Page images
PDF
EPUB

idem edictum praetoris primus diligenter composuit, nam ante eum Seruius duos libros ad Brutum perquam breuissimos ad edictum subscriptos reliquit. Fuit eodem tempore et TREBATIUS', qui 45 idem Corneli Maximi auditor fuit: AULUS CASCELLIUS, Quintus Mucius Uolusii auditor3, denique in illius honorem testamento Publium Mucium nepotem eius reliquit heredem. fuit autem quaestorius nec ultra proficere uoluit, cum illi etiam Augustus consulatum offerret. ex his Trebatius peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utroque doctior. Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, Trebatii complures, sed minus frequentantur. Post hos quoque TUBERO 46 fuit, qui Ofilio operam dedit: fuit autem patricius et transit a causis agendis ad ius ciuile, maxime postquam Quintum Ligarium accusauit nec optinuit apud Gaium Caesarem. is est Quintus Ligarius, qui cum Africae oram teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusauit et Cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro Quinto Ligario. Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et priuati et complures utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectauit scribere et ideo parum libri eius grati habentur. Post hunc maximae auctoritatis fuerunt 47 ATEIUS CAPITO, qui Ofilium secutus est, et ANTISTIUS LABEO, qui omnes hos audiuit, institutus est autem a Trebatio. ex his Âteius consul fuit: Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diuiserat, ut Romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis libris operam daret. itaque reliquit quadringenta uolumina, ex quibus plurima inter manus uersantur. hi duo primum ueluti diuersas sectas fecerunt: nam Ateius Capito in his quae ei tradita fuerant, perseuerabat, Labeo ingenii qualitate et fiducia doctrinae, qui et ceteris operis sapientiae operam dederat, plurima innouare instituit. Et ita Ateio Capitoni MASSURIUS SABINUS successit, 48 Labeoni NERUA, qui adhuc eas dissensiones auxerunt. hic etiam. Nerua Caesari familiarissimus fuit. Massurius Sabinus in equestri ordine fuit et publice primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a Tiberio Caesare hoc tamen illi concessum erat. ut obiter sciamus, ante tempora Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. primus diuus Augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo uiri praetorii peterent, ut

1 Inst. ii. 25. pr. 2 D. xxxii. 100. 1; Gai. iv. 166, 169. auditoris Volcatii auditor?, et cf. Plin. H. N. viii. 40. 61.

Et, 49

[blocks in formation]

sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se1 populo 50 ad respondendum se praepararet. Ergo Sabino concessum est a Tiberio Caesare, ut populo responderet: qui in equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est. huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus 51 sustentatus est. Huic successit GAIUS CASSIUS LONGINUS natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Seruii Sulpicii: et ideo proauum suum Seruium Sulpicium appellat. hic consul fuit cum Quartino temporibus Tiberii, sed plurimum in ciuitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum Caesar ciuitate pelleret. Expulsus ab eo in Sardiniam, reuocatus a Uespasiano diem suum obit. 52 Neruae successit PROCULUS. fuit eodem tempore et NERUA FILIUS3: fuit et alius LONGINUS ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque peruenit. sed Proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim Cassiani, partim Proculiani, quae origo a Capitone et Labeone 53 coeperat. Cassio CAELIUS SABINUS successit, qui plurimum temporibus Uespasiani potuit: Proculo PEGASUS, qui temporibus Uespasiani praefectus urbi fuit: Caelio Sabino PRISCUS IAUOLENUS: Pegaso CELSUS': patri Celso CELSUS FILIUS et PRISCUS NERATIUS, qui utrique consules fuerunt, Celsus quidem et iterum Iauoleno Prisco ABURNIUS UALENS 10 et TUSCIANUS, item SALUIUS IULIANUS".

4

TIT. III.

DE LEGIBUS SENATUSQUE CONSULTIS ET LONGA CONSUETUDINE.

SUMMARY.-A law is defined (1, 2); the objects at which laws aim are stated (3-10); rules of interpretation are given (11-28); acts in fraudem legis' are explained (29. 30); cf. Cod. i. 14. Princeps legibus solutus est' (31); cf. Inst. ii. 17. 8. The nature of mos' and consuetudo' is examined (32-40); cf. Cod. viii. 53. The questions with which law deals are enumerated (41).

I. PAPINIANUS libro I definitionum.

Lex est commune praeceptum, uirorum prudentium consultum, delictorum quae sponte uel ignorantia contrahuntur coercitio, communis rei publicae sponsio.

2. MARCIANUS libro I institutionum.

Nam et Demosthenes orator sic definit": Toûтó éσтi vóμos, &

[blocks in formation]

πάντας ἀνθρώπους προσήκει πείθεσθαι διὰ πολλά, καὶ μάλιστα ὅτι πᾶς ἐστὶν νόμος εὕρημα μὲν καὶ δῶρον θεοῦ, δόγμα δὲ ἀνθρώπων φρονίμων, ἐπανόρθωμα δὲ τῶν ἑκουσίων καὶ ἀκουσίων ἁμαρτημάτων, πόλεως δὲ συνθήκη κοινή, καθ ̓ ἣν ἅπασι προσήκει ζῆν τοῖς ἐν τῇ πόλει. sed et philosophus summae stoicae sapientiae Chrysippus sic incipit libro quem fecit περὶ νόμου: ὁ νόμος πάντων ἐστὶ βασιλεὺς θείων τε καὶ ἀνθρωπίνων πραγμάτων· δεῖ δὲ αὐτὸν προστάτην τε εἶναι τῶν καλῶν καὶ τῶν αἰσχρῶν καὶ ἄρχοντα καὶ ἡγεμόνα, καὶ κατὰ τοῦτο κανόνα τε εἶναι δικαίων καὶ ἀδίκων καὶ τῶν φύσει πολιτικῶν ζῴων προστακτικὸν μὲν ὧν ποιητέον, ἀπαγορευτικὸν δὲ ὧν οὐ ποιητέον.

