Page images
PDF
EPUB

altera in personam pactum conceptum fuerit, ueluti ne ego petam uel ne a te petatur: heres meus ab omnibus uobis petitionem habebit et ab herede tuo omnes petere poterimus.

58. NERATIUS libro III membranarum.

Ab emptione uenditione, locatione conductione ceterisque similibus obligationibus quin integris omnibus consensu eorum qui inter se obligati sint recedi possit, dubium non est 1. Aristoni hoc amplius uidebatur, si ea quae me ex empto praestare tibi oporteret praestitissem, et, cum tu mihi pretium deberes, conuenisset mihi tecum, ut rursus praestitis mihi a te in re uendita omnibus quae ego tibi praestitissem, pretium mihi non dares tuque mihi ea praestitisses: pretium te debere desinere, quia bonae fidei, ad quam omnia haec rediguntur, interpretatio hanc quoque conuentionem admittit. nec quicquam interest, utrum integris omnibus in quae obligati essemus conueniret, ut ab eo negotio discederetur, an in integrum restitutis his quae ego tibi praestitissem consentiremus, ne quid tu mihi eo nomine praestares. illud plane conuentione, quae pertinet ad resoluendum id quod actum est perfici non potest, ut tu quod iam ego tibi praestiti contra praestare mihi cogaris: quia eo modo non tam hoc agitur ut a pristino negotio discedamus quam ut nouae quaedam obligationes inter nos constituantur.

59. PAULUS libro III regularum.

Per quos adquiri nobis stipulatione potest per eosdem etiam pactis conuentis meliorem condicionem nostram fieri posse placet.

60. PAPIRIUS IUSTUS libro VIII constitutionum. Imperator Antoninus Auidio Cassio rescripsit, si creditores parati sint partem ex bonis licet ab extraneo consequi, rationem habendam prius necessariarum personarum, si idoneae sint 3.

61. POMPONIUS libro IX ad Sabinum.

Nemo paciscendo efficere potest, ne sibi locum suum dedicare liceat aut ne sibi in suo sepelire mortuum liceat aut ne uicino inuito praedium alienet.

62. FURIUS ANTHIANUS libro I ad edictum.

Si reus, postquam pactus sit a se non peti pecuniam ideoque coepit id pactum fideiussori quoque prodesse, pactus sit ut a se peti liceat: an utilitas prioris pacti sublata sit fideiussori, quaesitum est. sed uerius est semel adquisitam fideiussori pacti exceptionem ulterius ei inuito extorqueri non posse 5.

1 D. xlvi. 3. 80.

2 D. xviii. 5. 2.

3 D. xlii. 5. 16. 5 supra 27. 2.

+ D. viii. 1. 15.

XLIV. 7. DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS. 215

LIBER QUADRAGESIMUS QUARTUS.

TIT. VII.

DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS.

SUMMARY.-The nature of an obligation (3 pr. 1), proof of an (47), if not binding at its inception cannot be judicially confirmed (27); 'obligationes naturales (10; 59); who is 'creditor?' (42).

Obligations arise in three ways (1 pr.; cf. 52 pr.) viz. :—

'Ex contractu;' contracts are formed 'Re' (1. 2−6; 52. 1), 'Verbis' (1.7-15; 52. 2), 'consensu’(2; 52. 4). The parties to a contract (11), its expression (48; 52. 9, 10), its locality (21), its construction (31; 61); the 'consensus' (55); the result must be intended (3. 2; 54); mistake (57). The effect of an account stated (61 pr.), of a condition 'si volam' (8) or an impossible (31), or subsequently added (44. 2), condition.

Ex maleficio' (4; 52. 8). One delict may produce several obligations (32; 34; 53).

'Ex variis causarum figuris' (5; 52).

'Dies,' 'conditio,' modus,' 'accessio' in obligations (44). Rights and liabilities of a 'pupillus' (43; 46; 59), a furiosus' (24; 46), a 'filius familias' (7; 9; 13; 39), an heir (12; 15; 26; 33; 35; 49; 58), a slave (14; 20; 30; 43); accruing by means of a slave (16; 24; 49; 56). The computation of time (6; 22; 23; 44. 1; 50); 'solutio obligationum' and 'consumptio actionum' (17; 18; 29; 34: 44. 3-6; 45; 53; 60).

