quoque speciem sufficere existimo: non enim pretium continet tantum, sed omne quod interest emptoris seruum non euinci. plane si in tantum pretium excedisse proponas, ut non sit cogitatum a uenditore de tanta summa (ueluti si ponas agitatorem postea factum uel pantomimum euictum esse eum, qui minimo ueniit. pretio), iniquum uidetur in magnam quantitatem obligari uenditorem,

44. AFRICANUS libro VIII quacstionum.

(cum et forte idem mediocrium facultatium sit: et non ultra duplum periculum subire cum oportet)

45. PAULUS libro v quaestionum.

idque et Iulianum agitasse Africanus refert: quod iustum est: sicut minuitur praestatio, si seruus deterior apud emptorem effectus sit, cum euincitur. Illud expeditius uidebatur, si mihi 1 alienam aream uendideris et in eam ego aedificauero atque ita eam dominus euincit: nam quia possim petentem dominum, nisi impensam aedificiorum soluat, doli mali exceptione summouere, magis est, ut ea res ad periculum uenditoris non pertineat. quod et in seruo dicendum est, si in seruitutem, non in libertatem cuinceretur, ut dominus mercedes et impensas praestare debeat. quod si emptor non possideat acdificium uel seruum, ex empto habebit actionem. in omnibus tamen his casibus, si sciens quis

1 D. xl. 5. 24. 21. 2 Inter non et amittitur quaedam videntur excidisse. Momm sen. sic supplet amitti actionem: itaque quod ius habuit emptor aduersus heredem Arescusae nomine, etsi manumisit eam, non.

2 alienum uendiderit, omnimodo teneri debet. Superest tertia deliberatio, cuius debet esse liberta Arescusa, quae recusat emptorem, et non sine ratione dicetur eius debere effici libertam, a quo uendita est, id est heredis, quia et ipse ex empto actione tenetur: sed hoc ita, si non Arescusa elegerit emptoris patronatum: tunc etenim et illius remanet liberta et ille ex empto actionem non habet, quia nihil eius interest, cum eam libertam habet.

46. IDEM libro XXIV quaestionum.

Si quis alienam rem uendiderit et medio tempore heres domino rei exstiterit, cogetur implere uenditionem.

47. IDEM libro VI responsorum.

Lucius Titius accepta pecunia ad materias uendendas sub poena certa, ita ut, si non integras repracstauerit intra statuta tempora, poena conueniatur, partim datis materiis decessit: cum igitur testator in poenam commiserit neque heres eius reliquam materiam exhibuerit, an et in poenam et in usuras conueniri possit, praesertim cum emptor mutuatus pecuniam usuras grauissimas expendit? Paulus respondit ex contractu, de quo quaeritur, etiam heredem uenditoris in poenam conueniri posse. in actione quoque ex empto officio iudicis post moram intercedentem usurarum pretii rationem haberi oportere.

48. SCAEUOLA libro II responsorum.

Titius heres Sempronii fundum Septicio uendidit ita: 'fundus Sempronianus, quidquid Sempronii iuris fuit, erit tibi emptus tot nummis' uacuamque possessionem tradidit neque fines eius demonstrauit: quaeritur, an empti iudicio cogendus sit ostendere ex instrumentis hereditariis, quid iuris defunctus habuerit et fines ostendere. respondi id ex ea scriptura praestandum, quod sensisse intelleguntur: quod si non appareat, debere uenditorem et instrumenta fundi et fines ostendere: hoc etenim contractui bonae fidei consonat.

49. HERMOGENIANUS libro II iuris epitomarum.

Qui per collusionem imaginarium colonum circumueniendi emptoris causa subposuit, ex empto tenetur nec defenditur, si, quo facilius excogitata fraus occultetur, colonum et quinquennii I pensiones in fidem suam recipiat. Pretii, sorte licet post moram soluta, usurae peti non possunt, cum hae non sint in obligatione, sed officio iudicis praestentur.

50. LABEO libro IV posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Bona fides non patitur, ut, cum emptor alicuius legis beneficio pecuniam rei uenditae debere desisset antequam res ei tradatur, uenditor tradere compelletur et re sua careret. possessione autem

tradita futurum est, ut rem uenditor aeque amitteret, utpote cum petenti1 eam rem petitor ei neque uendidisset neque tradidisset.