3. POMPONIUS libro XXV ad Sabinum.

Iura constitui oportet, ut dixit Theophrastus, in his quae ἐπὶ τὸ πλεῖστον accidunt, non quae ἐκ παραλόγου.

4. CELSUS libro v digestorum.

Ex his quae forte uno aliquo casu accidere possunt iura non constituuntur:

5. IDEM libro XVII digestorum.

Nam ad ea potius debet aptari ius quae et frequenter et facile quam quae perraro eueniunt.

6. PAULUS libro XVII ad Plautium.

Τὸ γὰρ ἅπαξ ἢ δίς, ut ait Theophrastus, παραβαίνουσιν οἱ νομο θέται”.

7. MODESTINUS libro I regularum.

Legis uirtus haec est imperare uetare permittere punire. 8. ULPIANUS libro III ad Sabinum.

Iura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. 9. IDEM libro XVI ad edictum.

Non ambigitur senatum ius facere posse.

ΙΟ. IULIANUS libro LIX digestorum.

Neque leges neque senatus consulta ita scribi possunt, ut omnes casus qui quandoque inciderint comprehendantur, sed sufficit ea quae plerumque accidunt contineri.

II. IDEM libro xc digestorum.

Et ideo de his quae primo constituuntur aut interpretatione aut constitutione optimi principis certius statuendum est.

12. IDEM libro xv digestorum.

Non possunt omnes articuli singillatim aut legibus aut senatus consultis compraehendi: sed cum in aliqua causa sententia eorum

D. 1. 17. 64; N. xciv. 2.

2 D. v. 4. 3.

manifesta est, is qui iurisdictioni praeest ad similia procedere atque ita ius dicere debet'.

13. ULPIANUS libro I ad edictum aedilium curulium.

Nam, ut ait Pedius, quotiens lege aliquid unum uel alterum introductum est, bona occasio est cetera quae tendunt ad eandem utilitatem, uel interpretatione uel certe iurisdictione suppleri.

14. PAULUS libro LIV ad edictum.

Quod uero contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentias".

15. IULIANUS libro XXVII digestorum.

In his quae contra rationem iuris constituta sunt non possumus sequi regulam iuris.

16. PAULUS libro singulari de iure singulari.

Ius singulare est, quod contra tenorem rationis propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum est.

17. CELSUS libro XXVI digestorum.

Scire leges non hoc est uerba earum tenere, sed uim ac potes

tatem.

18. IDEM libro XXIX digestorum.

Benignius leges interpretandae sunt, quo uoluntas earum conseruetur 3.

19. IDEM libro XXXIII digestorum.

In ambigua uoce legis ea potius accipienda est significatio quae uitio caret, praesertim cum etiam uoluntas legis ex hoc colligi possit *.

20. IULIANUS libro LV digestorum.

Non omnium quae a maioribus constituta sunt ratio reddi potest 5.

21. NERATIUS libro VI membranarum.

Et ideo rationes eorum quae constituuntur inquiri non oportet: alioquin multa ex his quae certa sunt subuertuntur.

22. ULPIANUS libro XXXV ad edictum.

Cum lex in praeteritum quid indulget, in futurum uetat.

23. PAULUS libro IV ad Plautium.

Minime sunt mutanda quae interpretationem certam semper habuerunt.

1 D. iv. 6. 26.9; xix. 5. 11; xxviii. 2. 29. 5. D. xxxiv. 5. 3.

D. 1. 17. 141. 5 D. ix. 2. 51. 2.

D. 1. 17. 56.

[blocks in formation]

Inciuile est nisi tota lege perspecta una aliqua particula eius proposita iudicare uel respondere.

25. MODESTINUS libro VIII responsorum.

Nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas patitur, ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpretatione contra ipsorum commodum producamus ad seueritatem.

[ocr errors]

26. PAULUS libro IV quaestionum.

Non est nouum, ut priores leges ad posteriores trahantur1.

27. TERTULLIANUS libro I quaestionum.

Ideo, quia antiquiores leges ad posteriores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt.

28. PAULUS libro v ad legem Iuliam et Papiam.

Sed et posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariae sint, idque multis argumentis probatur.

29. IDEM libro singulari ad legem Cinciam. Contra legem facit, qui id facit quod lex prohibet, in fraudem uero, qui saluis uerbis legis sententiam eius circumuenit.

30. ULPIANUS libro IV ad edictum.

Fraus enim legi fit, ubi quod fieri noluit, fieri autem non uetuit, id fit: et quod distat îŋròv åñò diavoías, hoc distat fraus ab eo quod contra legem fit 3.

31. IDEM libro XIII ad legem Iuliam et Papiam. Princeps legibus solutus est: Augusta autem licet legibus soluta non est, principes tamen eadem illi priuilegia tribuunt quae ipsi habent.

32. IULIANUS libro LXXXIV digestorum.

De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodiri oportet quod moribus et consuetudine inductum est: et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est: si nec id quidem appareat, tunc ius quo urbs Roma utitur seruari oportet. Inueterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc i est ius quod dicitur moribus constitutum 5. nam cum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea quae sine ullo scripto populus probauit tenebunt omnes: nam quid interest suffragio populus uoluntatem suam declaret

1 D. i. 4. 4. 2 C. i. 14. 5. pr. 3 D. xiv. 6. 3. 3; xxviii. 6. 43. 3; xxxv. 1. 64. I. D. xxxii. 23; C. i. 14. 4; Inst. ii. 17. 8. Inst. i. 2. 9.

« PreviousContinue »