Page images
PDF
EPUB

64. IDEM libro II epistularum.

Fundus ille est mihi et Titio emptus: quaero, utrum in partem an in totum uenditio consistat an nihil actum sit. respondi personam Titii superuacuo accipiendam puto ideoque totius fundi emptionem ad me pertinere.

65. IDEM libro XI epistularum.

Conuenit mihi tecum, ut certum numerum tegularum mihi dares certo pretio quod ut faceres: utrum emptio sit an locatio? respondit, si ex meo fundo tegulas tibi factas ut darem conuenit, emptionem puto esse, non conductionem: totiens enim conductio alicuius rei est, quotiens materia, in qua aliquid praestatur, in eodem statu eiusdem manet: quotiens uero et immutatur et alienatur, emptio magis quam locatio intellegi debet.

66. POMPONIUS libro XXXI ad Quintum Mucium.

In uendendo fundo quaedam etiam si non dicantur, praestanda sunt, ueluti ne fundus euincatur aut usus fructus eius, quaedam ita demum, si dicta sint, ueluti uiam iter actum aquae ductum praestatu iri: idem et in seruitutibus urbanorum praediorum. Si cum seruitus uenditis praediis deberetur nec commemorauerit uenditor, sed sciens esse reticuerit et ob id per ignorantiam rei emptor non utendo per statutum tempus eam seruitutem amiserit, quidam recte putant uenditorem teneri ex empto ob dolum. Quintus Mucius scribit, qui scribsit 'ruta caesa quaeque aedium 2 'fundiue non sunt,' bis idem scriptum: nam ruta caesa 1 ea sunt quae neque aedium neque fundi sunt.

67. IDEM libro XXXIX ad Quintum Mucium.

Alienatio cum fit, cum sua causa 2 dominium ad alium transferimus, quae esset futura si apud nos ea res mansisset, idque toto iure ciuili ita se habet, praeterquam si aliquid nominatim sit constitutum.

68. PROCULUS libro VI epistularum.

Si, cum fundum uenderes, in lege dixisses, quod mercedis nomine a conductore exegisses 3, id emptori accessurum esse, existimo te in exigendo non solum bonam fidem, sed etiam diligentiam praestare debere, id est non solum ut a te dolus malus absit, sed etiam ut culpa. Fere aliqui solent haec uerba adicere: 'dolus malus a uenditore aberit,' qui etiam si adiectum non est, abesse debet. Nec uidetur abesse, si per eum factum est aut fiet, 2 quo minus fundum emptor possideat. erit ergo ex empto actio, non ut uenditor uacuam possessionem tradat, cum multis modis accidere poterit, ne tradere possit, sed ut, si quid dolo malo fecit aut facit, dolus malus eius aestimaretur.

1 D. xix. 1. 17. 6; l. 16. 241.

2 D. xli. 1. 20.

3 D. xix. 1. 13. 16.

69. IDEM libro XI epistularum.

Rutilia Polla emit lacum Sabatenem Angularium et circa cum lacum pedes decem: quaero, numquid et decem pedes, qui tunc accesserunt, sub aqua sint, quia lacus creuit, an proximi pedes decem ab aqua Rutiliae Pollae iuris sint. Proculus respondit: ego existimo eatenus lacum, quem emit Rutilia Polla, uenisse, quatenus tunc fuit, et circa eum decem pedes qui tunc fuerunt, nec ob eam rem, quod lacus postea creuit, latius eum possidere debet quam emit.

70. LICINNIUS RUFINUS libro VIII regularum.

Liberi hominis emptionem contrahi posse plerique existimauerunt, si modo inter ignorantes id fiat. quod idem placet etiam, si uenditor sciat, emptor autem ignoret. quod si emptor sciens liberum esse emerit, nulla emptio contrahitur.

71. PAPIRIUS IUSTUS libro I constitutionum.

Imperatores Antoninus et Uerus Augusti Sextio Uero in haec uerba rescripserunt: quibus mensuris aut pretiis negotiatores 'uina compararent, in contrahentium potestate esse: neque enim 'quisquam cogitur uendere, si aut pretium aut mensura displiceat, 'praesertim si nihil contra consuetudinem regionis fiat.'

72. PAPINIANUS libro X quaestionum.

Pacta conuenta 1, quae postea facta detrahunt aliquid emptioni, contineri contractui uidentur: quae uero adiciunt, credimus non inesse. quod locum habet in his quae adminicula sunt emptionis, ueluti ne cautio duplae praestetur aut ut cum fideiussore cautio duplae praestetur. sed quo casu agente emptore non ualet pactum, idem uires habebit iure exceptionis agente uenditore. an idem dici possit aucto postea uel deminuto pretio, non immerito quaesitum est, quoniam emptionis substantia constitit ex pretio. PAULUS notat: si omnibus integris manentibus de augendo uel deminuendo pretio rursum conuenit, recessum a priore_contractu 1 et noua emptio intercessisse uidetur. PAPINIANUS: Lege uenditionis illa facta 'si quid sacri aut religiosi aut publici est, eius 'nihil uenit,' si res non in usu publico, sed in patrimonio fisci erit, uenditio eius ualebit, nec uenditori proderit exceptio, quae non habuit locum.

