Page images
PDF
EPUB

1 alter dominorum utendo sibi, non toti fundo proficit. Sed si is

fundus qui seruierit ita diuisus est, plusculum dubitationis ea res habet: nam si certus ac finitus uiae locus est, tunc, si per longitudinem eius fundus diuisus est, eadem omnia seruanda erunt, quae si initio constituendae eius seruitutis similiter hic duo fundi fuissent: si uero per latitudinem uiae fundus diuisus est (nec multum refert, aequaliter id factum est an inaequaliter), tunc manet idem ius seruitutis, quod fundo indiuiso fuerat, nec aut usu detineri aut non utendo deperire nisi tota uia poterit: nec si forte inciderit, ut semita quae per alterum dumtaxat fundum erit uteretur, idcirco alter fundus liberabitur, quoniam unum atque eo 1 b modo indiuiduum uiae ius est. Possunt tamen alterutrum fundum liberare, si modo hoc specialiter conuenit: certe si is cui seruitus debebatur alterum ex ea diuisione fundum redemerit, num ideo minus ea re fundi alterius seruitus permanebit? nec uideo, quid absurde consecuturum sit eam sententiam fundo altero manente seruo: si modo et ab initio potuit angustior constitui uia quam lege finita est et adhuc id loci superest in eo fundo cui remissa seruitus non est, ut sufficiat uiae: quod si minus loci superest quam uiae sufficiat, uterque fundus liberabitur, alter propter redemptionem, alter, quia per eum locum qui superest uia conI c stitui non potest. Ceterum si ita constitutum est ius uiae, ut per quamlibet partem fundi ire agere liceat, idque uel subinde mutare nihil prohibet atque ita diuisus est fundus: si per quamlibet eius partem aeque ire atque agi possit, tunc perinde obseruabimus atque si ab initio duobus fundis duae seruitutes iniunctae fuissent, I dut altera retineri, altera non utendo possit deperire. Nec me fallit alieno facto ius alterius immutatu iri, quoniam ante satius fuerat per alteram partem ire agere, ut idem ius ei in altera parte fundi retineretur: contra illud commodum accessisse ei cui uia debebatur, quod per duas pariter uias ire agere possit bisque octonos in porrectum et senos denos in anfractum.

7. PAULUS libro XIII ad Plautium.

Si sic constituta sit aqua, ut uel aestate ducatur tantum uel uno` mense, quaeritur quemadmodum non utendo amittatur, quia non est continuum tempus, quo cum uti non1 potest, non sit usus. itaque et si alternis annis uel mensibus quis aquam habeat, duplicato constituto tempore amittitur2. idem et de itinere custoditur. si uero alternis diebus aut die toto aut tantum nocte, statuto legibus tempore amittitur, quia una seruitus est: nam et si alternis horis3 uel una hora cottidie seruitutem habeat, Seruius scribit perdere eum non utendo seruitutem, quia id quod habet cottidianum sit.

8.

IDEM libro xv ad Plautium.

Si stillicidii immittendi ius habeam in aream tuam et permisero 3 D. viii. 1. 5. I.

1 dele non.

2 C. iii. 34. 13; ibid. 14.

ius tibi in ea area aedificandi, stillicidii immittendi ius amitto. et similiter si per tuum fundum uia mihi debeatur et permisero tibi in eo loco, per quem uia mihi debetur, aliquid facere, amitto ius uiae. Is qui per partem itineris it totum ius usurpare uidetur.

9. IAUOLENUS libro III ex Plautio.

Aqua si in partem aquagi influxit, etiamsi non ad ultima loca peruenit, omnibus tamen partibus usurpatur.

IO. PAULUS libro xv ad Plautium.

Si communem fundum ego et pupillus haberemus, licet uterque non uteretur, tamen propter pupillum et ego uiam retineo. Si is qui nocturnam aquam habet interdiu per constitutum ad amissionem tempus usus fuerit, amisit nocturnam seruitutem, qua usus non est. idem est in eo qui certis horis aquae ductum habens aliis usus fuerit nec ulla parte earum horarum.

II. MARCELLUS libro IV digestorum.

Is cui uia uel actus debebatur, ut uehiculi certo genere uteretur, alio genere fuerat usus: uideamus ne amiserit seruitutem et alia sit eius condicio, qui amplius oneris quam licuit uexerit, magisque hic plus quam aliud egisse uideatur: sicuti latiore itinere usus esset aut si plura iumenta egerit quam licuit aut aquae admiscuerit aliam. ideoque in omnibus istis quaestionibus seruitus quidem non amittitur, non autem conceditur plus quam pactum est in seruitute habere. Heres, cum legatus esset fundus sub condicione1, I imposuit ei seruitutes: extinguentur si legati condicio existat. uideamus, an adquisitae sequantur legatarium: et magis dicendum est ut sequantur.