51. IDEM libro v posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Si et per emptorem et uenditorem mora fuisset, quo minus uinum praeberetur et traderetur, perinde esse ait, quasi si per emptorem solum stetisset: non enim potest uideri mora per uenditorem emptori facta esse ipso moram faciente emptore. Quod 1 si fundum emisti ea lege, uti des pecuniam kalendis Iuliis, et si ipsis calendis per uenditorem esset factum, quo minus pecunia ei solueretur, deinde per te staret quo minus solueres, uti posse aduersus te lege sua uenditorem dixi, quia in uendendo hoc ageretur, ut, quandoque per emptorem factum sit, quo minus pecuniam soluat, legis poenam patiatur. hoc ita uerum puto, nisi si quid in ea re uenditor dolo fecit.

52. SCAEUOLA libro VII digestorum.

Creditor fundum sibi obligatum, cuius chirographa tributorum a debitore retro solutorum apud se deposita habebat, uendidit Maeuio ea lege, ut, si quid tributorum nomine debitum esset, emptor solueret: idem fundus ob causam eorum tributorum, quae iam soluta erant, a conductore saltus, in quo idem fundus est, uenit eumque idem Maeuius emit et pretium soluit: quaesitum est, an empti iudicio uel aliqua actione emptor a uenditore consequi possit, ut solutionum supra scriptarum chirographa ei dentur. respondit posse emptorem empti iudicio consequi, ut instrumenta de quibus quaereretur exhibeantur. Praedium aestimatum in 1 dotem a patre filiae suae nomine datum obligatum creditori deprehenditur: quaesitum est, an filius, qui hereditatem patris retinet, cum ab ea se filia abstinuisset dote contenta, actione ex empto teneatur, ut a creditore lueret et marito liberum praestaret. respondit teneri. Inter uenditorem et emptorem militiae ita a conuenit, ut salarium, quod debeatur ab illa persona, emptori cederet: quaesitum est, emptor militiae quam quantitatem a quo exigere debet et quid ex eiusmodi pacto uenditor emptori praestare debeat. respondit uenditorem actiones extraordinarias eo nomine quas haberet praestare debere. Ante domum mari iunctam 3 molibus iactis ripam constituit, et uti ab eo possessa domus fuit Gaio Seio uendidit: quaero, an ripa, quae ab auctore domui coniuncta erat, ad emptorem quoque iure emptionis pertineat. respondit eodem iure fore uenditam domum, quo fuisset priusquam ueniret.

53. LABEO libro I pithanon.

Si mercedem insulae 2 accessuram esse emptori dictum est, quanti insula locata est, tantum emptori praestetur. PAULUS:

1 Post eam rem inserit editio uulgata emptor exceptionem rei uenditae et traditae obiiciat ut perinde habeatur ac si. 2 D. xix. 2. 58.

immo si insulam totam uno nomine locaueris et amplioris conductor locauerit et in uendenda insula mercedem emptori cessuram esse dixeris, id accedet, quod tibi totius insulae conductor I debebit. Si cum fundum uendidisti, in quo sepulcrum habuisti, nec nominatim tibi sepulchrum excepisti, parum habes eo nomine cautum. PAULUS: minime, si modo in sepulchrum iter publicum a transit. Si habitatoribus habitatio lege uenditionis recepta est, omnibus in ea habitantibus praeter dominum recte recepta habitatio est. PAULUS: immo si cui in ea insula, quam uendideris, gratis habitationem dederis et sic receperis: 'habitatoribus aut1 quam quisque diem conductum habet,' parum caueris (nominatim enim de his recipi oportuit) itaque eos habitatores emptor insulae habitatione impune prohibebit.

54. IDEM libro II pithanon.

Si seruus quem uendideras iussu tuo aliquid fecit et ex eo crus fregit, ita demum ea res tuo periculo non est, si id imperasti, quod solebat ante uenditionem facere, et si id impcrasti, quod etiam non uendito seruo imperaturus eras. PAULUS: minime: nam si periculosam rem ante uenditionem facere solitus est, culpa tua id factum esse uidebitur: puta enim eum fuisse seruum, qui per catadromum descendere aut in cloacam demitti solitus esset. idem iuris erit, si eam rem imperare solitus fueris, quam prudens et diligens pater familias imperaturus ei seruo non fuerit. quid si hoc exceptum fuerit? tamen potest ei seruo nouam rem imperare, quam imperaturus non fuisset, si non uenisset: ueluti si ei imperasti, ut ad emptorem iret, qui peregre esset: nam certe ea res tuo periculo esse non debet. itaque tota ea res ad dolum malum dumtaxat et culpam uenditoris dirigenda est. Si dolia 1 octoginta accedere fundo, quae infossa essent, dictum erit, et plura erunt quam ad eum numerum, dabit emptori ex omnibus quae uult, dum integra det: si sola octoginta sunt, qualiacumque emptorem sequentur nec pro non integris quicquam ei uenditor praestabit.