73. IDEM libro III responsorum.

Aede sacra terrae motu diruta locus aedificii non est profanus I et ideo uenire non potest. Intra maceriam sepulchrorum hortis uel ceteris culturis loca pura seruata, si nihil uenditor nominatim excepit, ad emptorem pertinent.

1 D. ii. 14. 7. 6; ibid. 27. 2.

74. IDEM libro I definitionum.

Clauibus traditis ita mercium in horreis conditarum possessio tradita uidetur, si claues apud horrea traditae sint: quo facto confestim emptor dominium et possessionem adipiscitur, etsi non aperuerit horrea: quod si uenditoris merces non fuerunt, usucapio confestim inchoabitur.

75. HERMOGENIANUS libro II iuris epitomarum.

Qui fundum uendidit 2, ut eum certa mercede conductum ipse habeat uel, si uendat, non alii sed sibi distrahat, uel simile aliquid paciscatur: ad complendum id quod pepigerunt ex uendito agere poterit.

76. PAULUS libro VI responsorum.

Dolia in horreis defossa 3, si non sint nominatim in uenditione excepta, horreorum uenditioni cessisse uideri. Eum qui in locum emptoris successit isdem defensionibus uti posse quibus uenditor eius uti potuisset, sed et longae possessionis praescriptione, si utriusque possessio impleat tempora constitutionibus statuta.

77. IAUOLENUS libro IV ex posterioribus LABEONIS. In lege fundi uendundi lapidicinae in eo fundo ubique essent exceptae erant, et post multum temporis in eo fundo repertae erant lapidicinae 5. eas quoque uenditoris esse Tubero respondit: Labeo referre quid actum sit: si non appareat, non uideri eas lapidicinas esse exceptas: neminem enim nec uendere nec excipere quod non sit, et lapidicinas nullas esse, nisi quae apparent et caedantur: aliter interpretantibus totum fundum lapidicinarum fore, si forte toto eo sub terra esset lapis. hoc probo.

78. LABEO libro IV posteriorum a IAUOLENO epitomatorum. Fistulas emptori accessuras in lege dictum erat: quaerebatur, an castellum, ex quo fistulis aqua duceretur, accederet. respondi apparere id actum esse, ut id quoque accederet, licet scriptura non continetur. Fundum ab eo emisti cuius filii postea tutelam ad- 1 ministras, nec uacuam accepisti possessionem. dixi tradere te tibi possessionem hoc modo posse, ut pupillus et familia eius decedat de fundo, tunc demum tu ingrediaris possessionem. Qui 2 fundum ea lege emerat, ut soluta pecunia traderetur ei possessio, duobus heredibus relictis decessit. si unus omnem pecuniam soluerit, partem familiae herciscundae iudicio seruabit: nec, si partem soluat, ex empto cum uenditore aget, quoniam ita contractum aes alienum diuidi non potuit. Frumenta quae in herbis 3 erant cum uendidisses dixisti te, si quid ui aut tempestate factum esset, praestaturum: ea frumenta niues corruperunt: si immode

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ratae fuerunt et contra consuetudinem tempestatis, agi tecum ex empto poterit.

79. IAUOLENUS libro v ex posterioribus LABEONIS.

Fundi partem dimidiam ea lege uendidisti, ut emptor alteram partem, quam retinebas, annis decem certa pecunia in annos singulos conductam habeat. Labeo et Trebatius negant posse ex uendito agi ut id quod conuenerit fiat. ego contra puto, si modo ideo uilius fundum uendidisti ut haec tibi conductio praestaretur: nam hoc ipsum pretium fundi uideretur, quod eo pacto uenditus fuerat: eoque iure utimur.

80. LABEO libro v posteriorum a IAUOLENO epitomatorum. Cum manu sata in uenditione fundi excipiuntur, non quae in perpetuo sata sunt excipi uiderentur, sed quae singulis annis seri solent, ita ut fructus eorum tollatur: nam aliter interpretantibus 1 uites et arbores omnes exceptae uidebuntur. Huius rei emptionem posse fieri dixi: 'quae ex meis aedibus in tuas aedes proiecta 'sunt, ut ea mihi ita habere liceat,' deque ea re ex empto agi. 2 Silua caedua in quinquennium uenierat: quaerebatur, cum glans decidisset, utrius esset. scio Seruium respondisse, primum sequendum esse quod appareret actum esse: quod si in obscuro esset, quaecumque glans ex his arboribus quae caesae non essent cecidisset uenditoris esse, eam autem quae in arboribus fuisset eo 3 tempore cum haec caederentur emptoris. Nemo potest uideri eam rem uendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad emptorem transeat, sed hoc aut locatio est aut aliud genus contractus.