12. CELSUS libro XXIII digestorum.

Qui fundum alienum bona fide emit, itinere quod ei fundo debetur usus est: retinetur id ius itineris: atque etiam si precario aut ui deiecto domino possidet: fundus enim qualiter se habens ita, cum in suo habitu possessus est, ius non deperit, neque refert, iuste nec ne possideat qui talem eum possidet. quare fortius et si aqua per riuum sua sponte perfluxit, ius aquae ducendae retinetur, quod et Sabino recte placet, ut apud Neratium libro quarto membranarum scriptum est.

13. MARCELLUS libro XVII digestorum,

Si quis ex fundo cui uiam uicinus deberet uendidisset locum proximum seruienti fundo non imposita seruitute et intra legitimum tempus quo seruitutes pereunt rursus eum locum adquisisset, habiturus est seruitutem quam uicinus debuisset.

[blocks in formation]

14. IAUOLENUS libro X ex Cassio.

Si locus per quem uia aut iter aut actus debebatur impetu fluminis occupatus esset, et intra tempus quod ad amittendam seruitutem sufficit, alluuione facta restitutus est, seruitus quoque in pristinum statum restituitur1: quod si id tempus praeterierit ut I seruitus amittatur, renouare eam cogendus est. Cum uia publica uel fluminis impetu uel ruina amissa est, uicinus proximus uiam praestare debet.

15. IDEM libro II epistularum.

Si, cum seruitus mihi per plures fundos deberetur, medium fundum adquisiui, manere seruitutem puto, quia totiens seruitus confunditur, quotiens uti ea is ad quem pertineat non potest: medio autem fundo adquisito, potest consistere ut per primum et ultimum iter debeatur.

16. PROCULUS libro 1 epistularum.

Aquam, quae oriebatur in fundo uicini, plures per eundem riuum iure ducere soliti sunt, ita ut suo quisque die a capite duceret, primo per eundem riuum eumque communem, deinde ut quisque inferior erat suo quisque proprio riuo, et unus statuto tempore quo seruitus amittitur, non duxit. existimo eum ius ducendae aquae amississe nec per ceteros qui duxerunt eius ius usurpatum esse: proprium enim cuiusque eorum ius fuit neque per alium usurpari potuit. quod si plurium fundo iter aquae debitum esset, per unum eorum omnibus his inter quos is fundus communis fuisset usurpari potuisset. item si quis eorum quibus aquae ductus seruitus debebatur et per eundem riuum aquam ducebant ius aquae ducendae non ducendo eam amisit, nihil iuris eo nomine ceteris qui riuo utebantur adcreuit, idque commodum eius est per cuius fundum id iter aquae, quod non utendo pro parte unius amissum est: libertate enim huius partis seruitutis fruitur.

17. POMPONIUS libro XI ex uariis lectionibus.

Labeo ait, si is qui haustum habet per tempus quo seruitus amittitur ierit ad fontem nec aquam hauserit, iter quoque eum amississe2.

18. PAULUS libro xv ad Sabinum.

Si quis alia aqua usus fuerit, quam de qua in seruitute im1 ponenda actum est, seruitus amittitur. Tempus, quo non est usus praecedens fundi dominus, cui seruitus debetur, imputatur ei qui 2 in eius loco successit. Si, cum ius haberes immittendi, uicinus statuto tempore aedificatum non habuerit ideoque nec tu immittere poteris, non ideo magis seruitutem amittes, quia non potest uideri usucepisse uicinus tuus libertatem aedium suarum, qui ius tuum non interpellauit.

1 D. vii. 4. 23; ibid. 24. pr.

2 D. 1. 17. 129. I.

19. POMPONIUS libro XXXII ad Sabinum.

Si partem fundi uendendo lege cauerim, uti per eam partem in reliquum fundum meum aquam ducerem, et statutum tempus intercesserit antequam riuum facerem, nihil iuris amitto, quia nullum iter aquae fuerit, sed manet mihi ius integrum: quod si fecissem iter neque usus essem, amittam. Si per fundum meum uiam tibi 1 legauero et adita mea hereditate per constitutum tempus ad amittendam seruitutem ignoraueris eam tibi legatam esse, amittes uiam non utendo. quod si intra idem tempus, antequam rescires tibi legatam seruitutem, tuum fundum uendideris, ad emptorem uia pertinebit, si reliquo tempore ea usus fuerit, quia scilicet tua esse coeperat: ut iam nec ius repudiandi legatum tibi possit contingere, cum ad te fundus non pertineat.