55. POMPONIUS libro x epistularum.

Si seruus, qui emerctur ucl promitteretur, in hostium potestate sit, Octauenus magis putabat ualere emptionem et stipulationem, quia inter ementem et uendentem esset commercium: potius enim difficultatem in praestando eo inesse, quam in natura, etiamsi officio iudicis sustinenda esset eius praestatio, doncc praestari possit.

1 ad?

LIBER DECIMUS NONU S.

[ocr errors]

TIT. II.

LOCATI CONDUCTI.

SUMMARY.-Nature of the contract (1; 20; 22. 1, 2; 39); its relation to sale (2; 3; 5). The hire must be fixed (25 pr.; 52), and not merely nominal (46); need not be adequate (22. 3; 23). Competent parties (49; 50). Several parties (13.9; 47). Objects (31); a servitude cannot be let (44). Duration of letting (4). Implied reletting (13. 11; 14). Subletting (28. 2; 48 pr.). Sureties (53; 54 pr.). Liability of locator' (15 pr. 1); of 'res aliena' (7; 8); of 'res vitiosa,' or dishonest slave (19. 1; 45. 1; 60. 7); who is evicted (9 pr.) or sells or becomes insolvent, or, being fructuarius,' dies during the term (9. 1; 25. 1; 33; 34). For disturbance of possession (24. 4); för obstruction of lights (25. 2); for demolition of house (30 pr.; 35 pr.); for a burglary (55 pr.); on separate contracts (26); as warehouseman (40; 41; 60. 6, 9); to hand over damages recovered from thief (6); to compensate tenant for improvements (19. 4; 55. 1; 61 pr.). Liability of conductor' (25. 3); for waste (25. 5); 'imperitia' (9. 5; 13.5); acts of slaves, sub-contractors, guests (11 pr. 1; 13. 1), and neighbours (25. 4). On quitting prematurely (24. 2; 55. 2); on holding over (13. 11). For safe carriage or keeping of persons or goods (11. 3; 13 pr. 2-6; 25. 7, 8). Apportionment of accidental loss between locator' and 'conductor' (9. 1, 3, 4; 11. 1, 2; 13. 7, 8; 15, 2, 3, 5; 19. 6; 25.6; 30. 1; 36; 37; 40; 41; 54; 59; 62). Terms implied in the contract (19. 2). How far dilapidation excuses payment of rent (27; 28 pr. 1; 60 pr.). Effect of special conditions (9. 2, 3; 11.4; 12; 13. 10; 19. 3; 21; 24 pr.; 29; 30. 3, 4; 51; 54. 1) waiver (60. 3, 6). Measure of damages (24. 3; 38 pr.; 48. 1). Remission (15. 4-8). Landlord's right of re-entry (56); goods of sub-tenant not liable (24. 1). The actions ex locato' and 'ex conducto' are available to and against heirs (19. 8-10; 32; 60. 1). Their effect as merely rescinding the contract (15.9; 16; 17; 18; 19 pr.). Their combination with other actions (13 pr. 4; 25. 5; 30. 2; 31; 35. 1; 42; 43; 45; 57; 60. 2, 5).

Sundry cases (9.6; 10; 19. 5, 7; 22 pr.; 24. 5; 31; 38. 1; 57; 58; 60. 4, 8; 61. 1). Cf. Cod. iv. 65; Inst. iii. 24; Gai. iii. 142.

1. PAULUS libro XXXIV ad edictum.

Locatio et conductio, cum naturalis sit et omnium gentium', non uerbis sed consensu2 contrahitur, sicut emptio et uenditio.

GAIUS libro II rerum cottidianarum.

Locatio et conductio proxima est emptioni et uenditioni isdemque iuris regulis constitit3: nam ut emptio et uenditio ita contrahitur, si de pretio conuenerit, sic et locatio et conductio contrahi intellegitur, si de mercede conuenerit. Adeo autem i familiaritatem aliquam habere uidentur emptio et uenditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam quaeri soleat, utrum emptio et uenditio sit an locatio et conductio. ut ecce si cum aurifice mihi conuenerit, ut is ex auro suo anulos mihi faceret certi ponderis certaeque formae et acceperit uerbi gratia trecenta, utrum emptio et uenditio sit, an locatio et conductio? sed placet 2 D. xliv. 7. 2. 8 Inst. iii. 24 pr. ♦ D. xviii. 1. 65.

1 D. i. I. 5.

« PreviousContinue »