[ocr errors]
[ocr errors]

'Actio' defined (51). Actions are distinguished as being 'in rem,' 'in personam' (25 pr.; 28; 37), 'ex contractu,' 'ex facto,' in factum' (25. 1), civiles,' honorariae (25. 2), 'directae,' utiles,' mixtae,' praeiudiciales' (37). The term comprises stipulationes praetoriae' and 'interdicta' (37. pr.) Limitation of actions (35). Minor points (36), (40), (41).

[blocks in formation]

OBLIGATIONES aut ex contractu nascuntur aut ex maleficio aut i proprio quodam iure ex uariis causarum figuris. Obligationes a ex contractu aut re contrahuntur aut uerbis aut consensu. Re contrahitur obligatio mutui datione1. mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensuraue constant, ueluti uino oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant accipientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis. Is quoque cui rem aliquam commodamus re nobis obligatur, 3 sed is de ea ipsa re quam acceperit restituenda tenetur. Et ille 4 quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit amiserit, nihilo minus obligatus permanet: is uero qui utendum accepit, si maiore casu2, cui humana infirmitas resistere non potest, ueluti incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, securus

alias tamen exactissimam diligentiam custodiendae rei praestare compellitur, nec sufficit ei eandem diligentiam adhibere quam suis rebus adhibet, si alius diligentior custodire poterit 3. sed et in maioribus casibus, si culpa eius interueniat, tenetur, ueluti si quasi amicos ad cenam inuitaturus argentum, quod in

1 D. xii. 1. 2.

2 D. xiii. 6. 5. 4.
Q

D. xiii. 6. 18.

eam rem utendum acceperit, peregre proficiscens secum portare uoluerit et id aut naufragio aut praedonum hostiumue incursu 5 amiserit. Is quoque apud quem rem aliquam deponimus re nobis tenetur: qui et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur. sed is, etiamsi neglegenter rem custoditam amiserit, securus est: quia enim non sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in eo solo tenetur, si quid dolo perierit: neglegentiae uero nomine ideo non tenetur, quia qui neglegenti amico rem custodiendam committit de se queri debet. magnam tamen neglegentiam 6 placuit in doli crimine cadere. Creditor quoque qui pignus accepit re tenetur: qui et ipse de ea ipsa re quam accepit 7 restituenda tenetur. Uerbis obligatio contrahitur ex interroga8 tione et responsu, cum quid dari fieriue nobis stipulemur. Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno nomine obligatur, fideiussor uocatur. et plerumque ab eo quem proprio nomine obligamus alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur, dum curamus, ut quod in obligationem deduximus, 9 tutius nobis debeatur. Si id quod dari stipulemur tale sit, ut dari non possit, palam est naturali ratione inutilem esse stipulationem, ueluti si de homine libero1 uel iam mortuo 2 uel aedibus deustis facta sit stipulatio inter eos qui ignorauerint eum hominem liberum esse uel mortuum esse uel aedes deustas esse. idem iuris est, si quis locum sacrum aut religiosum dari sibi 10 stipulatus fuerit 3. Nec minus inutilis est stipulatio, si quis rem II suam ignorans suam esse stipulatus fuerit. Item sub impossibili 12 condicione factam stipulationem constat inutilem esse. Furiosum, siue stipulatur siue promittat, nihil agere natura manifestum est *. 13 Huic proximus est qui eius aetatis est, ut nondum intellegat quid agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui 14 potest, creditur et stipulari et promittere recte posse. Mutum nihil 15 pertinere ad obligationem uerborum natura manifestum est. Sed et de surdo idem dicitur, quia, etiamsi loqui possit, siue promittit, uerba stipulantis exaudire debet, siue stipuletur, debet exaudire uerba promittentis. unde apparet non de eo nos loqui qui tardius exaudit, sed qui omnino non exaudit.

2. IDEM libro tertio institutionum 5.

Consensu fiunt obligationes in emptionibus uenditionibus, I locationibus conductionibus, societatibus, mandatis. Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque uerborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit 2 eos qui negotia gerunt consentire. Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, ueluti per epistulam uel per nuntium. 3 Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet.

