Page images
PDF
EPUB

an rebus ipsis et factis? quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legis latoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.

33. ULPIANUS libro I de officio proconsulis.

Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt obseruari solet 1.

34. IDEM libro IV de officio proconsulis.

Cum de consuetudine ciuitatis uel prouinciae confidere quis uidetur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata sit.

35. HERMOGENIANUS libro I iuris epitomarum.

Sed et ea quae longa consuetudine comprobata sunt ac per annos plurimos obseruata, uelut tacita ciuium conuentio, non minus quam ea quae scripta sunt iura seruantur.

36. PAULUS libro VII ad Sabinum.

Immo magnae auctoritatis hoc ius habetur quod in tantum probatum est ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.

37. IDEM libro I quaestionum.

Si de interpretatione legis quaeratur, in primis inspiciendum est, quo iure ciuitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset 2: optima enim est legum interpres consuetudo.

38. CALLISTRATUS libro I quaestionum.

Nam imperator noster Seuerus rescripsit in ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem aut rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritatem uim legis optinere debere.

[blocks in formation]

Quod non ratione introductum, sed errore primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet.

MODESTINUS libro I regularum.

Ergo omne ius aut consensus fecit aut necessitas constituit aut firmauit consuetudo.

41. ULPIANUS libro II institutionum.

Totum autem ius constitit aut in adquirendo aut in conseruando aut in minuendo: aut enim hoc agitur quemadmodum quid cuiusque fiat, aut quemadmodum quis rem uel ius suum conseruet, aut quomodo alienet aut amittat.

1 D. 1. 2. II.

2 D. 1. 17. 34

TIT. IV.

DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM.

I.

Cod. i. 14-16, 19-23; Inst. i. 2.6; Gai. i. 5.

ULPIANUS libro I institutionum.

Quod principi placuit legis habet uigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat. Quodcumque igitur im- 1 perator per epistulam et subscriptionem statuit uel cognoscens decreuit uel de plano interlocutus est uel edicto praecepit, legem esse constat. haec sunt quas uolgo constitutiones appellamus. Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: 2 nam quae princeps alicui ob merita indulsit uel si quam poenam irrogauit uel si cui sine exemplo subuenit, personam non egreditur.

IDEM fideicommissorum libro IV.

In rebus nouis constituendis euidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure quod diu aequum uisum est'.

3. IAUOLENUS epistularum libro XIII.

Beneficium imperatoris, quod a diuina scilicet eius indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus.

MODESTINUS libro II excusationum.

Αἱ μεταγενέστεραι διατάξεις ἰσχυρότεραι τῶν πρὸ αὐτῶν εἰσίν.

1 D. i. 3. 23.

2 D. xxviii. 6. 43; xliii. 8. 2. 16; C. x. 10. 2. 3 D. i. 3. 26.

C

LIBER QUINQUAGESIMUS.

TIT. XVI.

DE UERBORUM SIGNIFICATIONE.

SUMMARY.-In this title explanations are given of the following terms and expressions :—

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Uerbum hoc si quis' tam masculos quam feminas complectitur1.

2. PAULUS libro I ad edictum.

'Urbis' appellatio muris, Romae' autem continentibus aedi1 ficiis finitur, quod latius patet. 'Cuiusque diei maior pars' est horarum septem primarum diei, non supremarum.

3. ULPIANUS libro II ad edictum.

'Itinere faciendo uiginti milia passuum in dies singulos peragenda" sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumerationem minus quam uiginti milia supersint, integrum diem occupent. ueluti uiginti unum milia sunt passus: biduum eis adtribuetur. quae dinumeratio ita demum facienda erit, si de die non con1 ueniat. Eius qui apud hostes decessit dici hereditas non potest, quia seruus decessit.

4. PAULUS libro I ad edictum.

'Nominis' appellatione rem significari Proculus ait.

5. IDEM libro II ad edictum.

'Rei' appellatio latior est quam 'pecuniae 5,' quia etiam ea quae extra computationem patrimonii nostri sunt continet, cum pecuniae I significatio ad ea referatur quae in patrimonio sunt. Opere locato conducto:' his uerbis Labeo significari ait id opus quod Graeci ἀποτέλεσμα uocant, non ἔργον, id est ex opere facto corpus aliquod perfectum.

6. ULPIANUS libro III ad edictum.

'Nominis' et 'rei' appellatio ad omnem contractum et obligationem pertinet. Uerbum ex legibus' sic accipiendum est: tam ex legum sententia quam ex uerbis.

[ocr errors]

7. PAULUS libro II ad edictum.

Sponsio' appellatur non solum quae per sponsus interrogationem fit, sed omnis stipulatio promissioque.

1 infr. 195. pr.

2 D. xxxiii. 9. 4. 4. 3 D. ii. II. I. 1 C. v. 14. II.

5 D. xii. I. I.

« PreviousContinue »