Page images
PDF
EPUB

239 assent dominum decessisse. earum autem summarum nomine quae ad Stichum peruenissent, familiae herciscundae quidem actionem non competere coheredibus, sed negotiorum gestorum dari debere. quas uero pecunias ipse credidisset, eas non ex maiore parte quam ex qua ipse heres sit alienatas esse: nam et si tibi in hoc dederim nummos, ut eos Sticho credas, deinde mortuo me ignorans dederis, accipientis non facies: neque enim sicut illud receptum est, ut debitores soluentes ei liberentur, ita hoc quoque receptum, ut credendo nummos alienaret. quare si nulla stipulatio interuenisset, neque ut creditam pecuniam pro parte coheredis peti posse neque pignora teneri. quod si stipulatus quoque esset, referret, quemadmodum stipulatus esset: nam si nominatim forte Titio domino suo mortuo iam dari stipulatus sit, procul dubio inutiliter esset stipulatus. quod si sibi dari stipulatus esset, dicendum hereditati eum adquisisse: sicut enim nobismet ipsis ex re nostra per eos qui liberi uel alieni serui bona fide seruiant adquiratur, ita hereditati quoque ex re hereditaria adquiri. post aditam uero a coheredibus hereditatem non aeque idem dici potest, utique si scierint eum sibi coheredem datum, quoniam tunc non possunt uideri bonae fidei possessores esse, qui nec possidendi animum haberent. quod si proponatur coheredes eius id ignorasse, quod forte ipsi quoque ex necessariis fuerint, potest adhuc idem responderi: quo quidem casu illud euenturum, ut, si suae condicionis coheredes iste seruus habeat, inuicem bona fide seruire uideantur.

42. CELSUS libro VI digestorum.

Si ego decem stipulatus a Titio deinceps stipuler a Seio, quanto minus a Titio consequi possim: si decem petiero a Titio, non liberatur Seius, alioquin nequicquam mihi cauetur: at si iudicatum fecerit Titius, nihil ultra Seius tenebitur. sed si cum Seio egero, quantumcumque est quo minus a Titio exigere potuero, eo tempore quo iudicium inter me et Seium acceptum est, tanto minus a Titio postea petere possum. Labeo ait, cum decem dari curari 1 stipulatus sis1, ideo non posse te decem dare oportere intendere, quia etiam reum locupletiorem dando promissor liberari possit: quo scilicet significat non esse cogendum eum accipere iudicium, si reum locupletem offerat.

1 D. xlv. 1. 67. 1.

LIBER DECIMUS

TIT. VI.

TERTIU S.

COMMODATI UEL CONTRA,

SUMMARY.-Does 'commodatum' differ from 'utendum datum' (1.1)? The thing lent must not, as a rule, be 'quod usu consumitur' (3. 6); it may be 'res aliena' (15; 16); it may be land (1. 1); when a loan is divisible (17.4); money is often lent for fictitious numeratio' (4).

The property in, and possession of, a loan remain with the lender (8; 9); whose
also are the profits on it (13. 1). Conditions accompanying a loan (5. pr.;
17 pr., 3).

The borrower's duty is to restore uninjured (3. 1; 10 pr.). The extent of his
liability (3.5; 5. 2-10; 10. 1; 11; 12. pr.; 18 pr.; 23); for theft by his own (20) or
by lender's (12. 1) messenger; for act of third party (19). When he is liable to
actions furti' (5. 8); or 'legis Aquiliae' (18. 1). The liabilities of joint-
borrowers (5. 15; 6; 7); an heir (3. 3: 17. 2); impuberes' (1. 2; 3 pr.);
'furiosi' (2); paterfamilias,' filius familias' (3. 4); inspector (10. 1).
Actions: where no contract intended (13. 2); doubtful cases (5. II-14; 14).
Damages (3. 2); recovery of vests the thing lent in the borrower (5. 1; 13 pr.;
17. 5). 'Actio contraria' (17. 1, 5; 18. 2, 3; 21 pr.; 22); 'pensatio' (18. 4).
Action for theft by lender's slave (21. 1).

I.

Cf. Cod. iv. 23; Inst. iii. 14. 2; Paul R. S. ii. 4.

6

ULPIANUS libro XXVIII ad edictum.

Ait praetor: Quod quis commodasse dicetur, de eo iudicium I dabo.' Huius edicti interpretatio non est difficilis. unum solummodo notandum, quod qui edictum concepit commodati fecit mentionem, cum Paconius utendi fecit mentionem. inter commodatum autem et utendum datum Labeo quidem ait tantum interesse, quantum inter genus et speciem: commodari enim rem mobilem, non etiam soli, utendam dari etiam soli. sed, ut apparet, proprie commodata res dicitur et quae soli est, idque et Cassius existimat. Uiuianus amplius etiam habitationem commodari 2 posse ait. Impuberes commodati actione non tenentur, quoniam nec constitit commodatum in pupilli persona sine tutoris auctoritate, usque adeo ut, etiamsi pubes factus dolum aut culpam admiserit, hac actione non tenetur, quia ab initio non constitit.