1 D. xviii. I. 70.

2 D. xlv. 1. 83. 7.

D. 1. 17. 5.

8 D. xviii. 1. 62. 1; xlv. 1. 83. 5. Gai. iii. 135-137; Inst. iii. 22.

3. PAULUS libro II institutionum.

Obligationum substantia non in eo consistit, ut aliquod corpus nostrum aut seruitutem nostram faciat, sed ut alium nobis obstringat ad dandum aliquid uel faciendum uel praestandum. Non 1 satis autem est dantis esse nummos et fieri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc animo dari et accipi, ut obligatio constituatur. itaque si quis pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quamquam et donantis fuerit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum est. Uerborum quoque 2 obligatio constat, si inter contrahentes id agatur1: nec enim si per iocum2 puta uel demonstrandi intellectus causa ego tibi dixero 'spondes?' et tu responderis 'spondeo,' nascetur obligatio.

4. GAIUS libro III aureorum.

Ex maleficio nascuntur obligationes, ueluti ex furto, ex damno, ex rapina, ex iniuria. quae omnia unius generis sunt: nam hae re3 tantum consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes non tantum re consistant, sed etiam uerbis et consensu.

5. IDEM libro III aureorum 1.

Si quis absentis negotia gesserit, si quidem ex mandatu, palam est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus inuicem experiri possunt de eo quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet: si uero sine mandatu, placuit quidem sane eos inuicem obligari, eoque nomine proditae sunt actiones, quas appellamus negotiorum gestorum, quibus aeque inuicem experiri possunt de eo quod ex bona fide alterum alteri praestare oportet. sed neque ex contractu neque ex maleficio actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur ante contraxisse, neque ullum maleficium est sine mandatu suscipere negotiorum administrationem: longe magis is cuius negotia gesta sunt ignorans aut ⚫ contraxisse aut deliquisse intellegi potest: sed utilitatis causa 5 receptum est inuicem eos obligari. ideo autem id ita receptum est, quia plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur quasi statim redituri nec ob id ulli curam negotiorum suorum mandant, deinde nouis causis interuenientibus ex necessitate diutius absunt: quorum negotia disperire iniquum erat, quae sane disperirent, si uel is qui obtulisset se negotiis gerundis nullam habiturus esset actionem de eo quod utiliter de suo impendisset, uel is cuius gesta essent, aduersus eum qui inuasisset negotia eius, nullo iure agere posset. Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex con- 1 tractu obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur,

1 D. ii. 14. 7. 12.

2 D. xlvii. 10. 3. 3.

Inst. iii. 27.

D. iii. 5. I.

3 infra 25. I.

quasi ex contractu teneri uidentur. et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pupillo habet actionem, si uel impenderit aliquid in rem pupilli uel pro eo fuerit obligatus aut rem suam creditori eius 2 obligauerit. Heres quoque, qui legatum debet, neque ex contractu neque ex maleficio obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto neque cum herede contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum in ea re esse plus quam 3 manifestum est. Is quoque 1 qui non debitum accipit per errorem soluentis obligatur quidem quasi ex mutui datione, et eadem actione tenetur qua debitores creditoribus: sed non potest intellegi is qui ex ea causa tenetur ex contractu obligatus esse: qui enim soluit per errorem magis distrahendae obligationis animo quam 4 contrahendae dare uidetur. Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus uidetur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique peccasse aliquid intellegitur, licet per impru5 dentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri. Is quoque

3

ex cuius cenaculo (uel proprio ipsius uel conducto uel in quo gratis habitabat) deiectum effusumue aliquid est ita ut alicui noceret quasi ex maleficio teneri uidetur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur aut serui aut liberi. cui similis est is qui ea parte qua uolgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere. ideo si filius familias seorsum a patre habitauerit et quid ex cenaculo eius deiectum effusumue sit siue quid positum suspensumue habuerit, cuius casus periculosus est, Iuliano placuit in patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem, sed cum ipso filio agendum. 6 Item exercitor nauis aut cauponae aut stabuli de damno aut furto quod in naue aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio teneri uidetur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum quorum opera nauem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit aduersus . eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri uidetur.

6. PAULUS libro IV ad Sabinum.

In omnibus temporalibus actionibus nisi nouissimus totus dies compleatur, non finit obligationem 5.

7. POMPONIUS libro XV ad Sabinum.

Actiones aduersus patrem filio praestari non possunt, dum in potestate eius est filius.

3 D. ix. 3.

1 D. xii. 6.

2 D. 1. 13. 6.

D. iv. 9.

Ď. xli. 3. 6; xlv. 1. 99. 1.

« PreviousContinue »