81. SCAEUOLA libro VII digestorum.

Titius cum mutuos acciperet tot aureos sub usuris, dedit pignori siue hypothecae praedia, et fideiussorem Lucium, cui promisit intra triennium proximum se eum liberaturum: quod si id non fecerit die supra scripta et solucrit debitum fideiussor creditori, iussit praedia empta esse, quae creditoribus obligauerat. quaero, cum non sit liberatus Lucius fideiussor a Titio, an, si soluerit creditori, empta haberet supra scripta praedia. respondit, si non ut in causam obligationis, sed ut empta habeat, sub condicione 1 emptio facta est et contractam esse obligationem'. Lucius Titius promisit de fundo suo centum milia modiorum frumenti annua praestare praediis Gaii Seii: postea Lucius Titius uendidit fundum. additis uerbis his: quo iure quaque condicione ea praedia Lucii 'Titii hodie sunt, ita ueneunt itaque habebuntur:' quaero, an emptor Gaio Seio ad praestationem frumenti sit obnoxius. spondit emptorem Gaio Seio secundum ea quae proponerentur obligatum non esse.

D. xiii. 7. 34.

re

LIBER DECIMUS NONUS.

TIT I.

DE ACTIONIBUS EMPTI UENDITI.

SUMMARY.-Former lax use of terms (19; 20).

[ocr errors]

The action 'ex empto' is 'bonae fidei,' and lies, after tender of price (13. 8), for all non-performance (1. 1; 11 pr. 1); such as non-delivery (2.1; 3; 11. 2, 13; 13. 21; 47; 50); short delivery (2 pr.; 4. 1; 6. pr., 4; 42); for 'dolus' (6.8, 9: 13. 6; 39; 49; 54 pr.) or 'culpa' (13. 16; 36; 54 pr.) of vendor, for 'fructus' (3. 1); for 'arra' (11. 6). Its relation to other actions (5; 10; 11. 3, 6, 6, 14; 40; 42). Sale by filius familias' (6. 7); 'pupillus (13. 7, 29); minor (13. 28); 'procurator' (13. 25, 27). Capites diminutio' of purchaser (24 pr.). Effect of sale of res aliena' or a 'pignus' (11. 15, 16; 13.5, 15; 24.1; 30. 1; 45. I; 46); of standing timber (40); of 'iactus retis' (11. 18; 12); of a slave in the enemy's power (55); of several things for one price (33); with accessions (II. 17). Effect of special terms (6. 6; 11. 18; 13. 17, 30; 17. 6; 21. 4-6; 26; 29; 31; 53. 2; 54. 1), of warranties (11.4, 7, 8, 13; 13. 3), of misstatements or silence as to defects or burdens (1.1; 4. pr.; 7; 8; 13 pr., 1. 2, 4; 21. pr. 1; 35; 39; 41; 43). Accession (13. 10-13, 18, 31; 14; 15; 16; 17; 18; 38. 2; 52. 3; 53 pr., I). Accretion after sale (13. 14).

Defences (3. 4; 31 pr. 1). Liability of 'fideiussor' (24. 2). Measure of damages
(1 pr.; 11. 9-14; 13. 9; 21. 2, 3; 22; 23; 25; 27; 28; 32; 34; 43).
The action 'ex vendito' (13. 19), lies to recover the price (13. 20) and interest (13.
20, 26; 49. 1), to compel removal (9), for 'mora' (51) on a mixed covenant (6.
1, 2), for fraud of the purchaser (13. 5). Limitations (50). Measure of damages
(13. 20-24).

Sundry cases (6. 3, 5; 30 pr.: 37; 38 pr. 1; 43; 44; 45; 47; 48; 52 pr.–2).
Cf. Cod. iv. 49; Inst. iii. 23. I.

I. ULPIANUS libro XXVIII ad Sabinum.

Si res uendita non tradatur, in id quod interest agitur, hoc est quod rem habere interest emptoris: hoc autem interdum pretium egreditur, si pluris interest quam res ualet uel empta est. Uen- 1 ditor si, cum sciret deberi, seruitutem celauit, non euadet ex empto actionem, si modo eam rem emptor ignorauit: omnia enim quae contra bonam fidem fiunt ueniunt in empti actionem. sed scire uenditorem et celare sic accipimus, non solum si non admonuit, sed et si negauit seruitutem istam deberi, cum esset ab eo quaesitum. sed et si proponas eum ita dixisse: nulla quidem 'seruitus debetur, uerum ne emergat inopinata seruitus, non teneor', puto eum ex empto teneri, quia seruitus debebatur et scisset. sed si id egit, ne cognosceret emptor aliquam seruitutem deberi, opinor eum ex empto teneri. et generaliter dixerim, si improbato more uersatus sit in celanda seruitute, debere eum teneri, non si securitati suae prospectum uoluit. haec ita uera sunt, si emptor ignorauit seruitutes, quia non uidetur esse celatus qui scit, neque certiorari debuit qui non ignorauit.

2. PAULUS libro v ad Sabinum.

Si in emptione modus dictus est et non praestatur, ex empto est actio. Uacua possessio emptori tradita non intellegitur, si I alius in ea legatorum fideiue commissorum seruandorum causa in

1 D. xviii. I. 40. 2.

« PreviousContinue »