2. PAULUS libro XXIX ad edictum.

Nec in furiosum commodati actio danda est, sed ad exhibendum aduersus eos dabitur, ut res exhibita uindicetur.

3. ULPIANUS libro XXVIII ad edictum.

Sed mihi uidetur, si locupletior pupillus factus sit, dandam 1 utilem commodati actionem secundum diui Pii rescriptum. Si

reddita quidem sit res commodata, sed deterior reddita, non uidetur reddita, quae deterior facta redditur, nisi quid interest praestetur: proprie enim dicitur res non reddita, quae deterior redditur1. In hac actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis 2 similiter in litem iurabitur: et rei iudicandae tempus, quanti res sit, obseruatur, quamuis in stricti litis contestatae tempus spectetur. Heres eius qui commodatum accepit pro ea parte qua 3 heres est conuenitur, nisi forte habeat facultatem totius rei restituendae nec faciat: tunc enim condemnatur in solidum, quasi hoc boni iudicis arbitrio conueniat. Si filio familias seruoue commo- 4 datum sit, dumtaxat de peculio agendum erit: cum filio autem familias ipso et directo quis poterit. sed et si ancillae uel filiae familias commodauerit, dumtaxat de peculio erit agendum. Sed 5 non tantum ex causa doli earum personarum pater uel dominus condemnetur, sed et ipsius quoque domini uel patris fraus dumtaxat uenit, ut Iulianus libro undecimo circa pigneraticiam actionem distinguit. Non potest commodari id quod usu con- 6 sumitur, nisi forte ad pompam uel ostentationem quis accipiat. 4. GAIUS libro I de uerborum obligationibus.

Saepe etiam ad hoc commodantur pecuniae, ut dicis gratia numerationis loco intercedant.

5. ULPIANUS libro XXVIII ad edictum.

Si ut certo loco uel tempore reddatur commodatum conuenit, officio iudicis inest, ut rationem loci uel temporis habeat. Si 1 quis hac actione egerit et oblatam litis aestimationem susceperit, rem offerentis facit 2. Nunc uidendum est, quid ueniat in commo- 2 dati actione, utrum dolus an et culpa an uero et omne periculum3. et quidem in contractibus interdum dolum solum, interdum et culpam praestamus: dolum in deposito: nam quia nulla utilitas eius uersatur apud quem deponitur, merito dolus praestatur solus: nisi forte et merces accessit (tunc enim, ut est et constitutum, etiam culpa exhibetur) aut si hoc ab initio conuenit, ut et culpam et periculum praestet is penes quem deponitur. sed ubi utriusque utilitas uertitur, ut in empto, ut in locato, ut in dote, ut in pignore, ut in societate, et dolus et culpa praestatur. Commo- 3 datum autem plerumque solam utilitatem continet eius cui commodatur, et ideo uerior est Quinti Mucii sententia existimantis et culpam praestandam et diligentiam et, si forte res aestimata data sit, omne periculum praestandum ab eo qui aestimationem se praestaturum recepit. Quod uero senectute contigit uel morbo, 4 uel ui latronum ereptum est, aut quid simile accidit, dicendum est nihil eorum esse inputandum ei qui commodatum accepit, nisi aliqua culpa interueniat. proinde et si incendio uel ruina 3 D. 1. 17. 23.