SCAEUOLA libro I regularum.

Usu retinetur seruitus, cum ipse cui debetur utitur quiue in possessionem eius est aut mercennarius aut hospes aut medicus quiue ad uisitandum dominum uenit uel colonus aut fructuarius:

21. PAULUS libro v sententiarum.

fructuarius licet suo nomine.

22. SCAEUOLA libro I regularum. Denique quicumque quasi debita uia usus fuerit, 23. PAULUS libro v sententiarum. (siue ad fundum nostrum facit, uel ex fundo)

24. SCAEUOLA libro I regularum.

licet malae fidei possessor sit, retinebitur seruitus.

25. PAULUS libro v sententiarum.

Seruitute usus non uidetur nisi is qui suo iure uti se credidit: ideoque si quis pro uia publica uel pro alterius seruitute usus sit, nec interdictum nec actio utiliter competit.

LIBER SEPTIMUS.

TIT. I.

DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR FRUATUR.

SUMMARY.-Definition of 'usus fructus' (1; 2; 20.)

Who may take (56). How it may be constituted, 'pactionibus et stipulationibus' (3 pr.; 36. 1; 37), by reservation on traditio (32;54), 'in iudicio fam. herc. et comm. diu.' (6. 1), 'iure legati' (3 pr.; 6 pr.; 19 pr.; 20; 27; 29; 33 pr.; 34-36; 42; 43; 46; 49; 51; 57; 58; 72: 74). It may be granted at once or in future (4), may be partial (5), may be acquired through persons in potestate' (6. 2; 74). Of what it may be granted (3. 1; 28), 'rei soli' (7; 53; 71; 73), ' rei mobilis' (7), uniuersorum bonorum,' 'rerum singularium' (34. 2), ‘fetus pecoris,' but not 'partus' (68-70). It need not be profitable (41; 55). What is user (35. 1; 38-40).

How far transferable (12. 2; 67). How terminable (3. 2), by death (51), in case of ⚫ municipes' in c years (56), by ' derelictio' (64), by 'legitimo tempore' (5), not by loss of possession of slave (12. 3).

Extent of the right of 'fructuarius,' over timber, quarries, &c. (9-12; 13. 4; 18; 48. I; 59), over ships (12. 1), slaves (12. 3; 15. 1; 17; 21-26; 27. 2; 35. I; 36. 2), game (62), clothes (15. 4), fixtures (15 pr.), in case of accessio' (9. 4). He must not poison the air (13.6). How far he may alter a house (7; 8; 13.7; 14: 44; 61).

Competing rights of 'dominus' and 'fructuarius' (17 pr.; 19. 1; 30; 50;), as to rates (27.3; 52), as to apportionment of rents (58 pr.), for nurture of slaves (45), as to servitudes (15. 7; 16), as to security for good management (13).

Rights of 'usuarius' (42 pr.).

Remedies of dominus' (13. 2; 13. 3; 48 pr.; 64–66), of ‘fructuarius' (12. 5; 33. 1; 35 pr.; 46. 1; 47; 60).

Cf. D. vii. 2, 4, 5, 6, 9; C. iii. 33; Inst. ii. 4.

I. PAULUS libro III ad Uitellium,

Usus fructus est ius alienis1 rebus utendi fruendi salua rerum substantia.

2. CELSUS libro XVIII digestorum.

Est enim usus fructus ius in corpore quo sublato et ipsum tolli necesse est 2.

3. GAIUS libro II rerum cottidianarum uel aureorum. Omnium praediorum iure legati potest constitui usus fructus, ut heres iubeatur dare alicui usum fructum. dare autem intellegitur, si induxerit in fundum legatarium eumue patiatur uti frui 3. et sine testamento autem si quis uelit usum fructum constituere, I pactionibus et stipulationibus id efficere potest. Constitit autem usus fructus non tantum in fundo et aedibus, uerum etiam in 2 seruis et iumentis ceterisque rebus. Ne tamen in uniuersum inu

2 D. vii. 4. 23.

1 D. vii. 6. 5. pr.

3 D. viii. 1. 20; xli. I. 43. I.

« PreviousContinue »