1 D. xvi. 3. I. 16. D. xvi. 3. I. 9.

2 D. xli. 4. 3.
5 D. ii. 14. 7. 15; xvi. 3. 1. 6.
7 D. xliv. 7. I. 4.

6 D. xix. 3. I. I.

aliquid contigit uel aliquid damnum fatale, non tenebitur, nisi forte, cum possit res commodatas saluas facere, suas praetulit. 5 Custodiam plane commodatae rei etiam diligentem debet prae6 stare. Sed an etiam hominis commodati custodia praestetur, apud ueteres dubitatum est. nam interdum et hominis custodia1 praestanda est, si uinctus commodatus est, uel eius aetatis ut custodia indigeret: certe si hoc actum est, ut custodiam is qui 7 rogauit praestet, dicendum erit praestare. Sed interdum et mortis damnum ad eum qui commodatum rogauit pertinet: nam si tibi equum commodaucro, ut ad uillam adduceres, tu ad bellum duxeris, commodati teneberis: idem erit et in homine. plane si sic commodaui, ut ad bellum duceres, meum erit periculum. nam et si seruum tibi tectorem commodauero et de machina ceciderit, periculum meum esse Namusa ait: sed ego ita hoc uerum puto, si tibi commodaui, ut et in machina operaretur: ceterum si ut de plano opus faceret, tu eum inposuisti in machina, aut si machinae cuipa factum minus diligenter non ab ipso ligatae uel funium perticarumque uetustate, dico periculum, quod culpa contigit rogantis commodatum, ipsum praestare debere: nam et Mela scripsit, si seruus lapidario commodatus sub machina perierit, teneri fabrum commodati, qui neglegentius machinam colligauit. 8 Quin immo et qui alias re commodata utitur, non solum commodati, uerum furti quoque tenetur, ut Iulianus libro undecimo digestorum scripsit. denique ait, si tibi codicem commodauero, et in eo chirographum debitorem tuum cauere feceris, egoque hoc interleuero, si quidem ad hoc tibi commodauero, ut caueretur tibi in eo, teneri me tibi contrario iudicio: si minus neque me certiorasti ibi chirographum esse scriptum, etiam teneris mihi, inquit, commodati: immo, ait, etiam furti, quoniam aliter re commodata usus es, quemadmodum qui equo, inquit, uel uestimento aliter 9 quam commodatum est utitur, furti tenetur. Usque adeo autem diligentia in re commodata praestanda est, ut etiam in ea quae sequitur rem commodatam praestari debeat: ut puta equam tibi commodaui, quam pullus comitabatur: etiam pulli te custodiam 10 praestare debere ueteres responderunt. Interdum plane dolum solum in re commodata qui rogauit praestabit, ut puta si quis ita conuenit: uel si sua dumtaxat causa commodauit, sponsae forte suae uel uxori, quo honestius culta ad se deduceretur, uel si quis ludos edens praetor scaenicis commodauit, uel ipsi praetori quis 11 ultro commodauit. Nunc uidendum, in quibus speciebus commodati actio locum habeat. et est apud ueteres de huiusmodi spe12 ciebus dubitatum. Rem tibi dedi, ut creditori tuo pignori dares: dedisti non repigneras, ut mihi reddas. Labeo ait commodati actionem locum habere, quod ego puto uerum esse, nisi merces interuenit: tunc enim uel in factum uel ex locato conducto

1 D. xi. 4. I. 7,

&; xvi.

3. 7, pr.

2 D. xlvii. 2. 76; Inst. iv. 1. 7. 3 D. xlvii. 2. 14. 15; cf. D. xvi. 3. 1. 5.

agendum erit. plane si ego pro te rem pignori dedero tuo uoluntate, mandati erit actio. idem Labeo recte dicit, si a me culpa absit repignerandi, creditor autem nolit reddere pignus, competere tibi ad hoc dumtaxat commodati, ut tibi actiones aduersus eum praestem. abesse autem culpa a me uidetur, siue iam solui pecuniam siue soluere sum paratus. sumptum plane litis ceteraque aequum est eum adgnoscere qui commodatum accepit. Si me 13 rogaueris, ut seruum tibi cum lance commodarem et seruus lancem perdiderit, Cartilius ait periculum ad te respicere, nam et lancem uideri commodatam: quare culpam in eam quoque praestandam. plane si seruus cum ea fugerit, eum qui commodatum accepit non teneri, nisi fugae praestitit culpam. Si de me petisses, ut tricli- 14 nium tibi sternerem et argentum ad ministerium praeberem, et fecero, deinde petisses, ut idem sequenti die facerem et cum commode argentum domi referre non possem, ibi hoc reliquero et perierit: qua actione agi possit et cuius esset periculum? Labeo de periculo scripsit multum interesse, custodem posui an non1: si posui, ad me periculum spectare, si minus, ad eum penes quem relictum est. ego puto commodati quidem agendum, uerum custodiam eum praestare debere penes quem res relictae sunt, nisi aliud nominatim conuenit. Si duobus uehiculum commodatum 15 sit uel locatum simul, Celsus filius scribit libro sexto digestorum quaeri posse, utrum unusquisque eorum in solidum an pro parte teneatur. et ait duorum quidem in solidum dominium uel possessionem esse non posse2: nec quemquam partis corporis dominum esse, sed totius corporis pro indiuiso pro parte dominium habere. usum autem balinei quidem uel porticus uel campi uniuscuiusque in solidum esse (neque enim minus me uti, quod et alius uteretur): uerum in uehiculo commodato uel locato pro parte quidem effectu me usum habere, quia non omnia loca uehiculi teneam. sed esse uerius ait et dolum et culpam et diligentiam et custodiam in totum me praestare debere: quare duo quodammodo rei habebuntur et, si alter conuentus praestiterit, liberabit alterum et ambobus competit furti actio,

6. POMPONIUS libro v ad Sabinum.

ut alterutro agente alterius actio contra furem tollatur.

7. ULPIANUS libro XXVIII ad edictum.

Unde quaeritur, si alter furti egerit, an ipse solus debeat commodati conueniri. et ait Celsus, si alter conueniatur qui furti non egit, et paratus sit periculo suo conueniri alterum qui furti agendo lucrum sensit ex re commodata, debere eum audiri et absolui. Sed si legis Aquiliae aduersus socium eius habuit commodator I actionem, uidendum erit, ne cedere debeat, si forte damnum dedit

[blocks in formation]
« PreviousContinue »